137- Lucas, evg.
In festo beati Luce evangeliste.
137.1-7N
Ex gestis ejus, que composita sunt, pro majori parte, ex dictis Jeronimi in prologis et in Libro de viris illustribus, et in epistola ad Paulinum, et ex dictis Ecclesiastice Hystorie, et Bede super Actus. Å .
137.1 Lectio prima.
Lucas, juxta traditionem veterum Ecclesie tractatorum ' Syrus natione ' Antiocensis ' medice artis peritissimus extitit * magisque grecas litteras quam hebreas scivit. Unde et sermo ejus, tam in evangelio quam in Actibus apostolorum, comptior est * et seculari redolet eloquentia. Hic prius apostolorum discipulus * postea vero sectator apostoli Pauli ' et omnis peregrinationis ejus comes individuus fuit. Porro cum jam scripta essent evangelia ' per Matheum quidem in Judea ' per Marcum vero in Ythalia + Sancto instigante Spiritu, in Achaie Boetieque partibus ' volumen evangelii condidit ' quedam altius repetens * et, ut ipse in proemio confitetur ' audita magis quam visa describens.
- = BHL 4975
137.2 Lectio secunda.
Ea autem necessitas laboris fuit * ut, quia multi alii temere presumpserant
enarrare res que sibi magis erant ad liquidum comperte ' abstraheret nos a ceterorum
narrationibus ' fidemque faceret per se conscripte veritati + certus quod eam, vel
Paulo exponente, vel aliis apostolis qui ab initio ipsi viderant ' et sibi
tradiderant ' consecutus sit ' et hanc nobis tradat ' sicut tradiderunt,
[Luc. 1, 2]. Ubi notandum ' quia non solum Lucas et Marcus, qui presentem in carne
Dominum non viderant ' atque ideo que scriberent auditu discere habebant * verum
quoque Matheus ' et Johannes, in multis que scriberent, ab his qui infantiam,
pueritiam genealogiamque scire ' et gestis Domini interesse potuerunt ' audire opus
habebant.inquit
, nobis qui a principio viderunt
137.3 Lectio tercia.
Itaque Lucas ' non solum usque ad ascensionem Domini suam perduxit narrationem + verum etiam deinceps que per apostolos gesta sunt, que sufficere credidit ' ad edificandam fidem legentium, ita scripsit ' ut solus ejus liber fide dignus haberetur de apostolorum actibus narrans * reprobatis omnibus qui non fide qua oportuit ' facta dictaque apostolorum scribere ausi sunt. Eo autem tempore scripserunt Marcus et Lucas * quo non solum ab Ecclesia Christi ' verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt. Domini autem nutu gerebatur ' ut non solum apostoli qui viderant ' sed et discipuli qui auditu didicerant conscriberent * quatinus, sequentibus doctoribus ea que non viderant ' predicandi scribendique fiducia preberetur.
137.4 Lectio quarta.
Notandum autem quod evangelista unusquisque non velut alterius precedentis ignarus ' voluisse scribere reperitur ' vel ignorata pretermisisse ' que scripsisse alius invenitur + sed sicut unicuique inspiratum est * non superfluam cooperationem sui laboris adjunxit. Nam Matheus suscepisse legitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam * Lucas autem secundum sacerdotalem Domini stirpem. Non autem habuit breviatorem Lucas ' sicut Marcum Matheus * quia regum est non esse sine comitum obsequio. Unde ille qui regiam personam Christi susceperat * habuit tanquam comitem sibi adjunctum ' qui sua vestigia quodam [220c] modo sequeretur. Sacerdos autem in sancta sanctorum solus intrabat * propterea Lucas, cujus circa sacerdotium Christi erat intentio, non habuit socium subsequentem ' qui suam narrationem quodam modo breviaret.
137.5 Lectio quinta.
Idem autem beatus evangelista, inter quatuor celi animalia ' per vitulum, cujus
victimatione qui in sacerdotium eligebantur initiari sunt jussi ' designatus
accipitur * eo quod ipse sacerdotium Christi ceteris amplius exponendum suscepit.
Pulcherrime autem per vitulum designatur ' qui evangelium suum a ministerio Templi
per sacerdotium Zacharie cepit ' et in Templi devotione complevit * cum apostolos
inibi ' ministros videlicet novi sacerdotii futuros ' non victimarum sanguine ' sed
in laude Dei et benedictione, complevit + et ipsi
[Luc. 24, 52-53]inquiens
adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno *
et erant semper in Templo ' laudentes et benedicentes Deum.
137.6 Lectio sexta.
Is igitur evangelium ita ut a Paulo audierat et ceteris apostolis * scripsit et
condidit. Composuit et acta apostolorum, precipueque beati Pauli, sicut ipse
viderat * que nudam quidem sonare videntur hystoriam ' et nascentis Ecclesie
infantiam texere. Sed si noverimus eorum scriptorem esse medicum * animadvertimus
pariter ' omnia verba illa anime languentis esse medicinam. Merito ergo a Paulo
collaudatur dicente * cujus laus est in evangelio per omnes Ecclesias.
[2 Co. 8, 18] Hoc enim de nullo dicitur * nisi de Luca solum. Vere autem laudabilis * qui a
tanto gentium doctore meruit laudari.
137.7 Lectio septima.
Juste autem videtur beatus Lucas pre ceteris habere laudem in evangelio * quia pre
ceteris actus apostolorum scripsit. Ideoque et eum testimonio Ecclesiarum ydoneum ac
probatum fuisse * Paulus demonstrat. Sed et quante caritatis erga ipsum fuerit *
idem apostolus ad Colosenses scripsit,1
dicens : Salutat vos Lucas medicus karissimus.
[Col. 4, 14] Et ad Thimotheum : Lucas est mecum solus.
[2 Tim. 4, 11] Hic autem neque uxorem umquam ' neque filios carnis propagatione habuit + sed
sine crimine die noctuque serviens Domino ' octogesimo quarto vite sue anno Spiritu
Sancto plenus obiit * sepultusque est in Bithinia. Cujus quidem ossa, regnante
Constantino, Constantinopolim sunt postea translata * atque a Constantinopolitanis
miro favore suscepta.
Hucusque ex gestis.
137.8 Lectio octava.
Ambrosius super Lucam. Å .
Hic est Lucas qui et hystoricum ordinem tenuit + et plura nobis gestorum Domini miracula revelavit * insuper et omnis sapientie virtutes hystoria sua comprehendit.
Naturalia quippe docuit ' dum Christum solum unigenitum Dei Filium ostendit * et in ejus adventu virtutes Celorum moveri predixit ' in cujus passione tenebre per diem facte sunt ' sol refugit.
Moralia quoque docuit + ut inimicum diligere ' verberantem non repercutere * mutuum gratis dare. Sed et rationalia docuit * dum quis fidelis est in minimo et in majori esse ostendit.
- Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, CCSL 14, Prologus, = 4, l. 49-52, 64-66 et 56-64, p. 3.
- CPL 143
137.9 Lectio nona.
Glosa super Lucam capitulo secundo. Å .
Merito autem inter quatuor animalia * qui tanquam animal hostiis deputatum ' circa Templum et Jerosolimam maxime sue narrationis incessu versatur. In principio namque2 sacerdotem collocat ad aram orantem ' populo stante foris + Mariam concepto Domino Jerosolimam mittit ad domum pontificis * ibi Baptistam natum refert ' illuc Deum natum cum hostia transfert + illuc ipsum cum parentibus singulis annis ducit ' duodennem in Templo doctorum choris interserit * et post cetera talia discipulos Deum in Templo laudantes ' in fine sui evangelii concludit.
- glosa ordinaria super Luc. 2, 41, PL 114, c. 251C.
- = Beda Venerabilis, In Lucam, I, CCSL 120, l. 2039-2051, p. 71 (CPL 1356).