153- Clemens, p. et m.
In festo beati Clementis.
Ex gestis ejus. Å .
153.1 Lectio prima.
Tertius Romane Ecclesie prefuit Clemens * qui ita morum ornamentis pollebat ' ut Judeis et gentilibus et omnibus christianis complaceret. Diligebant eum gentiles * quoniam non execrando sed rationem reddendo ex eorum libris ostendebat unde nati essent dii eorum ' et qualiter defecissent. Judeorum vero gratia utebatur ' ex eo quod legem eorum sacratissimam memoraret ' primumque locum istos habituros instrueret * si legis sue sacramenta servarent. A christianis vero diligebatur + quia singularum regionum inopes habebat nominatim scriptos * nec sinebat eos publice fieri mendicitati subjectos. Factum est autem ut nec Aurelianum neque Sisinnium amicos Nerve imperatoris expavesceret + cum et [225b] Domicillam virginem ' neptem Domiciani imperatoris ' sponsam Aureliani ' credentem in Christo, sacro velamine consecraret * et Theodoram Sisinnii conjugem, conversam a simulacris ' Deo castitatis propositum profiteri minime prohiberet.
- < BHL 1848
153.2 Lectio secunda.
Vir igitur suus zelo ductus Theodoram ecclesiam intrantem occulte prosecutus est * studens videre et audire quid esset pro quo ad ecclesiam festinaret. At ubi a Clemente oratio perfusa est ' et a populo dictum est amen * statim effectus est cecus et surdus. Tunc dixit ad servos suos : « Tollite me cito inter manus et foras eicite * quoniam oculi mei ceci facti sunt, et aures, surde. » Pueri igitur ejus girabant cum eo per totam ecclesiam * et ad januam pervenire non poterant. Cum igitur videret eos Theodora girare * misit unum de pueris qui cum ipsa erant ' ut sciret quid sibi vellent circum girantes.
153.3 Lectio tercia.
Cum igitur rei series nunciata esset Theodore * prostravit se in oratione et lacrimas fudit Deo ' ut vir suus exire posset. Et conversa ad pueros * dixit eis : « Ite et perducite eum ad domum suam. » Cumque abissent * dantes ei manum egressi perduxerunt eum ad domum. Post missas autem ' prostravit se ante pedes Clementis Theodora* dicens virum suum curas agentem mysteriorum Dei ' visum et auditum perdidisse. Clemens itaque perrexit cum Theodora * et invenit eum apertis oculis nichil videntem ' (et) neque sonitum audientem. Fusa igitur oratione et responso amen * aperti sunt oculi ejus et aures. Et videns Clementem juxta conjugem suam * cepit dicere servis suis ut tenerent eum. Dicebat autem : « Ut ingrederetur ad uxorem meam * artibus michi magicis cecitatem induxit. »
153.4 Lectio quarta.
Igitur quibus jusserat ut Clementem ligarent videbatur quod ipsum constringerent et traherent * illi autem columnam jacentem ligabant et trahebant. Hoc autem ipsi Sisinnio videbatur. Tunc beatus Clemens abscessit * Theodore in mandatis tradens ' ne ab oratione cessaret ' donec visitationem Dominus viro ejus dignaretur ostendere. Orante autem Theodora * ecce ad vesperum apparuit ei vir canicie venerandus ' dicens : « Per te salvus erit Sisinnius. » Et abscessit. Statimque clamavit ad se Sisinnius Theodoram * et dixit : « Obsecro ' ut roges Deum tuum * ne irascatur michi. » Tunc Theodora perrexit ad Clementem * et narravit ei omnia. Qui veniens * edocuit Sisinnium que ad fidem pertinent.
153.5 Lectio quinta.
Credidit igitur Sisinnius ' et baptizatus est * et de domo ejus numero quadringenti viginti. Facta est igitur seditio populi Romani de nomine Clementis * et inter se confundebantur dicentes : « Quid mali fecit ? Nulli umquam pernocuit * omnibus profuit. » Alii dicebant : « Magicis artibus ista faciens * deorum nostrorum culturam evacuat. » Tunc Mammertinus prefectus ' misit relationem ad Nervam pariter et Trajanum de Clemente. Tunc Trajanus rescripsit ' Clementem aut sacrificiis consentire, aut trans Ponticum1 mare, in heremo quod adjacet civitati Cersone ' subire exilium. Cum igitur consentire renuens sacrificiis ' cum multis aliis illic missus fuisset * invenit ibi ad secanda saxa duo milia christianorum damnatos.
153.6 Lectio sexta.
Cum igitur cognovisset Clemens eos pro Christi nomine relegatos * ait : « Me Dominus ad vos misit * ut particeps passionis vestre et consolationis efficiar. » Cum autem eis multa consolationis verba intimasset * didicit ab eis ' quod a sexto miliario aquam sibi humeris apportabant. Tunc dixit : »Oremus Christum * ut confessoribus suis in loco isto fontis venas apperiat. » Cumque oratione completa hincinde conspiceret * vidit agnum stantem ' qui pede dextro erecto locum sancto Clementi quasi ostendebat. Tunc accepto brevi sarculo ' leni ictu ' locum percutiens ' fontem affluentem aperuit * qui subito impetu evomens ' fluvium fecit.
153.7 Lectio septima.
Ad istam famam confluit omnia provincia + et ad doctrinam sancti Clementis convertebantur * ita ut in die una quingenti seu amplius baptizati abscederent. Per provinciam autem infra annum septuaginta quinque ecclesie fundate sunt * et omnia templa et ydola diruta. Post annos autem tres ' relatio cucurrit ad Trajanum * ibi per Clementem innumerabilem christianorum populum accrevisse. Missus est Arfidianus * qui christianos occideret. Cum ergo videret omnes gaudentes ad passionem accedere ' restitit multitudini * et solum Clementem cogebat ad sacrificandum.
153.8 Lectio octava.
Cum igitur videret illum sic fixum in Domino ' ut penitus mutari non posset * dixit ad ministros suos : « Perducatur ad mare + et ligetur ad collum ejus anchora, et precipitetur in medium maris * ut non possint isti populi christiani hunc pro deo colere. Et cum factum fuisset * omnis multitudo christianorum flebat. Flentibus autem illis * dixerunt Cornelius et Phebus discipuli ejus : « Omnes unanimes oremus * ut ostendat nobis [225c] Dominus martyris sui exuvias. Orantibus autem discipulis * recessit mare in sinum suum per tria fere milia. Et ingressi per siccum populi + tabernaculum in modum templi marmorei ' et in eo in archa saxea corpus sancti Clementis positum invenerunt * ita ut anchora cum qua missus fuerat juxta eum esset posita. Revelatum est autem discipulis ejus * ut non inde tollerent corpus ejus. Quibus etiam hoc intimatum est * quod omni anno die passionis ejus recedat mare per septem dies ' et advenientibus siccum iter prebeat.
153.9 Lectio nona.
153.9N
Leo Ostiensis episcopus de translatione corporis beati Clementis ad Urbem, in ecclesia que dicitur beati Clementis. T .2
Tempore vero quo Michael imperator nove Rome regebat imperium * ad petitionem Cazarorum ' missus est ad eos sacerdos quidam, dictus philosophus ab infantia ' propter ingenii excellentiam ' ad erudiendum eos in fide catholica. Cum autem venisset Cersonam ' et ibidem inquireret de iis que narrat historia beati Clementis * habitatores, qui advene potius quam indigene erant ' se nescire professi sunt. Siquidem miraculum marini recessus ob culpam inhabitantium jam dudum cessaverat ' et ob incursum barbarorum templum destructum fuerat * et archa cum corpore martyris fluctibus obruta. Super quo miratus philosophus ' et accedens ad civitatulam nomine Georgiam * cum episcopo et clero et populo accessit ad querendum sacras reliquias ' ad insulam in qua estimabant esse corpus martyris. Ubi cum ymnis et orationibus fodientes ' invenerunt reliquias ' et anchoram cum qua fuerat in mari projectus * et deportaverunt eas Cersonam. Post hec predictus philosophus profectus ad gentem predictam * convertit eam. Audita vero fama hujuscemodi * vocatus est a Nicholao papa. Ad quem veniens cum corpore beati Clementis * ipso mortuo ' receptus est honorifice ab Adriano papa. Et ad presentiam reliquiarum multis ostensis miraculis * collocatum est corpus in ecclesia que nunc dicitur beati Clementis.
- cf. BHL 2073