124- Nativitas BMV, Oct.
In Octavis Nativitatis beate virginis Mariea.
Fulbertus Carnotensis episcopus, in sermone de beata Virgine
« Approbate consuetudinis »
. Å .
124.1 Lectio prima.
Inter omnes sanctos, memoria beate Virginis eo frequentius agitur ' atque festivius * quo majorem gratiam apud Deum creditur invenisse. Unde post alia quedam ipsius antiquiora sollemnia ' non fuit contenta devotio fidelium * quin nativitati sollemne superadderet hodiernum.
Beata ergo Domini mater et perpetua virgo Maria ' priusquam nasceretur ' oraculis enuntiata est * et designata miraculis. Nata vero progenie divinitus ordinata ' privilegio virtutum insignis enituit * Salvatorem edidit a quo glorificata in Celo ' nunquam terrigenis patrocinari desistit. Propositionem sequatur ex ordine suo narratio * jamque referamus unum de pretaxatis oraculis.
- Fulbertus Carnotensis, s 4, PL 141, c. 320BCb.
124.2 Lectio secunda.
Dixit Eternus ad veterem ' Deus ad serpentem : Inimicitias ponam inter te et mulierem * et semen tuum ' et semen illius. Ipsa
conteret caput tuum.
[Gen. 3, 15] Si queratur quenam mulier hujuscemodi victoriam operata sit * profecto non
reperitur in [216c] linea generationis humane ' donec perveniatur ad illam de qua
nunc agimus, sanctarum sanctam. Hec namque virginitate servata ' probatur extinxisse
concupiscentiam carnis + humilitate que facit pauperem spiritu ' concupiscentiam
mentis * sicque principali suggestione Dyaboli victa ' vitiosum caput ' virtutis
pede contrivit.
Hec est ergo mulier * ad quam divinum illud intendebat oraculum. Hanc quandoque nascituram innuebat * hanc singulariter intimabat.
- ibid. c. 320D-321A.
124.3 Lectio tercia.
Expedito quam paucis oraculo * unum quoque de miraculis absolvatur. Accepte sunt a sancto Moyse singule virge de singulis tribubus Israel ' nominibus earum inscripte ' jubente Domino * et posite in tabernaculo ejus. Iner quas una que fuerat Aaron * sequenti die germinasse ' floruisse ' fronduisse ' ac peperisse amigdala ' reperitur. Sciens ergo Dominus hoc opus suum magni esse mysterii * jussit servari virgam ad monimentum.
- ibid. c. 321A.
124.4 Lectio quarta.
Monebantur filii Israel presentia virge ' querere sollicite ' quid significaret tam
mirabile factum * quod longe post aperiens Ysaias ' egredietur,
[Is. 11, 1-2]inquit '
virga de radice Jesse ' et flos de radice ejus
ascendet * et requiescet super eum Spiritus Domini.
Quod ergo Deus designavit miraculo * hoc a secretis ejus prodidit vaticinio. Et quod vates cecinit * hoc rei exitus approbavit. Nam sicut illa virga sine quolibet nature adminiculo fructificavit * ita virgo Maria sine conjugali opere filium procreavit + filium sane ' flore designatum et fructu * flore propter speciem ' fructu propter utilitatem.
- ibid. c. 321BC.
124.5 Lectio quinta.
Hic breviter asserta propositionis particula prima * quod sequitur attingamus. Nata
ergo beatissima Virgo sicut legimus patre Nazareno ' matre Bethleemita, quas urbes
Christi nativitati vel conversationi destinatas esse prophete non tacuerunt +
descendit a radice illius fide preclari Abrahe ' cui superne promissa fuerat
benedictio omnium gentium in semine suo * et a stirpe David quem egregia laude
sublimavit dicens : Inveni hominem secundum cor meum.
De regali nempe tribu '
simul et sacerdotali ' duxit originem * que summum Regem atque Pontificem erat
paritura.
- ibid. c. 321CD.
124.6 Lectio sexta.
Hec itaque electa et insignis inter filias ' non fortuitu, sed divina dispensatione nomen accepit * quod sui figura magnum quid innueret. Interpretatur enim « maris stella ».
Oportet quidem universos christicolas inter fluctus hujus seculi remigantes ' attendere maris stellam hanc ' que summo rerum cardini Deo proxima est * et respectu exempli ejus ' cursum vite dirigere. Quod si fecerit * non jactabitur vane glorie vento ' nec frangetur scopulis adversorum + nec absorbebitur scillea voragine voluptatum * sed prospere veniet ad portum quietis eterne.
- ibid. c. 321D-322A.
124.7 Lectio septima.
Hic siquis interroget ' quid putas qualis olim in anima fuerit, vel nunc sit hec
persona, que sic omnibus sanctis spectanda atque imitanda proponitur + veraciter
respondemus ' quod anima ipsius et caro quam elegit habitaculum sibi Sapientia Dei
Patris ' ab omni malitia et immunditia purissima fuit * affirmante Scriptura ' quoniam in malivolam animam non introibit Sapientia ' nec habitabit in corpore
subdito peccatis.
[Sag. 1, 4] Item econtra confidenter asserimus * quia nullo virtutum genere vacavit, cui
plenitudinem gratie Dei nuntius asserebat inesse.
- ibid. c. 322BC.
124.8 Lectio octava.
Sunt autem ex eis quedam omni fere christiano perspicua. Quis enim est qui jocunda admiratione ' non speculetur ipsius adolescentis mature fortitudinem ' prudentiamque ac fidem in colloquio angelico + ubi tam constanter eloquitur ' tam prudenter interrogat ' tam facile credit ? Quis non videat ' ac videndo miretur justiciam ejus + qua sic universa precepta legis divine satagebat implere ' ut nec ad se pertinentia quedam inexperta non relinqueret ? Verbi gratia : post partum enim purificatione legali quam agebat non egebat * que virum in concipiendo non noverat.
- ibid. c. 322CD.
124.9 Lectio nona.
De temperantia ipsius superius dictum est * que Deo virginitatis lilium in humilitatis valle produxit. Cum ergo virtutibus supradictis facta illius plena sint atque dicta * manifestum est, non solum annunciatione angelica, sed etiam rerum argumento ' nullum genus virtutis beatissime virgini defuisse. Depromebant itaque virtutes in cogitatione et affectu cordis ineffabilem armoniam ' quam ipsa creatrix ' et inhabitatrix ejus, Dei Sapientia, delectabatur audire + choruscabant foris in superficie sermonis ' et actus * unde merito possent homines glo-[216d]-rificare Deum ' et exempla salutis accipere.
- ibid. c. 322D-323A.