101- Assumptio.
In alia feria.
101.1 Lectio prima.
Idem in eodem. Å .1
Nulli dubium est omnem illam celestem Jherusalem tunc exultasse ineffabili
leticia ' tuncque cum omni gratulatione jubilasse * quando festivitas hec que nobis
revolvitur annua ' illis omnibus facta est continua. Nec immerito. Creditur enim
quod Salvator per se totus festivus occurrit * et cum gaudio matrem secum in throno
collocavit. Alias ' quomodo implevisse creditur + quod in lege ipse precepit ? Honora,
[Mat. 15, 4]inquit
, patrem tuum et matrem tuam.
Hec est Virgo mater * de qua Salomon dicit : Veni, columba mea, immaculata mea * jam hyems abiit et recessit.
[Cant. 2, 11]
Ascende,
[Cant. 4, 8] Nec immerito de Libano venire jubetur. Erat enim dealbata nive candidius *
Spiritus Sancti muneribus simplicitatem columbe in omnibus representans. Quoniam
quicquid in ea gestum est, totum puritas et simplicitas ' totum veritas ' [211c] et
gratia fuit * totum misericordia ' et inquit
, veni de libano, veni.justicia
[Ps. 84, 12] Immaculata autem dicitur * quia in nullo corrupta fuit.que
de Celo prospexit.
- ibid. = 51-52, l. 406-414, et = 57, l. 459-468.
- CPL 633, PLS II, c. 265
101.2 Lectio secunda.
Quod si gaudium sit in celo de quolibet peccatore converso + multo magis putandum '
pro tante virginis exaltatione * presertim quia ejus celebritas laus et favor est
Salvatoris. Unde credimus quod non hunc tantum diem sollemnem ducunt in supernis
annuum * verum etiam continuum eterne jocunditatis ' ac leticie ' et venerationis
obsequio ' cum omni colunt tripudio amoris et gaudii. Nec immerito illa celestis
civitas congratulatur ' et veneratur Matrem ' cujus super se adorat Filium regem *
ante quem tremunt potestates ' et curvatur omne genu. De hac Dei genitricis ad celos
ascensione * quasi columbam desuper rivos aquarum.
[Cant. 5, 12]
- ibid. = 86-88, l. 730-745.
101.3 Lectio tercia.
Vere speciosa quasi columba * quia illius speciem columbe ac simplicitatem
premonstrabat ' que super Dominum venit. Bene autem desuper rivos aquarum
[Ps. 22, 2] educaverat eam Dominus ' ubi cotidie lota et perfusa ' ascendit hodierna die
speciosa valde. Cujus odor inestimabilis erat nimis. Ad ejus profecto fragrantiam '
omnis illa celestis2 Jherusalem leta
decurrit ' quam circumdabant flores rosarum ' et * quia
super aquam refectionislilia convallium
[Cant. 2, 1] * eo quod omnes anime martirio rubricate ' eam eterne dilectionis
complectentes amplexibus ' et virginitatis splendore candidate ' eam venerationis
gratia obsequentes '
indesinenter ejus admirantur pulchritudinem. Quam si diligentius aspicias * nichil virtutis ' nichil speciositatis ' nichil est candoris et glorie ' quod ex ea non resplendeat.
- ibid. = 88-89, l. 746-760, et = 91-92, l. 775-781.