École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 80- Apollinaris, ep. et m.

80- Apollinaris, ep. et m.

tl, 23 VII

In festo beati Apollinaris martiris.

Ex gestis ejus. T .

80.1 Lectio prima.

Apollinaris discipulus Petri apostoli ' jussu ejus a Roma Ravennam venit + et verbis et miraculis refulgens ' tribunum civitatis ' cujus uxorem sanaverat * cum magna ejus familia baptizavit. Cum ergo famam ejus dux patrie cognovisset * sibi velociter presentatus ' cum sacerdotibus ydolorum ad templum Jovis ductus est. Ubi cum dixisset aurum et argentum illic appensum ' melius pauperibus dari ' quam ante demones sic appendi * eicitur + et extra urbem semivivus relictus * a discipulis suis in domo cujusdam vidue sex mensibus refovetur. Inde veniens ad urbem Classem ' dum multos converteret fustibus ceditur * et nudis pedibus supra prunas stare compulsus ' et Christum amplius confitens ' extra urbem eicitur.

  • cf. BHL 623

80.2 Lectio secunda.

Rufus autem patricius Ravenne ' pro filia defuncta lamentans * Appollinari venienti ' et eum consolanti ' respondit : « Utinam huc non venisses. Dii enim irati sunt * et filiam meam salvam facere noluerunt. Tu vero quid potes ? » Et flentibus amicis * Apollinaris ait : « Jura michi quod permittas puellam sequi suum Salvatorem. » Rufus dixit : « Scio quod puella mortua sit. Tamen si videro eam vivam * faciam quicquid dicis. » Et statim apprehensa manu ejus ' sana surrexit * et cum matre et magna familia baptizata virgo permansit. Rufus vero timens Cesarem * occulte diligebat eum. Quod audiens Vespasianus * scripsit Messalino prefecto ' ut Appollinarem aut diis inclinaret ' aut in exilium mitteret. Prefectus ergo * Appollinarem sacrificare nolentem ' fustibus cedi ' et in eculeum appendi et torqueri precepit. Ubi ministri aquam bullientem ejus vulneribus immiserunt. Et dum vellet eum prefectus mittere in exilium * christiani irruentes in paganos plusquam ducentos occiderunt.

80.3 Lectio tercia.

Tunc timens sibi vicarius ' Appollinarem cathenis onustum ' et in ligno extensum ' jussit includi * et nichil ei penitus ministrari. Quem quarto die audiens ab angelo confortatum + cathenatum navi imposuit * et sequentibus eum tribus clericis in exilium deportavit. Ubi cum clericis et duobus militibus ' ceteris pereuntibus ' periculum tempetastis evadens * milites baptizavit. Et in exilio predicans ' et a nemine receptus ' sed graviter vulneratus * post tres annos Ravennam rediit. Sed a paganis iterum verberatus ' ad templum Appollinis ducitur * et statim facta oratione templum corruit. Cumque a pontificibus ad Vespasianum accusatus1 fuisset * rescripsit ' ut aut de urbe exiret ' aut ydolis consentiret. Tunc Demostenes patricius * nolentem sacrificare tradidit cuidam centurioni jam christiano. Cujus rogatu pergens in domum leprosorum ut ibi propter furorem gentilium latitaret + a paganis insecutus usque ad mortem ceditur * et septem dies supervivens ad monitionem fidelium ' anno Domini septuagesimo nono a discipulis sepelitur.


1 accusatus] fuisset accusatus a.c.