*12- S6 a « Deus omnium »
Sabbato sexto.
Idem in eodem. Å .
*12.1 Lectio prima.
Signum magnum apparuit in celo * mulier amicta sole ' et luna sub pedibus
ejus.
[Apo. 12, 1] Licet de presenti Ecclesia intelligendum prophetice visionis series ipsa
demonstret * tamen non inconvenienter Marie videtur tribuendum. Nimirum ea est, que
velut alterum solem induit sibi + ut quemadmodum ille super bonos et malos
indifferenter oritur ' sic ipsa quoque non discutit merita * sed omnibus sese
exorabilem ' omnibus clementissimam prebet. Omnium denique ne(c)cessitates amplissimo
quodam miseratur affectu. Nam et defectus omnis sub ea est * et quicquid fragilitatis
seu corruptionis est ' excellentissima quadam sublimitate excedit.
- Bernardus Claraevallensis, Sermo in dominica infra octavam Assumptionis, Opera V (1968), p. 263, l. 22-26 et 264, l. 1-3a.
*12.2 Lectio secunda.
Supergreditur beata virgo creaturas omnes * ut merito sub pedibus ejus luna esse dicatur. Alioquin ' nichil magnum dixisse videbimur * ut sit luna sub pedibus ejus ' quam super omnes angelorum choros ' super Cherubin quoque et Seraphin exaltatam nephas est dubitare.
Mulier,
Amplectamur Marie vestigia, fratres * et devotissima supplicatione beatis
illius pedibus provolvamur + teneamus eam, nec dimittamus ' donec benedixerit nobis *
potens est enim. Nempe vellus est medium inter rorem et aream ' mulier inter solem et
lunam * mater inter Christum et Ecclesiam constituta.inquit
, amicta sole * et luna sub pedibus ejus.
- ibid. p. 264, l. 4-7 et p. 265, l. 15-19.
*12.3 Lectio tercia.
Jam te, mater misericordie, per ipsum sincerissime tue mentis affectum ' tuis jacens
pedibus provoluta luna ' mediatricem apud Solem justicie constitutam ' devotis
supplicationibus interpellat * ut in lumine tuo videat lumen ' et Solis gratiam tuo
mereatur obtentu ' quam vere amavit ' et ornavit pre omnibus ' stola glorie induens '
et coronam pulcritudinis ponens in capite tuo. Plena es gratiarum ' plena rore
celesti * innixa super dilectum ' deliciis affluens. Ciba hodie pauperes tuos, domina.
Ipsi quoque catelli de micis edant + nec solum puero Abrahe ' sed et camelis potum
tribuas de supereffluenti ydria tua * quia vere puella es preelecta ' et preparata
Altissimi filio ' qui est super omnia benedictus in secula amen.
[Rom. 9, 5]
- ibid. p. 274, l. 11-20.