69- Commemoratio Sancti Pauli
In Commemoratione beati Pauli.
Ysidorus in Libro de ortu, vita et obitu etc. ut supraa.
69.1 Lectio prima.
Paulus qui ante Saulus ' apostolus gentium ' advocatus Judeorum * a Christo de celo vocatus ' in terram prostratus est. Hic oculatus cecidit * cecus resurrexit. Ex persecutore autem effectus est vas electionis * ex lupo ovis. Ipse inter apostolos vocatione novissimus ' predicatione primus + in lege ' Gamalielis discipulus ' in evangelio Christi servus fuit. Hujus patria ' Judea fuit * genus ' de tribu Benjamin.
- Isidorus Hispalensis, De ortu, cap. 68, 1, p. 199.
- = BHL 6568n
- CPL 1191
69.2 Lectio secunda.
Hic secundo post ascensionem Domini anno baptizatus * dignitatem meruit apostolatus. Plus quoque omnibus laborans ' multo latius inter ceteros Verbi gratiam seminavit * atque doctrinam evangelicam sua predicatione complevit. Incipiens quidem ab Jerosolimis usque ad Illiricum ' Italiam et Yspanias processit * ac nomen Christi multarum manifestavit gentium1 populis ' quibus non fuerat declaratum.
- ibid. cap. 68, 2, p. 199.
69.3 Lectio tercia.
Hujus miracula ista esse noscuntur. Raptus tercium celum conscendit * seducentem Fitonis spiritum ' imperata discessione damnavit. Adolescenti mortuo * vitalem reintegravit spiritum. Cecitate percussit magum. Claudo proprium reformavit incessum. Diri serpentis nec sensit nec corruit morsu * sed igni dedit arsurum. Patrem etiam Publii * a febribus ' orando sanavit.
- ibid. cap. 68, 2-3, p. 199-201.
69.4 Lectio quarta.
Ob amorem quoque Christi * Paulus multas passiones ' graviasque sustinuit corporis tormenta. In primis judaicas persecutiones ' et gentium miserias ' et laborem ' famem ' sitim ' frigus et nuditatem * die noctuque profundum ' naufragia ' et mille pericula passus est. Rabiem insuper ferarum ' verbera quoque ' carceralesque tenebras ' et tormenta chathenarum * squalores et vincula expertus est. Inter hec ligatur a Judeis + traditur gentibus ' lapidatur ad necem * in sporta per murum dimittitur.
- ibid. cap. 68, 4-5, p. 201.
69.5 Lectio quinta.
Virgis quoque ceditur ' penis artatur + in carcere vinctus terremotu facto resolvitur * ad ultimum a Nerone gladio occiditur eo die ' quo et Petrus crucifixus est. Sic enim oportuerat * ut hi qui simul confessi sunt ' uno die coronarentur. Sepultus est autem Rome via Ostiensi ' anno post passionem Domini tricesimo septimo * tercio ab urbe Roma miliario ' contra orientalem plagam.
- ibid., cap. 68, 5, p. 201-203.
69.6 Lectio sexta.
Jeronimus de Illustribus Viris. Å .
Hic est Paulus * qui extra numerum .XII.2 apostolorum ex opido Jude Egiscalis ' fuit. Quo a Romanis capto * cum parentibus suis Tarsum Cilicie commigravit. A quibus ob studia legis missus Jherosolimam * a Gamaliele eruditus est.
Cum autem primum ad predicationem ejus Sergius Paulus credidisset * ab eo quod eum Christi fidei subegerat ' sortitus est nomen. Et hic quidem ' juncto sibi Barnaba ' multis urbibus peragratis ' revertens Jherosolimam * a Petro et Jacobo et Johanne ' gencium apostolus ordinatur.
- Hieronymus, De viris illustribus, cap. V, p. 10, l. 11-17 et l. 22-27.
- < BHL 6569
- CPL 616
69.7 Lectio septima.
Post passionem Domini vicesimo quinto anno, hoc est Neronis secundo ' Paulus Romam vinctus mittitur * et per bienium in libera manens custodia ' adversus Judeos de adventu Christi cotidie disputavit. Sciendum autem ' in prima satisfactione ' nondum Neronis imperio roborato ' nec in tanta erumpente scelera ' quanta de eo narrant hystorie ' Paulum a Nerone dimissum * ut evangelium Christi in Occidentis quoque partibus predicaret.
Quarto decimo autem Neronis anno ' eodem die quo Petrus crucifixus est * capite truncatur.
- ibid. p. 10, l. 29 usque p. 11, l. 9, et p. 11, l. 22-23.
69.8 Lectio octava.
Linus papa, in descriptione passionis.
At ubi caput ejus precissum fuit * nomen Domini nostri Jesu Christi clara voce personuit. Statimque de corpore ejus unda lactis in vestimenta militis exilivit * et postea sanguis effluxit. Tanta etiam lucis immensitas et odoris suavitas ibi emicuit * ut mortalium oculi splendorem illum sufferre ' et humana lingua narrare nequiverit odorem.3 Dum autem hec narrata fuissent Cesari ' et ipse in domo sua super his cum narrantibus miraretur * venit Paulus januis clausis + stetitque ante Neronem * et ait : « Cesar + ecce ego Paulus * eterni Regis miles. Vel nunc crede ' quia non sum mortuus * sed vivo Deo meo. » Et hoc dicto * disparuit.
- < BHL 6570
69.9 Lectio nona.
Gregorius Turonensis. Å .
[203b]
Factum est autem post mortem ejus in loco quodam * ut homo quidam laqueum ad extorquendam vitam sibi prepararet. Nomen tamen sancti Pauli invocabat dicens : « Adjuva me, sancte Paule.4 » Et ecce umbra squalida * hortans et dicens : « Eya age * ne moreris. » At ille semper aiebat : « Beatissime Paule * esto adjutor meus. » Expedito jam laqueo subito affuit alia umbra * dicens ei que cum homine erat : « Fuge, miserrime * invocatus enim Paulus ecce adest. » Tunc evanescentibus umbris * reversus est homo ad sensum suum ' penitentiam agens.
- Gregorius Turonensis, In Gloria Martyrum, cap. 28, p. 504, l. 23-31 et p. 505, l. 1-4.
- < BHL 6579
- CPL 1024