École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 152- Caecilia, v. et m.

152- Caecilia, v. et m.

s, 22 XI

In festo beate Cecilie virginis et martiris.

Ex gestis ejus. Å .

152.1 Lectio prima.

Cecilia virgo clarissima ' Valerianum quemdam juvenem habebat sponsum ' qui in amore virginis perurgens animum * diem constituit nuptiarum. Hec subtus ad carnem cilicio induta * desuper auratis vestibus tegebatur. Parentum enim et sponsi tanta vis circa illam erat exestuans * ut non posset ardorem cordis, quod solum Christum diligeret ' indiciis evidentibus aperire. Quid multa ? Venit dies in qua thalamus collocatus est * et, cantantibus organis, illa in corde suo soli Domino decantabat. Invitabat autem angelos precibus ' lacrimis interpellebat apostolos + et sancta omnia Christo famulantia exorabat * ut eam adjuvarent ' suam Domino pudiciciam commendantem.

  • < BHL 1495

152.2 Lectio secunda.

Cum hec agerentur * venit nox in qua cum sponso suscepit cubiculi secreta silentia. Et ita alloquitur eum : « O amantissime juvenis + est mysterium quod tibi confitear * si juratus asseras illud custodire. » Jurat Valerianus. Tunc illa ait : « Angelum Dei habeo amatorem * qui nimio zelo custodit corpus meum. Hic si vel leviter senserit quod me polluto amore contingas + statim circa te suum furorem exagitabit * et amittes florem tue juventutis. » Tunc Valerianus ait : « Si vis ut credam sermonibus tuis * ostende michi angelum. » Cecilia dixit : « Si permittas te purificari fonte perenni * poteris eum videre. » Valerianus dixit : « Et quis est qui me purificet ' ut angelum videam ? »

152.3 Lectio tercia.

Respondit Cecilia : « Est senior * qui novit purificare homines ' ut mereantur videre angelum. » Dicit Valerianus : « Et ubi eum requiram ? » Respondit Cecilia : « Vade in tercio miliario ab Urbe ' via que Appia nuncupatur * illic invenies pauperes ' a transeuntibus petentes auxilium. Hos cum videris ' dabis eis benedictionem meam * et dices : Cecilia me misit ad vos ' ut ostendatis michi sanctum senem Urbanum * quoniam ad ipsum habeo ejus secreta. » Tunc Valerianus perrexit + et secundum signa sanctum Urbanum invenit * qui jam bis confessor factus ' intra sepulchra martyrum latitabat. Cui cum dixisset omnia verba Cecilie * gavisus est gaudio magno. Et ponens genua in terram ' expandit manus suas ad celum * et cum lacrimis gratias agens oravit.

152.4 Lectio quarta.

Orante autem sancto Urbano ' subito ante facies eorum apparuit senior indutus niveis vestibus + tenens titulum in manibus ' aureis litteris scriptum * et dixit Valeriano : « Lege hujus tituli textum. » Scriptura autem hec erat : Unus Deus ' una fides * unum baptisma. [Eph. 4, 5] Cumque hoc intra se legisset * dicit ei senior : « Credis ita esse ? » Tunc Valerianus voce magna clamavit ' dicens : « Non est aliud quod verius possit credi. Et senior ab oculis eorum lapsus est. [225a] Tunc sanctus Urbanus baptizavit eum * et remisit eum ad Ceciliam diligenter instructum. Veniens igitur ' Ceciliam intra cubiculum orantem invenit * et stantem juxta eam angelum ' duas coronas ferentem in manibus ' choruscantes rosis et liliis albescentes. Qui unam dedit Cecilie ' alteram Valeriano * dicens : « Istas coronas immaculato corde et corpore custodite * quia de Paradyso Dei ' eas ad vos attuli. »

152.5 Lectio quinta.

Dixit autem angelus Valeriano : « Quia consensisti consilio castitatis * misit me Christus ad te ' ut quam volueris petitionem insinues. »1 Ait ille : « Nichil michi in hac vita dulcius extitit * quam unicus fratris mei affectus. Hoc ergo solum deprecor + ut fratrem meum sicut me liberare dignetur * et faciat ambos in sui nominis confessione perfectos. » Et angelus : « Sicut te per famulam suam lucratus est Dominus + ita per te tuum lucrabitur fratrem * et cum eodem ad martyrii palmam attinges. » Quod et factum est. Nam sub Almachio prefecto ' martyrium consummaverunt. Maximus autem, qui ad eorum predicationem conversus fuerat + hora qua percussi sunt ' vidit egredientes animas de corporibus eorum, quasi virgines de thalamo * quas suscipientes angeli ferebant ad Celos. Horum autem corpora beata Cecilia sepelivit.

152.6 Lectio sexta.

Factum est autem post hec ' cepit Almachius querere facultates eorum * pro qua inquisitione Ceciliam quasi Valeriani conjugem precepit artari. Que cum universa pauperibus tradidisset * a prefecto ' ut thura poneret ' cepit impelli. Tunc apparatoribus qui eam compellebant * dixit : « Audite me, fratres. Michi gloriosum est ' et valde optabile ' omnia in Christi confessione ferre tormenta * quia cum hac vita nunquam dignata sum habere amicicias. Sed de vestre juventutis salute doleo * quam sine sollicitudine gerentes, facitis quicquid vobis fuerit ab injusto judice imperatum. » Tunc illi dabant fletus ' quod tam elegans puella ' tam sapiens ' tam nobilis optaret occidi * et rogabant eam ne tantam pulchritudinem versaret in mortem.

152.7 Lectio septima.

Tunc flentibus illis et animum ejus revocare volentibus * Cecilia ita respondit : « Hoc non est juventutem perdere * sed mutare + dare lutum ' et accipere aurum * dare cellulam parvam ' et accipere domum magnam + dare rem perituram ' et accipere rem que finem ignorat * dare lapidem vilem, qui pedibus conculcatur ' et accipere preciosum, qui in dyademate regio splendet. Deus enim non dat pondus ad pondus * sed2 quod simplum acceperit ' centuplum reddit. » Et his dictis * ascendit super lapidem qui erat juxta pedes ejus. Et dicit omnibus : « Creditis hec que dixi ? » At illi omnes dixerunt : « Credimus. » Dicit eis Cecilia : « Ite ergo, et dicite Almachio ' quasi consenserim vobis ' ut non urgeat passionem meam * et hic intra domum meam faciam venire qui vos omnes faciat vite eterne participes. »

152.8 Lectio octava.

Tunc veniens papa Urbanus * baptizavit in domo Cecilie supra3 quadringentas animas. Almachius autem, his auditis * Ceciliam presentari jubet. Quam interrogans, in multis et in omnibus ab ea confusus ' vehementer iratus ' jussit eam ad domum suam reduci * et in sua domo flammis balnearibus concremari. Cumque fuisset in calore balnei inclusa ' et subter incendia nimia lignorum ministrarent + die integro et nocte tota ' quasi in loco frigido perstitit * ita ut nulla pars membrorum ejus sudoris signa laxasset. Quod cum audisset Almachius * misit qui eam ibidem decollaret.

152.9 Lectio nona.

Spiculator igitur tercio ictu eam percussit * et caput ejus amputare non potuit. Et quia legibus tunc cautum erat ne quartam percussionem decollandus acciperet * sic seminecem eam carnifex dereliquit. Cujus sanguinem omnes christiani lintheaminibus extergebant. Per triduum autem quod supervixit * omnes puellas quas nutrierat confortabat. Quibus et divisit universa que habuit * et sancto Urbano tradidit commendatas. Et dixit : « Ad hoc triduanas michi poposci indutias * ut istas tue beatitudini commendarem. » Tunc sanctus Urbanus corpus ejus auferens4 * nocte sepelivit illud inter collegas suos episcopos. Domum autem ejus in eternum sancte Ecclesie nomini tradidit.


1 insinues] rep. a.c.
2 sed] rep. a.c.
3 supra] super a.c.
4 auferens] afferens a.c.