*29- S23 a « Deus omnium »
Oratio Maurilii archiepiscopi Rothomagensis ad beatam Virginem. Å .
Sabbato vicesimo tercio.
*29.1 Lectio prima.
Singularis merito, sola sine exemplo ' mater et virgo, sancta Maria + obsecramus te, misericordissima ' per quam totus mundus salvatus est * intercede pro nobis ' cunctis iniquitatibus fedis ' ut vel jam donet Dominus infelicibus animabus nostris ' amorem puritatis ' affectum mundicie ' tenorem castitatis. Nos enim, nos infelices * nos totius sanctimonie gratiam perdidimus. Sed quid agimus ' obscenitates nostras referentes auribus illibatis ? Horrescimus, o domina ' horrescimus * et male mundi coram te erubescimus. Cui vero moribundi offeremus vulnera nostra + ad quem ibimus, si nobis clauditur unicum illud reclinatorium pietatis eterne ? Audi ergo, domina ' audi, propicia * audi et exaudi cives perditos de sorte hereditatis tue ' post longa exilia ' post seva ludibria ' post multa supplicia ' revertentes ad ubera consolationis tue.
- Maurilius Rothomagensis archiepiscopus, Oratio, PL 158 (Oratio 49 ps. Anselmi), c. 946BC.
- Glorieux p. 62
*29.2 Lectio secunda.
Meminimus, o domina ' et meminisse delectabile est * qualiter ad commendandum miseris unicum patrocinium tuum ' cuidam servo tuo agenti in extremis ' revelasti memorabile nomen tuum. Apparens enim ei cum esset in angustiis et requirens utrum te cognosceret + cum ille, domina, tremens minime responderet * tu ei pro benignitate tua familiariter ' tu, domina, dixisti : « Ego sum misericordie mater. » Apud quem ergo, miseri ' apud quem, desolati, rectius ingemiscimus ' deplorantes mala totius calamitatis et miserie + quam apud te, veram et indubitatam matrem misericordie ? Mater sancta misericordie ' mater pietatis et indulgentie + aperi sinum pietatis * et suscipe mortuos in peccatis. Ecce, domina, filii prodigi de nebula immundicie ' et fetoris suspirant et appellant matrem * non immemores quotiens eos foveris. Agnosce, benedicta, filios tuos * quos unice dilectus unigenitus tuus non erubuit nominare fratres suos. Et si pro illo, innocente crucifixo, pertransiit gladius animam tuam + quomodo unquam super mortuis in peccatis pupillis tuis te continere ' quomodo unquam maternis fletibus et lacrimis, domina, te poteris temperare ?
- ibid. c. 946D-947B.
*29.3 Lectio tercia.
Surge, pia ' surge, propicia ' intra sacrarium exauditionis * et expande manus immaculatas ante aureum altare illud humane reconciliationis. Nec diu poterit te sustinere pro miseris supplicantem * quem tu sepissime consolata es, dulcis mater, infantem vagientem.
Singularis Virgo * summa et perpetua Virgo ' sancta Maria + in fine orationis ' in extremo fatue hujus et indigne supplicationis ' hoc unum rogamus ' hoc unum precamur et obsecramus in nomine dilecti filii tui ' et dilectionis tue * da nobis miseris jugem et perhennem memoriam sanctissimi ac suavissimi nominis tui. Sit cibus dulcissimus ' cibus suavissimus animabus nostris. Assit nobis in periculis + assit in angustiis * assit in principio letitie nostre. Si enim hoc Dei dono et tuo ' meremur obtinere * nullatenus certe unquam verebimur funditus interire. Aderit enim nobis semper tua gratia * aderit miseratio et protectio tua. Etsi in infernum demersi fuerimus * eo nos requires ' et inde nos extrahes ' et reddes filio tuo qui nos redemit et lavit sanguine suo, Jesus Christus Dominus noster.
- ibid. 947B et 948AB.