32- Matthias, ap.
In festo beati Mathie apostoli.
Ex sermone de eodem. Å .
32.N
Et nota quod in libris antiquis sermo iste invenitur absque expressione nominis auctoris, cum tali titulo : « Incipit sermo beati Mathie apostoli ex dictis sanctorum Patrum, Christo favente delibatus », in quibusdam libris intitulatur Bede.
32.1 Lectio prima.
Beatus Mathias inter septuaginta discipulos predicationis ministerium suscipiens ' ita se divinis subdidit preceptis + ita predicando ad Ecclesie gremium ethnicum populum perducere curavit * ut acceptabilis Christo factus ' cum traditor apostolatum perderet ' iste loco illius ' sorte et oratione duodecimus apostolus ordinaretur.
Nos autem hodierna die ejus natalem tanta devotione excolere debemus * quanta inter apostolos mirabiliter ipsum electum esse ' comperimus.
In hac itaque electione * consideranda est dispensatio divine potentie atque humane glorie. Ille enim qui cognominatus est justus * ab hominibus est electus. Mathias autem qui interpretatur « Dei parvus » sive « donatus » * Spiritus Sancti electione factus est magnus. O vere parvum * o vere magnum ! Non ideo magnus quia electus * sed ideo magnus quia humilis factus.
- Sermo de sancto Matthia, PL 129, c. 1025AB, 1025D et 1026C.
- BHL 5695a
32.2 Lectio secunda.
Et donatus idem est a Domino Jesu Christo * qui eum precognitum habuit ante mundi creationem ' ut in duodeno numero exaltaretur.
O altitudo divitiarum sapientie Dei * que reconditum habuit in thesauris suis humilem et parvum + sed tamen noluit in seculo pandere1 parvum ' sed magnum et gloriosum * ut in throno illum duodecimo exaltaret. Accipiamus ergo eum tanquam a Deo donatum + tanquam ab ipso preordinatum * tanquam ab ipso inter discipulos valde glorificatum.
- ibid. c. 1026D-1027B.
32.3 Lectio tercia.
Et hic dilectus Dei ' sorte eligitur + ne ejus electio a lege Veteris Testamenti
discrepare videretur ' ubi summus sacerdos sorte queri videbatur * sicut de Zacharia
dicitur ' secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit
[Luc. 1, 9]. Sed hanc figuram licuit exerceri ' donec veritas per Christum compleretur '
cujus hostia ' tempore Pasche immolata est * sed die Pentecostes Spiritu Sancto igne
apparente consummata. Inde est quod Mathias ante Pentecostem sorte ordinatur. Septem
vero diaconi postea nequaquam sortis agitatione * sed discipulorum electione '
apostolorum vero oratione ' et manus impositione ' sunt ordinati. Qui autem hanc
regulam exemplo apostolorum tenere voluerint * videant hoc apostolos non egisse nisi
fratrum cetu collecto ' et precibus effusis ad Dominum.
- ibid. c. 1027C-1028A.
32.4 Lectio quarta.
Si vero imperiti obsistere voluerint dicentes ' si Mathias duodecimus sedebit cum Christo ad judicandum ' ergo Paulus ab ista sessione sequestratus erit + noverint quia duodenarius numerus in Sacre Scripture eulogiis secundum tropum qui dicitur synodoche ' pro toto accipitur * qua ratione ' et beatus Apostolus et ceteri sancti sedebunt cum Domino ad judicandum.
Glorificemus ergo beatum Mathiam * et perpetuis preconiis2 declaremus.
Habet profecto excellentiam apostolice dignitatis ' non supra omnes ' sed cum omnibus * non excellentior cunctis ' sed omnibus coequalis.
Sciendum etiam * quia multas virtutes cum ceteris apostolis operatus sit '
et signa. Que ' quia minime scripta sunt ' non sunt incredulitati deputanda * cum
de Salvatore scriptum sit : Multa quidem et alia signa fecit Jesus * que non sunt scripta in libro hoc.
[Jo. 20, 30]
- ibid. c. 1030A, 1030D, 1031B, 1031D et 1032B.
32.5 Lectio quinta.
Interea non tantam de quolibet sicut de hoc apostolo contulit Christus mentionem +
cum diceret ' « nonne duodecim hore3
sunt diei »
[Jo. 11, 9] * apostolos significans. Si enim
hore erant * lucebant. Si lucebant + quomodo Judas diem Christum ad mortem
tradebat ? Ergo non Judam dixit in hoc loco traditorem * sed Mathiam ejus
successorem. Hunc ergo previdit ' hunc insinuavit * quem postea mirabiliter
ordinavit. Ipse enim jam in Celo regnans ' illum apostolum constituit * qui in
terris positus ' cecos elegit. Et sicut decimum ordinem in celesti gloria restituit
de humana restauratione * ita duodenarium numerum de Mathie digna electione.
- ibid. c. 1032C-1033A.
32.6 Lectio sexta.
Passio quoque illius si queritur + manifestissime constat quod ipse sibi intulerit passionem * et crucem suam ferendo ' Christum fuit secutus.
Quis enim ignorat duriora esse supplicia ' cotidie spiritualiter in acie stare ' dyabolice fraudi resistere + quam uno momento gladio vitam finire ?
Ergo, beate apostole Christi, exulta in Domino * quoniam presago nomine vocitatus ' et a Christo donatus + jam non parvus4 sed magnus * non infirmus in seculo ' sed gloriosus fulget in Celo. Et quare hoc ? Quo pacto ? Qua gratia ? Pro eo scilicet quoniam cum esses humilis in corde tuo ' nec laudes hominum cuperes ' nec favorem ' non aurum ' non gemmas ' non fluxa regna seculi * pro terreno regno celestem patriam ' pro perituris regnis adeptus es Paradisi amenitatem.
- ibid. c. 1033A, 1033B et 1034A.
32.7 Lectio septima.
Nam te mirabiliter Christus ut Paulum placide vocavit e Celo. Illum namque lumine privans ' ad gremium Ecclesie celitus destinavit * te per cetum sanctum ' per Sancti Spiritus actum ' apostolicum fecit conscendere thronum. Ille te ni-[196a]-mirum elegit de grege discipulorum * qui Petrum et Andream, Jacobum et Johannem ' elegit de litore Judeorum. Plaude ergo jam cetibus angelicis sociatus + jam Christi nectare saciatus * inter apostolicas sedes '5 cum judicat orbem terre ' cum Christo Domino exaltatus. Sed quia hoc totum donavit tibi gratia Christi + suppliciter petimus ' ut illum pro nobis exorare digneris ' ut nos clementer exaudiat postulantes * et placide remuneret decertantes.
- ibid. c. 1034AB.
32.8a Lectio octava.
Postquam ergo in Judea quam in sorte predicationis acceperat ' plurimos ad fidem converterit beatus Mathias * migravit ad Dominum Jesum Christum sexto kalendas martii.
- ibid. c. 1034BC.
32.8b
In hac ergo die ' carnee habitationis ergastulo solutus * in celestis regie aulam
letantibus angelis feliciter est susceptus : Hodie factus est in pace locus ejus * et in Syon habitatio ejus.
[Ps. 75, 3]
- Haec videtur interpolatio esse.
32.9 Lectio nona.
Quia ergo talentum sibi creditum per coapostolos suos ' cumulare non cessavit *
hodierna die audire promeruit : « Euge, serve bone et fidelis + quia super pauca fuisti fidelis supra multa te
constituam * intra in gaudium Domini tui. »
[Mat. 25, 21 et 23] Digne itaque immenso laudis celebratur preconio * quando Domino suo talentum
reportavit cum lucro. Ipse enim inter coapostolos audire meruit : « Beati qui vident quod videtis. »
[cf. Luc. 10, 23] Hodie multo beatior * quando cum ceteris sanctis cantare feliciter potuit : « Sic audivimus ' sic vidimus in civitate Dei nostri * in monte sancto
ejus. »
[Ps. 47, 9 et 2]
- Haec videtur interpolatio esse.