147- Martinus.
147.1 Lectio.1
Jam vero, sumpto episcopatu, qualem se quantumque prestitit * non est nostre facultatis evolvere. Idem enim constantissime perseverabat * qui prius fuerat. Eadem in corde ejus humilitas * eadem in vestitu ejus vilitas fuit. Atque ita plenus au[c]toritatis2 et gratie ' implebat episcopi dignitatem * ut non tamen propositum monachi ' virtutemque desereret. Aliquamdiu ergo adherenti ad ecclesiam cellula ' usus est.
- ibid. 10, 1-3, p. 272 et 274.
147.2 Lectio.3
Deinde cum inquietudinem frequentantium non posset ferre * duobus fere extra civitatem milibus monasterium sibi statuit. Qui locus tam secretus et remotus erat * ut heremi solitudinem non desideraret. Ex uno enim latere precisa montis excelsi rupe ambiebatur * reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat. Unaque tantum arta admodum via adiri poterat * ibique ex lignis contextam cellulam habebat. Multique ex fratribus in eundem modum * plerique saxo superjecti montis cavato ' receptacula sibi fecerant. Discipuli vero fere octoginta erant * qui ad exemplum beati magistri instituebantur.
- ibid. 10, 3-5, p. 274.
147.3 Lectio.4
Nemo ibi quicquam proprium habebat * omnia in medio conferebantur. Non emere aut vendere quicquam licebat. Ars ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur + cui tamen operi minor etas deputabatur * majores orationi vacabant. Rarus cuiquam extra cellulam suam egressus * nisi cum ad locum orationis conveniebant. Cibum una omnes post horam jejunii accipiebant. Vinum nemo noverat * nisi quem infirmitas coegisset. Plerique camelorum setis vestiebantur * mollior ibi habitus pro crimine erat. Quod eo magis mirum est * quia multi inter eos nobiles habebantur ' qui longe aliter educati ' ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant. Pluresque ex his postea episcopos vidimus. Que enim esset civitas aut Ecclesia + que non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem ?
- ibid. 10, 6-9, p. 274.