27- Purificatio BMV
In purificatione beate Marie.
Ambrosius in sermone de purificatione « Si subtiliter »
.
27.1-3N
Et nota quod iste sermo in quibusdam libris dicitur esse domni Auberti episcopi, in aliis, Ambros. Å .
27.1 Lectio prima.
Hodie juxta legem et evangelium ' peractis a nativitate Christi .XLa. diebus * in templo est a parentibus idem Domino presentatus. Hodie a beato Symeone susceptus * Patri cum sacris muneribus est oblatus. Hodie redemptionem Israel expectantibus * ab eodem Symeone ' et Anna ' publice est predicatus. O quam pium spectaculum ! Stat hinc virgo et mater * non cujuscumque, sed Dei. Suscipitur hinc parvulus ' Virginis filius * cujus divinitatem non capit mundus. Occurrunt hinc inde prophete * prophetatque de puero sexus uterque. Offertur oblatio pro puero * non tamen que delicta emundet ' sed que sacramenta declaret.
- Ambrosius Autpertus, sermo in purificatione sancte Marie, CCCM 27B, = 2, l. 1-10, p. 985.
- CPL 842, CPP 164
27.2 Lectio secunda.
Offer, beatissima virgo Maria, tanquam legem observans ' in Templo ' quem edidisti * ut non omnibus sed paucis reveletur ' quis est quem [194d] genuisti. O quam parvus * o quam magnus est ' quem peperisti ! Parvus in humanitate * magnus in divinitate. Parvus in regno Judeorum * magnus in regno gentium.
Quis, putas, nobis posset indicare inter hujusmodi obsequia animi tui sensum + cum hinc cerneres ex te natum tantillum infantem ' illinc attenderes Deum immensum ' hinc creatum ' ilinc Creatorem ' hinc infirmum ' illinc fortissimum ' hinc alendum ' illinc alentem ' hinc non loquentem ' illinc angelos docentem ?
- ibid. = 3, l. 27-35 et 43-48, p. 987.
27.3 Lectio tercia.
Quis, inquam, tui pectoris archana nobis reserare valeat ' quibus modis cogitatum ad utraque flectebas + cum unum eundemque Dei atque Hominis filium manibus tenens ' hinc adorares ut Dominum ' illinc osculareris ut parvulum ? Quis ad tam ineffabile miraculum non obstupescat ? Quis non pene elinguis fiat ? Generat puella suum ' et omnium creatorem + nutrit suum et omnium nutritorem * portat ad Templum ' suum et omnium rectorem. O admirandum spectaculum * ad quod non solum humana ' verum etiam angelica stupescit natura ! Ad hoc, fratres carissimi ' fidei oculos erigite.
Non sit vile illud spectaculum * in quo filius Virginis Deus et homo complectitur * in quo mater et virgo ostenditur + in quo prophete, immo prophetarum omnium expectatio adimpletur * in quo multa Ecclesie sacramenta declarantur.
- ibid. = 3, l. 48-57 et = 4, l. 1, p. 987, et = 18, l. 4-7, p. 1002.
27.4 Lectio quarta.
Sermo Augustin. Å .
Exultent virgines * Virgo peperit Christum. Nichil in ea quod voverunt putent exterminatum * mansit virgo post partum. Exultent vidue * infantem Christum vidua Anna cognovit. Exultent conjugate * nasciturum Christum Elysabeth nupta prophetavit. Nullus gradus pretermissus est * de quo non haberet testimonium salus omnium. Nunquid sole virgines ad regnum Celorum perveniunt ? Perveniunt et vidue. Sancta Anna in senectute sanctam expectabat infantiam Salvatoris ' ut parvum videret annosa + parvum cognosceret annicula * intrantem in mundum Salvatorem videret ' de mundo itura.
- Ps. Augustinus, s dub. 370, PL 39, cap. 2, c. 1657-1658.
- PD I 65
- CPL 285, PLS II, c. 403, CPP 737
27.5 Lectio quinta.
In masculino etiam sexu * tria ipsa genera commendata sunt. Ipse Christus puer natus est. Exultent pueri * continentiam voventes puero. Ipse vere integritatem pueritie consecravit * qui sue matri fecunditatem attulit ' et virginitatem non abstulit.
Sciebant antiqui Christum venturum esse * et omnes que cupiebant ' dicebant : « O si hic me inveniat illa nativitas ? O si quod credo in Scripturis Dei ' videam oculis meis ? » Multum Symeon senex fuit ad audiendum serus * sed ad videndum maturus. Non expectavit ut Christum videret loquentem * quoniam vidit infantem.
- ibid. cap. 2-3, c. 1658.
27.6 Lectio sexta.
Concessum est hoc decrepito * quasi desideranti ' et suspiranti ' et dicenti cotidie in orationibus suis : « Quando veniet ? Quando nascetur ? Quando videbo ? Putas durabo ? Putas hic me inveniet ? Putas isti oculi videbunt ' per quem cordis oculi revelabuntur ? » Et accepit responsum quod non gustaret mortem * donec videret christum Domini. Gestabat eum Maria mater ejus1 infantem * vidit ille ' et agnovit. Intus est revelatus * qui foris est natus. Agnovit Symeon infantem tacentem * et occiderunt Judei juvenem miracula facientem.
Habetis ergo, pueri, puerum Christum * sancti senes, senem Symeonem. Si autem queritis ' ut conjugatus aliquis testimonium Domino perhibeat * Zachariam considerate.
- ibid. cap. 3, c. 1658, et cap. 4, c. 1659.
27.7a Lectio septima. II°, d.2
In illo tempore * postquam impleti sunt dies purgationis Marie secundum legem Moysi * tulerunt Jesum in Jerusalem ut sisterent eum Domino + sicut scriptum est in lege Domini * quia omne masculinum adaperiens vulvam ' sanctum Domino vocabitur. Et reliqua.
- Luc. 2, 22-23.
27.7b
Omelia beati Ambrosii episcopi.
Non solum ab angelis ' et a prophetis ' et pastoribus et parentibus ' sed etiam a
senioribus et justis * generatio Domini accepit testimonium. Omnis etas et uterque
sexus eventuumque miracula * fidem astruunt. Virgo generat ' sterilis parit + mutus
loquitur ' Elisabeth prophetat * magus adorat ' utero clausus exultat + vidua
confitetur * justus expectat. Et bene justus * qui non suam ' sed populi gratiam
requirebat + cupiens ipse corporee vinculis fragilitatis absolvi * sed expectans
videre promissum. Sciebat enim * quia beati oculi qui viderent
[Luc. 10, 23].
- Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, II, CCSL 14, = 58, l. 779-787, p. 56.
- AF I 47a, PD I 66
- CPL 143
27.8 Lectio octava.
« Nunc,
[Luc. 2, 29] Videte justum velut corporee carcere molis inclusum ' velle dissolvi * ut
incipiat esse cum Christo. inquit
, Domine * dimitte servum tuum. »Dissolvi
[Phil. 1, 23] Sed qui vult dimitti ' veniat in Templum + veniat in Jerusalem * expectet
christum Domini. Accipiat in manibus Verbum Dei * complectatur velut quibusdam fidei
sue brachiis. Tunc dimittetur ut non videat mortem * quia viderit Vitam. Vides
uberem in omnes gratiam Domini generationes diffusam * et propheciam incredulis
negatam esse ' non justis. Ecce Symeon prophetavit ' in ruinam et in resurrectionem
plurimorum venisse Dominum Jesum Christum ' ut justorum iniquorumque merita
discernat * et pro nostrorum qualitate factorum judex verus et justus ' aut
supplicia decernat ' aut premia.enim
et esse cum Christo * multo melius est.
- ibid. = 59-60, l. 787-800, p. 56-57.
27.9 Lectio nona.
Et tuam,
[Luc. 2, 35] Nec littera nec hystoria docet * ex hac vita ' Mariam corporalis necis
passione [195a] migrasse. Non enim anima sed corpus materiali gladio transverbatur *
et ideo prudentiam Marie haud ignaram misterii celestis ostendit. inquit
, ipsius animam pertransibit gladius.Vivum
[Hebr. 4, 12] Prophetavit itaque Symeon ' prophetaverat copulata conjugio * prophetaverat
virgo. Debuit etiam vidua * ne qua aut professio deesset ' aut sexus.enim est
Dei Verbum et validum et acutius omni gladio acutissimo *
et penetrans usque ad divisionem anime ' et spiritus.
- ibid. = 61-62, l. 800-812, p. 57.