109- Augustinus
109.1 Lectio.1
Itaque cum ad memorias sanctorum sicut in Affrica solebat mater Augustini ' panem et pultes et merum attulisset * ab ostiario prohibetur. Et ubi hoc episcopum vetuisse cognovit * obedienter amplexa est. Hoc enim egentibus tribuendum ferebat. Et pro canistro pleno terrenis fructibus * plenum purgatoribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat.
- (ibid. VI, 2, p. 118-119)
Omni quoque die dominico audiebat Augustinus sanctum Ambrosium ' verbum veritatis recte popul(l)o disserentem *
- (ibid. VI, 3, p. 121)
sepiusque in suis sermonibus dicentem : « Littera occidit * spiritus autem vivificat. »
[2 Co. 3, 6]
- (ibid. VI, 4, p. 123)
109.2 Lectio.2
Et colloquebatur cum carissimis sibi amicis ' Alipio ' et Nebridio ' multas questiones. Quorum Alipius ex eodem, quo ipse ' erat ortus municipio.
- (ibid. VI, 7, p. 128)
Nebridius etiam, relicta patria, vicina Carthagini ' atque ipsa Carthagine ' relicto etiam paterno rure optimo * abiit Mediolanum ' querens Augustinum. Quo invento * erant pariter hi tres nutantes in consilio ' quisnam esset tenendus modus vite.
- (ibid. VI, 10, p. 134-135)
Reverberavit etiam Deus infirmitatem aspectus ejus ' radians in eum vehementer * et contremuit amore et horrore + et invenit longe se esse a Deo in regione dissimilitudinis * tanquam audiret vocem ejus de excelso : « Cibus sum grandium * cresce et manducabis me. Nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tue * sed tu mutaberis in me. »
- (ibid. VII, 10, p. 162)
109.3 Lectio.3
Et cognovit ' quoniam pro iniquitate erudivit hominem * et tabescere fecit sicut araneam animam ejus.
- (ibid. VII, 10, p. 162)
Et sensit ' et expertus est ' non esse mirum ' quod palato non sano pena est panis qui sano suavis est * et oculis egris odiosa lux que puris amabilis est.
- (ibid. VII, 16, p. 165)
Tunc vero invisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspexit + sed aciem figere non valuit * et, repercussa infirmitate, redditus solitis ' non secum ferebat nisi amantem memoriam ' et quasi olefacta desiderantem que comedere nondum posset.
- (ibid. VII, 17, p. 167)