81- Jacobus, ap.
Epistola Leonis pape.
In festo beati Jacobi apostoli.
81.1 Lectio prima.
Noscat vestra fraternitas, dilectissimi ' rectores totius christianitatis * qualiter in Hyspaniam integrum corpus beatissimi Jacobi apostoli translatum est. Post ascensionem Salvatoris nostri ad celos ' adventumque Spiritus Sancti super discipulos ' ab ipsa passione Christi in revolutione anni ' tempore azimorum * beatissimus Jacobus perlustrans Judeorum synagogas ' Jerosolimis captus ab Abyathar pontifice ' simul cum Josia suo discipulo ' jussu Herodis regis ' capite plexus est. Sublatum est autem corpus illius sanctissimum Jacobi apostoli a discipulis suis nocte * pre timore Judeorum.
- = BHL 4061
81.2 Lectio secunda.
Tunc illi angelo Domini comittante ' pervenerunt in Jopen ' ad litus maris. Ibi
vero hesitantes ad invicem quid agere deberent * ecce nutu Dei affuit eis parata
navis. Gaudentes igitur intrant in eam * portantes1 alumpnum nostri Salvatoris. Erectis vero velis ' cum
prosperis ventis ' cum magna tranquillitate navigantes super undas maris *
collaudantes clementiam Salvatoris ' Hirie pervenerunt ad portum. Ibique pre gaudio
cecinerunt hunc daviticum versum : In mari vie tue * et semite tue in aquis multis.
[Ps. 76, 20] Egressi autem de navi + deducentes deposuerunt beatissimum corpus [205a] in
quoddam prediolum ' nomine liberum donum ' distans a prefata urbe fere octo
milibus * ubi nunc veneratur.
81.3 Lectio tercia.
In loco autem illo ' invenerunt vastissimum ydolum * a paganis constructum. Ibi vero circumspicientes invenerunt criptam in qua erant ferrea instrumenta * cum quibus artifices lapidum erant assueti agere domorum edificia. Gaudentes igitur ipsi clientuli ' prefatum ydolum diruerunt * atque minutatim in pulverem redegerunt. Deinde cavantes in altum * posuerunt firmissimum fundamentum.
81.4 Lectio quarta.
Ibi quoque desuper fecerunt quandam arcuatam domum * ubi construxerunt lapideo
opere sepulchrum ' ubi artificiali ingenio conditur corpus apostolicum.
Superedificatur autem ecclesia quantitate minima * que altario ornata divo ' felicem
devoto pandit aditum populo. Post humationem sanctissimi corporis ' laudes
celebrarunt superno Regi * psallentes hoc daviticos versus : Letabitur justus in domino ' et sperabit in eo * et
[Ps. 63, 11] Et iterum : laudabuntur
omnes
recti corde.In memoria eterna erit justus * ab auditu malo non timebit.
[Ps. 111, 7]
81.5 Lectio quinta.
Post aliquantum vero temporis ' ab ejusdem apostoli alumpnis in fidei agnitione plebibus edoctis * squalentibus prius campis ' brevi adolevit fecunda a Deo multiplicata messis. Inito autem salubri consilio + duo clientuli remanserunt ibi ' ad custodiendum preciosissimum talentum * quorum unus dictus est Theodorus ' alter vero Athanasius. Alii autem discipuli * eo navigio quo venerant ad propria sunt reversi. Alii vero duo ut premisimus ' discipuli pedisequi ' pro reverentia illius magistri2 dum summo cum affectu prefatum sepulchrum indesinenter pervigilarent * jusserunt se post obitum suum a christianis juxta magistrum suum ' unum ad dexteram illius, alterum ad sinistram sepeliri.
81.6 Lectio sexta.
Definito ergo vite termino ' nature debitum persolventes ' felici excessu spiritum exalarunt * celoque animas gaudentes intulerunt. Quos preceptor non deserens egregius * celo terraque secum collocari obtinuit divinitus. Stola quoque purpurea ' in ethera curia ' cum eisdem discipulis gaudet ornatus corona + miseris se deposcentibus apostolico suffragio patrocinaturus ' auxiliante Domino et Salvatore nostro Jesu Christo * cujus regnum et imperium ' cum Patre et Spiritu Sancto perenniter manet in secula seculorum.
81.7a Lectio septima.
Secundum Matheum.
In illo tempore * accessit ad Jesum mater filiorum Zebedei cum filiis suis * adorans et petens aliquid ab eo. Et reliqua.
- Mat. 20, 20.
81.7b
Omelia beati Jeronimi presbiteri. Å .
Unde opinionem Regni habebat mater filiorum Zebedei ' ut cum Dominus dixerit ' Filius Hominis tradetur principibus sacerdotum ' et scribis ' et
condemnabunt3 eum morte ' et tradent
eum gentibus ad illudendum ' et flagellandum et crucifigendum
[Mat. 20, 18-19] ' et ignominiam passionis timentibus discipulis nuntiaverit + illa gloriam
postulat triumphantis ? Hac ut reor ex causa ' quia post omnia dixerat Dominus et tercia die resurget
[Mat. 20, 19] * putavit eum mulier post resurrectionem ilico regnaturum + et quod in
secundo adventu promittitur ' primo esse complendum * et aviditate feminea presentia
cupit ' immemor futurorum.
- Hieronymus, In Matheum, III, CCSL 77, l. 1037-1048, p. 177.
- AF I 24
- CPL 590
81.8 Lectio octava.
Postulat autem mater filiorum Zebedei errore muliebri et pietatis affectu *
nesciens quid peteret. Nec mirum si ista arguatur imperitie * cum de Petro dicatur '
quando tria vult facere tabernacula ' nesciens quid diceret.
[Marc. 9, 5] Respondens autem Jesus * dixit eis : Nescitis quid petatis.
[Mat. 20, 22] Mater postulat + sed Dominus discipulis loquitur * intelligens preces ejus ex
filiorum descendere voluntate. Potestis,
[Mat. 20, 22] Calicem in Scripturis divinis passionem intelligimus * ut est illud : inquit
, bibere calicem quem ego bibiturus sum ?Pater si possibile est * transeat a me calix iste.
[Mat. 26, 39]
- ibid. l. 1054-1063, p. 177-178.
81.9 Lectio nona.
Ait illis : Calicem quidem meum bibetis.
[Mat. 20, 23] Queritur quomodo calicem martyrii filii Zebedei, Jacobus videlicet ' et
Johannes, biberint + cum Scriptura narret Jacobum apostolum tantum ab Herode capite
truncatum * Johannes autem propria morte vitam finierit. Sed si legamus
ecclesiasticas hystorias in quibus fertur quod et ipse propter martyrium ' missus
sit in ferventis olei dolium ' et inde ad suscipiendam coronam Christi atletha
processerit ' statimque sit relegatus in Pathmos insula * sic videmus martyrium
animo non defuisse + et bibisse calicem confessionis Johannem ' quem et tres pueri
in camino ignis biberunt * licet persecutor ejus sanguinem non fuderit.
- ibid. l. 1067-1081, p. 178.