École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 65- Nat. S. Johannis Baptistae

65- Nat. S. Johannis Baptistae

Oct.

In Octava beati Johannis Baptiste.

Augustinus in sermone « Natalem sancti Johannis ».

65.1 Lectio prima.

Solius Domini et beati Johannis ' dies nativitatis ' in universo mundo celebratur et colitur.

  • Caesarius Arelatensis, s 216, CCSL 104, p. 858, n° 814 l. 7-9.
  • AF II 39
  • PLS II, c. 854 et IV, c. 254, CPP 982a

65.1N

Ex hoc videtur quod nondum adhuc sollempnizabatur nativitas beate Virginis quando Augustinus fecit istum sermonem.1

65.1'

Illum enim sterilis peperit * istum virgo concepit. In Elisabeth sterilitas vincitur * in Maria conceptionis consuetudo mutatur. Elisabeth virum cognoscendo filium genuit * Maria angelo credidit ' et concepit. Concepit Elisabeth hominem sed solum * Maria autem Deum et hominem.

  • ibid. p. 858, n° 814 l. 9-13.

65.2 Lectio secunda.

Magnus Johannes * cujus magnitudini etiam Salvator testimonium perhibuit dicens : Non surrexit inter natos mulierum major Johanne Baptista. [Mat. 11, 11] Precellit cunctis * eminet universis. Antecedit prophetas + supergreditur patriarchas * quisquis de muliere [202b] natus est ' inferior est Johanne. Dicit fortasse aliquis : « Si inter natos mulierum Johannes major est * major est Salavatore. » Absit. Johannes enim ex muliere * Christus autem de virgine natus est.

  • ibid. p. 859, n° 814 l. 15-21.

65.3 Lectio tercia.

Johannes premissus est ante Dominum. Quid ergo dixit de Christo ? Nos omnes, ait, de plenitudine ejus accepimus. [Jo., 1, 16] Quid est « nos omnes » ? Prophete ' patriarche ' apostoli * quoquot sancti ' et ante Incarnationem premissi ' vel ab Incarnato missi. Si ergo intelleximus misterium * Johannes homo est ' Christus Deus est. Humilietur homo ' ut exaltetur Deus * secundum illud quod Johannes dixit : Illum oportet crescere * me autem minui. [Jo. 3, 30]

  • ibid. p. 859, n° 815 l. 4-13.

65.4 Lectio quarta.

Ut humilietur homo ' eo tempore natus est Johannes quo incipiunt dies decrescere2 * ut exaltetur Deus ' eo tempore natus est Christus quo incipiunt crescere dies. Magnum sacramentum, fratres. Ideo celebramus natalem Johannis sicut et Christi + quia ipsius nativitas plena est misterio humilitatis nostre * sicut nativitas Christi plena est mysterio altitudinis nostre. Ergo in homine minuamur * ut in Deo crescamus. In nobis humiliemur * ut in Deo exaltemur.

  • ibid. p. 859, n° 815 l. 13-20.

65.5 Lectio quinta.

Humilietur humana presumptio * ut crescat divina miseratio. Nam hujus rei sacramentum * in passionibus eorum impletum est. Ut minuatur homo ' caput Johannis absciditur * ut exaltetur Deus ' Christus in ligno suspenditur. Quare autem Dominus Johannem esse lucernam dixerit * breviter intimabo. Premissus est enim Johannes * velut vox ante Verbum ' lucerna ante Solem ' preco ante Judicem ' servus ante Dominum ' amicus ante Sponsum.

  • ibid. p. 859-860, n° 815 l. 20-28.

65.6 Lectio sexta.

Quoniam universum mundum tenebre opresserant ' et Solem justicie aspicere non valebat * beatus Johannes quasi lucerna premittitur + ut oculi qui lippitudine oppressi ' magnum lumen videre non poterant ' ad lumen lucerne primum quasi tenuem splendorem videre consuescerent * ut paulatim nubilo remoto ' ab illo celesti lumine letificari possent. Nisi enim Dominus beatum Johannem prius velut lucernam premitteret * claritatem ejus totus mundus sustinere non posset.

  • ibid. p. 860, n° 815 l. 28-32 et n° 816 l. 1-8.

65.7

Ysidorus in Libro de ortu, vita, vel obitu sanctorum etc.

Lectio septima.

Hic est Johannes Baptista filius Zacharie ex tribu Levi * in Jerusalem ortus ' angelo nunciante conceptus. Hic est prenuncius Christi ' preco Judicis ' propheta Altissimi + vox Verbi ' amicus Sponsi ' testis Domini * lucerna Luminis. Hic est terminus prophetarum ' baptismatis initium + qui prenuntiatus parentis vocem abstulit * genitus officium lingue reseravit.

  • Isidorus Hispalensis, De ortu, cap. 65, 1, p. 189-191.
  • CPL 1191

65.8 Lectio octava.

Hic est qui necdum editus ' Christum prophetavit * salutavit ex utero + in columba agnovit * in deserto demonstravit. Hic est cujus vestimentum lanugo fuit camelorum + habitatio heremus * victus mellis et locustarum cibus. Hic dum Herodem prohiberet fraternum violasse connubium * carceralibus tenebris mancipatus est.

  • ibid., cap. 65, 1-2, p. 191.

65.9 Lectio nona.

Hic est ' cujus caput regis filia ludens * a patre premium postulavit. At ille * interfectum ' male poscenti filie ' ebrius inter pocula dedit. Sepultus est autem in Sebastia opido Palestine ' que olim Samaria vocabatur * quam Herodes rex Judee ' Antipatris filius ' ob honorem Cesaris Augusti ' greco sermone Augustam vocavit.

  • ibid., cap. 65, 2, p. 191.

a Ed. dans PL 39 c. 2113 sq. comme s. sup. 197 d'Augustin.
1 in marg.
2 decrescere] de add. super l.