École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 94- Laurentius, m.

94- Laurentius, m.

sd, 10 VIII

[209d]

In festo beati Laurentii martiris.

Sermo beati Ambrosii. Å .

94.1 Lectio prima.

Beatissimi Laurentii martiris tanta martirii exstitit gloria * ut passione sua mundum illuminaverit universum. Illuminavit mundum plane Laurentius ' eo lumine quo et ipse flammis succensus est * et flammis quas pertulit omnium christianorum corda calefecit. Quis enim hoc exemplo ' pro Christo nolit ardere cum Laurentio + ut possit a Christo cum Laurentio coronari ? Quis noluit ad horam substinere Laurentii ignem + ut eternum gehenne non patiatur incendium ? Beati igitur Laurentii provocamur exemplo ad martir[i]um + accendimur ad fidem * incalescimus ad devotionem.

  • Maximus, s 4, CCSL 23, l. 4-14, p. 13.
  • AF II 60
  • CPL 221, PLS III, c. 361, CPP 110

94.2 Lectio secunda.

Etsi, carissimi ' nobis persecutoris flamma deest * fidei tamen flamma non deest. Non ardemus corpore pro Christo * sed ardemus affectu. Non subicit persecutor ignem * sed suggerit michi ignem desiderium Salvatoris '

quo succensi erant qui dixerunt : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis ? [Luc. 24, 32] Hoc igne Laurentius succensus ' flammarum non sensit incendium + et dum Christi ardet desiderio * persecutoris pena non ardet. In quantum enim in illo fidei ardor fervet * in tantum supplicii flamma frigescit.

Hinc amore Christi succenditur + inde persecutoris flamma torquetur *

sed Salvatoris ardor ' materialem restrinxit ardorem.

  • ibid. l. 14-17, 20-26, 28-29 et 27-28, p. 13-14.

94.3 Lectio tercia.

Quamvis ergo in favillam membra1 solvantur * fidei tamen fortitudo non solvitur. Corporis detrimentum sustinet * sed lucrum salutis adquirit. Non enim beatus Laurentius cita vel simplici passione perimitur + sed longa et multiplici pena cruciatur * ut mors et non desit ad supplicium ' et desit ad finem. Dicitur enim hec illi constitua pena * ut ardentium exposita mole carbonum ' insuper eum ferrea crate distentum ' lenta flamma consumeret.

  • ibid. l. 29-40, p. 14.

94.4 Lectio quarta.

Sic ergo punitur * ut non tam inflammando flamma cita interimeret hominem ' quam diu exurendo torqueret + ita ut cum unum latus exustum persecutor cerneret * aliud latus ignibus obiceret exurendum. Legimus Ananiam ' Azariam, Misael ' a rege in camino ignis inclusos ' in penarum deambulasse flammis * et igneos globos pedibus conculcasse. Beatus Laurentius ' non minori est gloria preferendus. Illi in penarum flammis ambulant * hic in ipso supplicii sui igne discumbit.

  • ibid. l. 40-48, p. 14.

94.5 Lectio quinta.

Illi vestigiis pedum conculcant incendia * hic laterum suorum devoratione restringit. Illi stantes in penis ' elevatis manibus orabant Dominum * hic autem prostratus in sua pena toto corpore ' Dominum deprecatur. Iterum ergo beatus Laurentius exustis lateribus supinus in dorsum vertitur + et renes ejus ignibus exuruntur * ut implerentur psalmi cum prophetia ' que dicit ex persona Laurentii : Proba me, domine, et tempta me * ure renes meos et cor meum. [Ps. 25, 2] Duplici itaque postulat igne comburi. Nam si de uno et solo mundi igne loqueretur * sufficeret renes tantum exurendos incendiis obtulisse.

  • ibid. l. 49-60, p. 14-15.

94.6 Lectio sexta.

Cor quidem flamma urit Christi * sicut illorum qui dixerunt : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis ? [Luc. 24, 32] Atque ideo ad comprobandam devotionem suam ' geminum sibi ignem postulat * ut luctamine habito ostendat in se plus posse amorem Christi ' quam penam tyranni. Honoremus igitur, fratres carissimi, beatum Laurentium * qui dum fide sua persecutoris flammas vicit + ostendit nobis ' per ignem fidei ' gehenne incendia superare * et amore Christi diem judicii non timere.

  • ibid. l. 60-67, p. 15.

94.7 Lectio septima.

Idem Ambrosius in sermone « Dominus in evangelio ». Å .a

Sanctum istum martirem Laurentium * grano sinapis possumus comparare * qui diversis attritus passionibus ' per totum orbem ' gracia sui meruit flagrare martirii. Qui antea in corpore constitutus ' erat humilis ' ignotus et vilis + postea quam vexatus, laceratus ' exustus est * universis per totum mundum Ecclesiis ' odorem sue nobilitatis infudit. Recte igitur huic comparatur. Siquidem granum sinapis cum teritur ' accenditur * Laurentius ' cum patitur ' inflammatur. Illud fervorem attritionis sue evomit * hic ignem plurima vexatione aspirat.

  • Maximus, s 24, CCSL 23, l. 49-58, p. 94.
  • AF II 61
  • CPL 220, PLS III, c. 357, CPP 81

94.8 Lectio octava.

Sinapis, inquam ' in vasculo calido vapore decoquitur * Laurentius in craticula flammarum igne torretur. Ardebat itaque extrinsecus beatus martir ' tyranni sevientis incendiis * sed major illum intrinsecus Christi amoris flamma torquebat. Et quamvis rex improbus ligna subiceret ' incendia majora supponeret * tamen sanctus Laurentius ' has flammas ' fidei calore non sentit. Et dum Christi precepta cogitat * frigidum est illi omne quod patitur. Nec enim potest visceribus ' ignium tormenta sentire * qui sensibus ' Paradisi refrigeria possidet.

  • ibid. l. 58-67, p. 94-95.

94.9 Lectio nona.

Jaceat licet ante pedes tyranni exusta caro ' corpus exanime * nichil tamen detrimenti patitur in terris ' cujus animus demoratur in [210a] celis. Extenditur ergo super flammarum ignitos globos ' et sepius versatur in latera Laurentius + sed quanto plus penarum patitur * tanto amplius Christum Dominum pertimescit. Novo quoque admirationis genere alius alium torquet * et alii sevientis tormenta proficiunt. Devotiorem Laurentium Salvatori * supplicia atrociora fecerunt.

  • ibid. l. 67-74, p. 95.

a L'incipit exact est Dicit Dominus in evangelio.
1 membra] add. in marg.