11- Stephanus Oct. SND
In Octava beati Stephani si non fuerit dominica.
11.1 Lectio prima. Å .
Maximus episcopus in sermone « Hesterno die natalem »
.
Omni Ecclesie beatus Stephanus datus est ad profectum. Adhuc laicus, diaconii meruit electionem * et levita, martyrii obtinuit principatum. In plebe adhuc positus erat * sed jam virtutibus eminebat. Humilis erat loco * sed celsus fide. Discipulus erat ordine * sed factus est magister exemplo. Quos sequebatur devotione fidei * precessit velocitate martyrii. In hoc etiam quod prepositus est feminis * testimonium meruit sincerissime castitatis. Beatus ergo, carissimi fratres, qui hunc imitatus fuerit * pudicicie enim palmam ' et martirii consequetur coronam.
- Ps. Augustinus, s sup. 210, = 1, PL 39, c. 2138.
- AF I 19
- CPL 221, PLS III, c. 362, CPP 995 et 5888a
11.2N
Idem in sermone « Lectio » . Å .
Quem quidam distingunt a precedenti, quidam autem continuant.
11.2 Lectio secunda.
Pulcre autem divina Scriptura filium Hominis ad dexteram Dei Patris stare
memoravit ' cum dixit Stephanus : Video celos apertos et filium Hominis a dextris Dei stantem
[Act. 7, 56] * ut ad confutandam Judeorum incredulitatem ' ille martiri ostenderetur in
Celo ' qui a perfidis negebatur in mundo + et illi testimonium celestis Veritas
daret * cui fidem terrena impietas derogaret. Siquid ergo distare inter martyres
potest * precipuus videretur esse iste qui primus est.
Mortem enim quam Salvator dignatus est pro omnibus pati * hanc iste primus reddidit Salvatori.
In persecutione autem positus * pro persecutoribus Dominum deprecabatur. Atque in illa lapidum ruina, quando alius oblivisci poterat etiam karissimos suos * ille Domino commendabat inimicos. Plus itaque tunc dolebat illorum peccata ' quam sua vulnera * plus illorum impietatem ' quam suam mortem.
- Caesarius Arelatensis, s 219, CCSL 104, n° 823 l. 7-14, p. 867, et l. 21-22 et 26-31 p. 868.
- AF I 19, PD I 28
- CPL 220, PLS III, c. 354, CPP 5797b
11.3 Lectio tercia.
Fulgencius in sermone « Heri celebravimus »
. Å .
Conjuctus est autem Paulus Stephano * factus ovis ex lupo. Et ecce nunc Paulus cum
Stephano letatur * cum Stephano Christi claritate perfruitur + cum Stephano
exultat * cum Stephano regnat. Quo enim precessit Stephanus ' trucidatus lapidibus
Pauli * illuc secutus est Paulus ' adjutus orationibus Stephani. Quam vera vita,
fratres ' ubi non Paulus de Stephani occisione confunditur + sed Stephanus de Pauli
consortio gratulatur * quoniam caritas in utroque letatur. Caritas quippe in
Stephano superavit sevitiam Judeorum + et caritas
[1 Pe. 4, 8] * caritas in utroque pariter ' Regnum meruit possidere celorum. Caritas
igitur omnium fons est et origo bonorum + munimen egregium ' via que ducit ad
Celum * in qua qui ambulat ' nec errare poterit ' nec timere. Ipsa dirigit + ipsa
protegit * ipsa perducit.in Paulo
cooperuit multitudinem peccatorum
- Fulgentius, s 3, CCSL 91A, l. 120-134, p. 908-909c.
- PD I 27
- CPL 830, PLS III, c. 1333