9- Thomas Becket, ep. et m.
In festo beati Thome martyris.
9.N
Nota quod magister Johannes Saliberiensis, clericus beati Thome et familiaris, postmodo Carnotensis episcopus, composuit magnam legendam de vita beati Thome a juventute. Quidam vero clericus socius ejus in exilio, qui dicit brachium sibi amputatum fuisse in passione ejus, compilavit gesta passionis ejus. Facta est autem quedam abbreviatio de gestis illis que legitur in Ecclesia Romana et per Angliam, de qua excerpta sunt que hic dicuntur.
9.1 Lectio prima.
Beatus Thomas, post susceptum pastoris officium * supra humanam estimationem factus est Deo devotus. Consecratus enim ' cilicium clam induit * femoralibus etiam usus est usque ad poplites cilicinis. Et sub vestis clericalis honestate ' habitum celans monachalem * Deo studuit omnium virtutum exercitio placere. Jura Ecclesie quas publica potestas usurpaverat * in statum debitum revocare conatus est. Propter quod ' innumeris lacessitus est injuriis. Tandem autem sibi morte intentata * cedendum [191b] censuit esse malicie. Actus ergo in exilium ' a domino papa Alexandro ' Senonis honorifice susceptus est * et in monasterio Pontiniacensi studiose commendatus.
- BHL 8211
9.2 Lectio secunda.
Confiscantur interim omnes ejus redditus * totaque proscribitur ejus cognatio. Omnes etiam amici ejus seu familiares relegantur. Quotquot autem discretionis annos attigerant * jurare compulsi sunt ' quod mari transito ' se archiepiscopo presentarent + ut vel compassionis gladio totiens confossus * conceptum rigorem ad regis inflecteret voluntatem. Sed vir Dei * nulla fuit prorsus injuria immutatus aut fractus.
9.3 Lectio tercia.
Audiens ergo rex ejus constantiam * directis litteris comminatoriis ad capitulum Cistertiense, eum a Pontiniaco perturbare curavit. Timens autem beatus Thomas viris sanctis * sponte recessit. Sed antequam inde progrederetur, confortatus est * ostenso sibi celitus indicio ' quod ad Ecclesiam suam rediturus esset cum gloria ' et per martyrum palmam ' migraturus ad Dominum. Perturbatum igitur excepit eum cum honore rex Francorum Ludovicus * et eum humanissime exhibuit. Sex autem annis continue exulavit.
9.4 Lectio quarta.
Denique miseratus summus pontifex Anglicane desolationem Ecclesie * propositis comminatoriis ' vix tandem extorsit ' ut pax Ecclesie redderetur. Igitur exilii sui anno septimo rediit in Angliam * susceptusque est a clero et populo cum gaudio inestimabili. Sed post dies paucos iterum damnis et injuriis supra modum affectus est * et edicto publico ' ecclesie sue septa exire prohibitus. Sed in his non est effractus ejus animus + sed ad Ecclesie sue liberationem jugiter aspirabat * et ob hanc vigiliis ' jejuniis et orationibus insistebat.
9.5 Lectio quinta.
Quinto vero dominice nativitatis die, veniunt Cantuariam ' aulici quatuor viri * genere preclari ' sed maleficiis famosi. Et ingressi * pontificem verbis contumeliosis aggrediuntur. Respondit vir Dei modeste ad singula. Turbati sunt insipientes corde * et exierunt continuo. Quibus egressis * perrexit pontifex in ecclesiam. Sequ[u]ntur a tergo Sathane satellites loricati * armatorum multa manu sequente. Aditumque ecclesie monachis precludentibus * accurrens Dei sacerdos ostium reseravit. Irrumpentibus illis ' processit illis obviam Christi confessor * et intentantibus mortem ' ait : « Pro Deo et Ecclesia * mortem libenter suscipiam. Sed ex parte Dei, precipio * ne meorum cuiquam noceatis. »
9.6 Lectio sexta.
Irruentes igitur ' consecratam capitis coronam funestis gladiis amputarunt * et christum Domini solo tenus precipitantes ' cerebrum cum sanguine crudelissime sparserunt. Ultima vero martyris verba * juxta proprius astantium assertionem, hec fuerunt : « Deo et beate Marie et sancto Dyonisio ' et sanctis Ecclesie hujus patronis * me ipsum recommendo et Ecclesiam meam. » Regressi vero viri scelerati in pontificis palatium + dimiserunt sibi vestimenta ' aurum ' argentum ' et quicquid invenire potuerunt * statuentes quid quis tolleret.
9.7 Lectio septima
Vere sanctus iste glorificandus est1 qui pro Ecclesia certans ' in ecclesia passus est ' in loco sacro ' dominice nativitatis tempore ' inter consacerdotes et manus religiosorum + quatinus in agone pontificis ' sic omnes circunstantie concurrerent * ut patientis titulum perpetuo illustrarent ' et persequentium revelarent impietatem. Adeo vero in martyris persecutores ultio divina desevit * ut in brevi sublati de medio non comparerent. Et alii quidem sine confessione ' alii digitos dentibus frustatim discerpentes ' alii sanie defluentes ' alii paralisi dissoluti ' alii amentes effecti * manifesta reliquerunt indicia persecutionis injuste.
9.8 Lectio octava.
Porro martyrii sui tempore * inusitatis cepit martir choruscare miraculis + cecis visum ' claudis gressum ' surdis auditum ' loquelam mutis restituens. Deinde leprosos mundans ' consolidans paraliticos + ydropisim ' et omnia morborum incurabilium genera curans * resuscitans mortuos ' demoniis et etiam elementis mirabiliter imperans. Ad inusitata quoque ' et inaudita signa * potentie sue manum extendit. Nam et oculis ' et membris genitalibus privati * meritis ipsius nova membra suscipere meruerunt.
9.9 Lectio nona.
Quidam autem qui sancti miracula depravare presumpserunt * repente percussi ea predicare coacti sunt * etiam inviti. Denique adversus omnes emulos suos usque adeo2 prevaluit * quod fere singulis diebus iteratum videres in servo ' quod de Unigenito legitur. Venient ad te qui detrahebant tibi * et adorabunt vestigia pedum tuorum. Passus est autem egregius Dei athleta Thomas anno ab incarnatione Domini .M°. centesimo septuagesimo + .IIII°. kalendas januarii ' feria .IIIa., hora quasi undecima * ut Domini natalis ad laborem ' ejus fieret natalis ad requiem.