16- Innocentes, Oct. SD
In Octava, si fuerit dominica.
16.1 Lectio prima.
Crisostomus in omelia de Epiphania. Å .
Herodes successorem timens Dominum Jesum * fremebat.
Ideoque talia apud se forsitan dicebat : « Quis est iste puer + qui antequam nascatur in mundo ' jam apparet in celo ? Necdum ipse se ostendit * et jam omnes ad se trahit. Nondum habet populum terrenum * et jam ei ministrant agmina stellarum. Quis est iste qui antequam mecum pugnet ' jam vincit + et antequam vincat ' regnat ' et antequam regnet, jam dominatur ? Ego quidem et dona hominibus spargo ' et gladium porto + ut qui non timet, diligat * et qui non diligit, timeat. Ille vero nec habet populum * nec congregavit thesaurum. Et quomodo sine auro diligitur + sine ferro timetur ? »
- Ps. Chrysostomus, Opus imperfectum in Matheum, h 2, PG 56, c. 644.
- CPG 4569, CPL 707
16.2 Lectio secunda.
Vehementer ergo iratus fuit + quia magos quos ille sedens in throno regio ' vestitusque purpurea suadere non potuit * his parvulus Jesus in presepio jacens et pannis involutus ' placuit.
Dicebat ergo cogitans in furore suo : « Certe magi puerum illum, quem regnaturum dicebant ' invenerunt * et aurum a parentibus ejus acceperunt + aut largis promissionibus sunt placati * et ideo non sunt ad me reversi. »
Itaque ipsi quem regni zelus accenderat * magi addiderunt causas doloris.
Quemadmodum ergo fera si fuerit ab aliquo vulnerata ' quicquid ante oculos ejus occurrerit quasi actorem1 vulneris dilaniat * sic ille iram suam super innocentes pueros infundebat.
- ibid.c. 644, supra, et partim retrogradiendo.
16.3 Lectio tercia.
Tunc vox in Rama auditur
[cf. Jer. 31, 15] * que de morte innocentium mittebatur.
Ploratus ostendit fletum parvulorum * ululatus vero ' matrum designat lamentum. Parvuli plorabant ' eo quod a matribus separabantur * matres ululabant ' eo quod a filiis desolabantur. Eratque videre majorem do-[192d]-lorem in matribus remanentibus * quam in parvulis morientibus. Unum quidem parvuli sustinebant dolorem * nondum enim sciebant mortis timorem. Matres vero duplicem patiebantur + unum quod interfici parvulos suos intuebantur * alterum quoque quod a filiis ipse desolabantur. In parvulis denique mors eorum beata finem faciebat doloris * in matribus autem ' parvulorum memoria semper erat reparatio doloris.
- ibid. c. 645.
16.4 Lectio quarta.
Severianus in sermone « Zelus quo tendat »
. Å .
Ad sinus matrum Herodes militum castra cogit * inter ubera arcem pietatis oppugnat. In teneris uberibus ferrum durat * lac fundit antequam sanguinem. Dat ante mortem sentire quam vitam * tenebras ingerit intrantibus lucem. Sic agit magister mali ' minister doli ' ire artifex ' inventor sceleris ' impietatis actor2 ' pietatis predo ' inimicus innocentie ' hostis nature * malus omnibus ' suis pejor ' pessimus sibi. In altum tendens ' cadit ab alto * celum pulsans ' intrat profundum. In se vadit ' cum vadit in Deum * se occidit ' qui vitam conatur occidere.
- Petrus Chrysologus, s 152, CCSL 24B, l. 14-23, p. 950.
- PD I 34a
- CPL 227, PLS III, c. 154, CPP 1716
16.5 Lectio quinta.
O ambitio * quam ceca semper ! O quam presumptio pessima ! Herodes terrenis inhians * irruit in divina. Destinatur ad scelus + ad piaculum promptus ' ad crimen paratus * causas innocentie non requirit. Jus abnegat * confundit fasque nefasque.
Herodes cecus ' Christum gladiis querit + investigat cruore * crudelitate rimatur. Successorem timens * incessit in Actorem3. Premit innocentes * volens innocentiam deperire. Innocentis causam facit innocentium crimen * Actoris4 ortum ' Orientium mandat esse occasum.
- ibid. l. 25-33 et 37-43, p. 950-952.
16.6 Lectio sexta.
Quid Christus futurorum prescius ' conscius secretorum ' cogitationum judex ' mentium perscrutator ? Quos propter se noverat occidendos ' neglexit ?
Fratres ' Christus non despexit suos milites ' sed provexit * quibus dedit ante triumphare quam vivere + quos fecit capere sine certatione victoriam * quos donavit coronis antequam membris + quos voluit virtutibus vicia preterire * ante Celum possidere quam terram. Premisit ergo suos milites Christus ' non amisit * recepit suas acies ' non reliquit.
- ibid. l. 57-60 et 63-69, p. 953-954.
16.7 Lectio septima.
Beati quos natos martirio videmus esse * non seculo. Beati qui labores in requiem + in refrigerium dolores * merores in gaudium commutarunt. Vivunt, vivunt * quia vere vivunt ' qui pro Christo merentur occidi. Beati ventres qui portaverunt tales * beata ubera que se talibus effuderunt. Beate lacrime * que pro talibus fuse ' fletibus gratiam baptismatis contulerunt. Nam diverso modo ' dono uno ' in lacrimis suis matres * et sui filii in suo sanguine baptizantur.
- ibid. l. 70-77, p. 954.
16.8 Lectio octava.
In martirio filiorum * matres passe sunt. Nam gladius filiorum pertransiens membra * ad corda matrum devenit. Et neccesse est ut sint premii consortes * que fuerunt socie passionis. Arridebat parvulus occisori + gladio adjocabatur infantulus * nutricis loco attendebat lactens percussoris horrorem. Nescia lucis etas * moritura gaudebat. Infans filius omnem hominem non ut hostem respicit * sed ut parentem. Martyrum matres tulerunt * quicquid et angoris extitit et doloris. Et ideo non carebunt martyris gaudio * martyrii lacrime ' quas fuderunt.
- ibid. l. 77-85, p. 954-955.
16.9 Lectio nona.
Hoc loco attendat auditor ' attendat et intelligat * martyrium non constare per meritum ' sed venire per gratiam. In parvulis, que voluntas ' quod arbitrium + ubi captiva fuit et ipsa natura ? De martyrio ergo demus totum Deo * nichil nobis. Vincere Diabolum ' corpus tradere ' contempnere viscera ' tormenta expendere ' lassare tortorem ' capere de injuriis gloriam ' de morte vitam * non virtutis humane ' sed muneris est divini.
- ibid. l. 86-92, p. 955.