École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 142- Theodorus, m.

142- Theodorus, m.

tl, 9 XI

In festo beati Theodori martyris.

Ex gestis ejus. T .

142.1 Lectio prima.

Temporibus suis, Maximianus et Maximinus imperatores miserunt per omnem terram regni sui edictum adversus christianos * ut gustarent de immolaticiis cibis ' si vellent tormenta evadare. Eo tempore tentus est Theodorus ' et cum eo, multi alii tirones, ad militandum * et adductus est in legione que dicitur Marmaritanorum ' in civitate Amasie, provincie Hellesponti ' ubi compellebantur universi ad immolandum ydolis. His contradicens beatus Theodorus missus est in carcerem, cum multis aliis christianis + ubi, sedens cum eis, docebat eos viam salutis * et ad perseverantiam animabat. Tempore autem oportuno reperto * templum matris deorum noctu ingressus ' ponensque ignem ' succendit illud. Visus autem ab aliquo et accusatus super hoc * eductus de carcere ' et a judice super hoc requisitus respondit : « Quod feci non abnego. Deam vestram igne succendi * que talis est ut ignis possit eam succendere. »

  • cf. BHL 8077

142.2 Lectio secunda.

Tunc preses furore repletus ' jussit eum mitti in carcerem ' et signari ostium ' ut ibi fame morreretur * sed ipse Spiritu Sancto nutriebatur. Et eadem nocte apparuit ei Dominus dicens : « Confidens esto, serve meus, Theodore + quia ego sum tecum1 * nec accipies escam ab hominibus. Est enim tibi * alimentum incorruptum preparatum in Celis. » Et sic discessit. Theodorus autem * cepit exultare et psallere. Custodes autem, respicientes per fenestram, viderunt populum, multum vestibus albis amictum, psallentes cum eo * et metuentes nuntiaverunt hec judici. Qui statim veniens cum armatis * ex[is]timans ibi christianos esse ' introgressus neminem invenit, nisi solum Theodorum. Et apprehendit eum timor magnus ' et eos qui cum ipso erant * exeuntesque cum tremore recluserunt carcerem.

142.3 Lectio tercia.

Mane facto * ductus est ante presidem. Et cum Christum negare nollet * ungulis ferreis adeo latera ejus raserunt ' ut coste ejus nudarentur. Ipse vero psallebat dicens : « Benedicam Dominum in omni tempore * semper laus ejus in ore meo. » [Ps. 33, 2] Tandem data sententia contra eum ' eo quod imperatoribus non obediret * jussus est igni tradi. Cum autem ductus fuisset ad locum ubi ignis preparabatur * facto signo Crucis ' et premissa oratione ab eo ' ministri diaboli succenderunt ignem. Flamma autem in specie camere facta est. Et erat corpus ejus non ardens ' sed quasi panis qui coquitur in clibano * et sine afflictione emisit spiritum. Odore vero suavissimo * repleti sunt omnes. Factaque est vox de celis dicens : « Veni, dilecte meus Theodore * intra in gaudium Domini tui. » Hec omnia nos circunstantes vidimus et audivimus * sed et celos super eos apertos vidimus.


1 tecum] tecun.