79- Maria Magdalenae
79.1-4N
Sermo qui communiter legitur in Ecclesia, editus de diversis dictis evangelistarum et sanctorum de Magdalena. Å .
[204c]
In festo beate Marie Magdalene.
79.1 Lectio prima.
Fuit igitur secundum seculi fastum clarissimis exorta natalibus beatissima Maria Magdalene * que ut Patrum asserunt traditiones ' a Magdalo castello Maria Magdalene nuncupata(ta) est. Hanc non solum generis sui dignitas ' verum etiam patrimonii jura ' et parentum successus splendidam reddiderant * adeo ut duplicatus honor ' nominis excellentiam circumquaque1 diffunderet. Solent enim apud homines plus divitum quam pauperum sciri nomina. Sed quia rerum affluentiam voluptas interdum comes assequitur * adolescentioris vite tempora ' lubricis supposuit regenda discursibus ' soluto pudicitie freno.
- Pseudo-Odo Cluniacensis, sermo de beata Maria Magdalene, PL 133, c. 714B.
- BHL 5439
79.2 Lectio secunda.
Hec est illa mulier in civitate peccatrix * cui secundum Lucam ' quia dilexit multum ' dimissa sunt peccata multa.
[Luc. 7, 37] Hec est cui secundum Marcum ' surgens Jesus primo apparuit * de qua ejecerat septem demonia.
[Marc. 16, 9]
Hec est que super Domini caput ' preciosissimi liquorem effudit odoris.
Hec est que adepta clementia ' postpositis omnibus ' adeo Domino familiaris est effecta * ut ipsum non solum mente ' sed etiam corpore2 sequeretur ' de propriis facultatibus eidem ministrans.
Hec est de qua Dominus ait : Ubicumque fuerit predicatum evangelium istud in toto mundo * dicetur et quod
hec fecit in memoriam ejus.
[Marc. 14, 9]
- ibid. c. 714BC, 714D, 715B et 716A.
79.3 Lectio tercia.
Hec est que sedens secus pedes Domini et audiens verbum ejus * optimam partem elegit.
[Luc. 41, 42] Hec est quam secundum Johannem diligebat Jesus.
[Jo. 11, 5] Unde ut vidit eam corruentem ante pedes suos ' et plorantem super fratre
mortuo ' et Judeos qui cum ea venerant plorantes * infremuit spiritu.
[ibid.] Qua in re germinis sublimitas ' ac secularis pompe dignitas ipsius ' in hoc
dinoscitur + quando jam in quatriduana fratris morte tanta nobilium et potent[i]um
multitudo Judeorum ad ipsius mitigandum confluxerant dolorem * nec passi sunt sine
sui presentia ad fratris tumulum eam properare.
- ibid. c. 716D-717C.
79.4 Lectio quarta.
Hec est que discipulis terga vertentibus * cum Domino in cruce posito remansit * nec a mortuo potuit separari ' quousque eum in sepulcro collocari perspexit. Mane autem sabbati cum adhuc tenebre essent ' neque propter sexus fragilitatem ' neque propter magnitudinem lapidis ' neque propter metum custodum retracta * cum aromatibus ad sepulchrum intrepida pervenit.
Et quia corpus Domini non invenit ' furatum credidit * atque festina quod vidit '
discipulis nuntiavit. At illi currentes venerunt * et ita invenerunt. Ipsis autem
reversis ad semetipsos * ipsa stabat ad monumentum foris plorans.
[Jo. 20, 11] Et quia ab inquisitione non cessavit + ipsum prima videre meruit * visumque
discipulis nuntiavit.
- ibid. c. 718BD et 719AC.
79.5 Lectio quinta.
Ex gestis ejus. T .
Post Spiritus autem Paracliti missionem ' persecutionis procella seviente ' discipulis diversa regna petentibus + beata Maria Magdalene cum beato Maximino uno ex septuaginta discipulis ' cui fuerat sociata, sicut Virgo beata ' Johanni evangeliste * ascendentes navem ' Marsiliam pervenerunt. Deinde Aquensem ingressi sunt comitatum * ut populum incredulum ad agnitionem Dei perducerent. Rexit autem Ecclesiam Aquensem beatus Maximinus multis diebus * verbo predicationis ' et miraculis ' choruscando.
- cf. BHL 5443
79.6a Lectio sexta.
Appropinquante autem tempore quo beata Maria Magdalene e carnis ergastulo solveretur * vidit Christum ad celestis Regni gloriam se vocantem. Transiit autem undecimo kalendas augusti. Hujus sanctissimum corpus ' beatus Maximinus antistes ' diversis conditum aromatibus ' in honorifico collocavit mausoleo * in quo et ipse post transitum a fidelibus depositus est.
79.6b
Ex hystoria translationis ejus. T .3
Translatum est autem corpus beate Marie Magdalene de loco predicto ad monasterium quod dicitur Verziliacum * anno passionis Domini septingentesimo quadragesimo nono ' sub Gerardo nobili comite Burgundie ' Aquense civitate a barbaris devastata.
- cf. BHL 5489/92a
79.7a Lectio septima.
Secundum Lucam.
In illo tempore * rogabat Jesum quidam Phariseus * ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisei * discubuit. Et reliqua.
- Luc. 7, 36.
79.7b
Omelia beati Gregorii pape. Å .
Cogitanti michi de Marie penitentia * flere magis libet quam aliquid dicere. Cujus enim vel saxeum pectus ' ille hujus peccatricis lacrime ' ad exemplum penitendi non emolliant ? Consideravit namque quid fecit * et noluit moderari quid faceret. Super convivantes ingressa est ' non jussa venit * inter epulas lacrimas obtulit. Discite quo dolore ardet * que flere inter epulas non erubescit.
- Gregorius Magnus, H II 33, PL 76, c. 1239C.
- CPL 1711
79.8 Lectio octava.
Sed ecce quia turpitudinis sue maculas aspexit + lavanda ad fontem misericordie
cucurrit * convivantes non erubuit. Nam quia semetipsam graviter erubescat intus *
nichil esse credidit quod verecundaretur foris. Quid igitur miramur, fratres ?
Mariam venientem + an Dominum suscipientem ? Suscipientem dicam + an trahentem ?
Dicam melius trahentem et suscipientem. Quia nimirum ipse eam per misericordiam
traxit intus * qui per mansuetudinem suscepit foris. Sed jam textum sancti Evangelii
percurrentes * ipsum quoque [204d] ordinem quo venerit sananda videamus. Attulit alabaustrum unguenti * et stans retro secus pedes Domini Jesu '
lacrimis cepit rigare pedes ejus + et capillis capitis sui tergebat * et
osculabatur pedes ejus ' et unguento ungebat.
[Luc. 7, 37-38]
- ibid. c. 1239D-1240A.
79.9 Lectio nona.
Liquet fratres ' quod illicitis actibus mulier prius intenta * unguentum sibi pro odore carnis sue adhibuit. Quod ergo sibi turpiter exhibuerat * hoc jam Deo laudabiliter offerebat. Oculis terrena concupierat * sed hos jam per penitentiam conterens ' flebat. Capillos ad compositionem vultus exhibuerat * sed jam capillis lacrimas tergebat. Ore superba dixerat * sed pedes Domini osculans ' hoc in Redemptoris vestigia figebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta * tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum numerum ' numerum criminum * ut totum serviret Deo in penitentia ' quicquid ex se ' Deum contempserat in culpa.
- ibid. c. 1240AB.