35- Annunciatio Dominica
In Annunciatione beate Mariea.
Sermo Augustini.
35.1 Lectio prima.
Vidi portam in domo Domini clausam. Et dixit angelus ad me : « Porta hec quam
vides clausa erit et non aperietur * et vir non transibit per eam + quoniam
Dominus solus intrat et egreditur per eam * et erit clausa in eternum. »
[Ez. 44, 2] Sed melior prophetie adimplecio. « Quid est porta in domo Domini clausa » +
nisi quod Maria semper erit intacta ? Et quid est « homo non transibit per eam » +
nisi quod Joseph non cognoscet eam ? Et quid est ' « Dominus solus intrat et
egreditur per eam » + nisi quod Spiritus Sanctus impregnabit1 eam et angelorum Dominus nasceretur per eam ? Et
quid est « clausa erit in eternum » + nisi quod Maria virgo est ante partum ' et
virgo in partu ' et virgo [post] partum ?
- Ps. Augustinus, s sup. 195, PL 39, cap. 1, c. 2107.
- AF I 5
- CPL 368, PLS II, c. 854, CPP 980
35.2 Lectio secunda.
Dicat ergo Maria : « Porta facta sum Celi * janua facta sum filio Dei. Illa facta sum janua clausa per quam egressus est parvus ad suos2 crucifixores * qui ad discipulos suos clauso cenaculi ostio ' ut Deus ingressus est homo. Ipse enim ad discipulos per ostia ingressus est clausa * qui natus e ventre meo me matrem dimisit intactam. Adimplevit ventrem meum divinitate * et uterum meum non evacuavit castitate. Exivit ex ventre meo gyganteo cursu magnificus * et venter meus non est pudore vacuatus. Nec in conceptione inventa sum sine pudore * nec in parturitione inventa sum cum dolore. »
- ibid. cap. 1, c. 2107-2108.
35.3 Lectio tercia.
O Maria laudabilis inter feminas * cujus ab angelo salutatur virginitas ! Sola
impregnata nec viciata + exonerata nec vacuata * quia sic es ab angelo salutata : Ave,
[Luc. 1, 28] Felix umbilicus castitatis * quem amplexus non tetigit maritalis ! Considero
conceptum tuum, beata virgo, et expavesco + intueor partum tuum ' et contremisco *
adoro filium tuum et revivisco. Enarra, obsecro, michi * quomodo meruisti dici mater
Dei sponsaque filii Dei. Quod, quero, indica michi + sed colloquenti tecum ignosce
michi * quod audeam tibi loqui servus ' atque utinam vel bonus ' et non inutilis et
malus. Ignosce michi quod audeam cum sponsa Domini mei confabulari * et tamen indica
michi quomodo potuerit per te Dei filius3
generari.inquit
, gratia plena * Dominus tecum.
- ibid. cap. 1-2, c. 2108.
35.4 Lectio quarta.
Audite, fratres, Mariam nobiscum colloquentem ' carne absentem ' spiritu presentem + verecundia virginali vultum avertentem a collocutore * et indicantem quomodo inpregnata sit a Creatore. « Eram, inquit Maria, in domo mea puella Judea * ex semine David regis generata. Adulta facta sum ' et desponsata conjugi + et placui alteri ' non interveniente adulterio * sed intercedente Spiritu Sancto. Desponsata sum homini Judeo * et placui homini Deo. Desponsavit me vir Judeus * adamavit me Christus Deus.
- ibid. cap. 2, c. 2108.
35.5 Lectio quinta.
Ignoravit quidem Joseph sponsus meus ' quod me adamasset Deus meus * et putavit
quod adulterio inpregnatus esset venter meus. Namque ignorante Joseph sponso meo '
venit ad me quidam magnus Christi paranimphus ' non patriarcha primus ' aut propheta
egregius * sed Gabriel archangelus ' facie rutilans ' veste choruscans ' incessu
mirabilis ' aspectu terribilis. Visitavit me et perturbavit + salutavit *
dixitque4 michi : Ave Maria, gracia plena * Dominus tecum.
Dominus tecum, inquit * sed plusquam mecum. Dominus tecum
* sed non sicut
mecum. In me enim licet sit Dominus ' memet ipsum creavit Dominus * per te autem
nasciturus est Dominus.
- ibid.
35.6 Lectio sexta.
Ita Dominus est tecum * ut sit in corde tuo ' et sit in utero tuo.
Adimple-[196d]-at mentem tuam * adimpleat ventrem tuum. Procedat formosus de utero
tuo * tanquam sponsus de thalamo suo.
[Ps. 18, 6] Egrediatur rex ex intimo ventre tuo ' tanquam sponsus de cubili suo +
procedat princeps ex aula regali * ita ut virginitatem tuam non faciat violari.
Dixitque illi : « Quomodo fiet istud
[Luc. 1, 34] ut utero gravescam pudico + et immunis sim a marito ' quem penitus non
cognosco ? Desponsata namque sum homini justo. Sed si illum non cognovero + unde
erit quod generabo ? Sed si fieri potest ut concipiam intacta ' et generem clausa +
indica modum * et paratum invenies animum meum. » Refert Angelus modum
conceptionis * quod in verbo fieret Salvatoris. « O, inquit, Maria * Spiritus Sanctus superveniet in te ' et virtus Altissimi obumbrabit tibi. »
[Luc. 1, 35]
- ibid.
35.7a Lectio septima.
Secundum Lucam, I°.5
In illo tempore * missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilee, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph, de domo David * et nomen virginis erat Maria. Et reliqua.
- Luc. 1, 26-27.
35.7b
Omelia venerabilis Bede presbiteri.
Exordium redemptionis nostre, fratres carissimi ' hodierna nobis sancti evangelii lectio commendat * que angelum de celis a Deo missum narrat ad Virginem ' ut novam in carne nativitatem filii Dei predicaret ' per quam nos abjecta vetustate noxia renovari ' atque inter filios Dei computari possimus. Ut ergo ad promisse salutis mereamur dona pertingere * primordium ejus intenta curemus aure percipere.
- Beda Venerabilis, H I 3, CCSL 122, l. 1-7, p. 14.
- PD I 11
- CPL 1367
35.8 Lectio octava.
Missus est,
[Luc. 1, 26-27] Aptum profecto humane restaurationis principium + ut angelus a Deo mitteretur
ad virginem partu consecrandam divino * quia prima perditionis humane fuit causa '
cum serpens a Diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbie decipiendam + immo
ipse in serpente Diabolus veniebat * qui genus humanum deceptis parentibus primis '
immortalitatis gloria nudaret. Quia ergo mors intravit per feminam * apte rediit et
vita per feminam. Illa a Dyabolo seducta per serpentem ' viro gustum necis obtulit *
hec a Deo edocta per angelum ' mundo salutis actorem6 edidit.inquit
, angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilee cui nomen
Nazareth * ad virginem desponsatam viro ' cui nomen erat Joseph.
- ibid. l. 8-19, p. 14.
35.9 Lectio nona.
Missus est
Raro autem legimus * quia apparentes hominibus angeli designentur ex nomine.
Verum quotienscumque fit * ideo utique fit ' ut etiam nomine ipso quid ministraturi
veniant insinuent. Gabriel namque * « fortitudo Dei » dicitur. Et merito tali nomine
prefulget + qui nascituro in carne Deo testimonium perhibet * de quo propheta in
psalmo : ergo
angelus Gabriel a Deo.Dominus,
[Ps. 23, 8] Illo nimirum prelio * in quo potestates aereas debellare ' et ab earum
tyrannide mundum veniebat eripere. inquit
, fortis et potens * Dominus potens in prelio.Ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David * et nomen
virginis Maria.
[Luc. 1, 27] Quod dicitur de domo David * non tantum ad Joseph sed etiam pertinet ad
Mariam. Legis namque erat preceptum * ut de sua quisque tribu ac familia duceret
uxorem.
- ibid. l. 19-33, p. 14-15.