120- Nativitas, BMV, F[3] infra oct.
In alia feria.
120.1 Lectio prima.1
Quid exequar beate Marie ciborum parsimoniam ' officiorum redundantiam + alterum ultra naturam superfuisse ' alterum pene ipsi nature defuisse ? Illic nulla intermissa tempora * hic congeminatus jejunio dies. Et si quando reficiendi successisset voluntas * cibus plerumque obvius qui mortem arceret ' non delicias ministraret. Dormire non prius cupiditas * quam necessitas fuit. Et tamen cum quiesceret corpus ' vigilabat animus * qui frequenter in somnis aut lecta repetit ' aut somnio interrupta continuat + et aut disposita gerit * aut gerenda pronuntiat.
- ibid. = 8, c. 221A.
120.2 Lectio secunda.2
Prodire domo nescia ' nisi cum ad ecclesiam conveniret * et hoc ipsum cum parentibus ac propinquis. Domestico operosa secreto ' forensi stipata commi-[216a]-tatu + nullo meliore tamen sui custode quam seipsa * que incessu aspectuque venerabilis ' non tam vestigium pedis tolleret quam gradum virtutis attolleret. Et cum alios habeat virgo membrorum suorum custodes * morum suorum se habeat ipsa custodem. Plures erunt quos doceat ' si ipsa se doceat que virtutes magistras habet * quia quicquid egerit, disciplina est.
- ibid. = 9, c. 221AB.
120.3 Lectio tercia.3
Sic Maria intendebat omnibus * quasi a pluribus moneretur. Sic omnia implebat virtutis officia * ut non tam disceret, quam doceret. Talem hanc evangelista monstravit ' et talem angelus reperit * talem Spiritus Sanctus elegit. Quid enim in singulis morer + ut eam parentes dilexerint ' extranei predicaverint ' que digna fuit ex qua Dei Filius nasceretur ? Hec ad ipsos ingressus angeli ' inventa est domi in penetralibus sine comite * ne quis intentionem abrumperet ' ne quis obstreperet. Neque enim comites feminas desiderabat * que bonas cogitationes comites habebat. Quin etiam tunc sibi minus sola videbatur * cum sola esset. Nam quemadmodum sola + cui tot libri adessent ' tot archangeli ' tot prophete ? Deinde Gabriel eam ubi revisere solebat ' invenit.
- ibid. = 9-11, c. 221BC.