*3- S3 post Oct. Epiphaniae
Sabbato tertio.
Maximus in sermone de Quadragesima. Å .1
*3.1 Lectio prima.
Cum videret Inimicus ' Dei filium ex Maria, Eve utique filia, per tanta procreatum miracula * secum, ut arbitror, hec volvebat : « Quis est iste ' qui hunc ingressus est mundum, me nesciente ? Novi quidem quod sit de femina natus * sed nescio unde conceptus. Astat ecce mater * sed investigare non possum quis fuerit pater. Partum video * sed nascentem non agnosco. Et quod accessit stupori meo * inconsueta lege pariendi, etiam edito filio, mater exultat ut virgo. Cumque nichil ei de infantia desit * nulla tamen illi velut infantie corruptio existit. Pannis obsitus sordet * sed celum illi radio stelle letioris arridet. Sed et in honorem ipsius angeli ei ministrantes inter sidera terrasque concurrunt * et exultantes annuntiant quam non intelligo novitatem.
- Ps. Maximus, h 37, PL 57, c. 305BC.
- PD I 80
- PLS III, c. 353, CPP 5791
*3.2 Lectio secunda.
Ergo ne forte Deus est iste + quem nullum potest delictum macu[la]re ? Sed si Deus esset + quomodo feminei partus indignitates sustinet ? Quomodo cunis pannisque contentus esset ? Quis credere possit in Deo vagitus infantie ? Cui audienti ridiculum non sit ' Deum femineo nutriri lacte ? Post omnia ecce etiam esurit * cum esurire Deum nulla persuadere ratio possit. » Ignorabat quippe Diabolus ' quia, quod Christus infantie nutrimenta preferebat ' et quod ut homo esuriebat ' non erat fragilitatis corporee * sed sacramentum celestis gratie.
Illum itaque congressum presumere partus femineus animabat * sed parientis virginitas deterrebat.
Humani denique corporis forma callidissimum hostem ad prelium prodire suasit * sed verus Dei filius et verus homo ' majestate victoriam peregit.
- ibid. c. 305D-306A, et c. 305A.
*3.3 Lectio tercia.
Bernardus in sermone de duodecim stellis.2
Est itaque mater virgo ' mulier quondam a Deo promissa * serpentis caput virtutis pede contritura.
Nam et continuo draco ille per Herodem insidiatus est parienti + ut nascentem excipiens devoraret ' filium Virginis * eo quod inimicicie essent inter semen illius et draconis.
Multis denique versutiis idem serpens insidiatus est calcaneo prefate mulieris ' sed
sine causa * quoniam universam pravitatem hereticam ipsa contrivit sola. Alius
siquidem illam non de substantia carnis sue Christum edidisse dogmatizabat ' alius
parvulum non peperisse, sed reperisse sibilabat + alius vel post partum viro cognitam
blasphemabat * alius Dei matrem audire non sustinens ' magnum illud nomen Theothocos '
impiissime suggillabat. Sed contriti sunt insidiatores ' conculcati supplantatores +
confutati derogatores * et beatam
[cf. Luc. 1, 48]eam
dicunt
omnes generationes.
- Bernardus Claraevallensis, sermo in dominica infra octavam Assumptionis, Opera V (1968), p. 265, l. 2-3, 9-11 et 3‑9a.