École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 40- Marcus, evg.

40- Marcus, evg.

sd, 25 IV

In festo beati Marci evangeliste.

Ex duobus sermonibus Petri Damiani, isto videlicet et alio « Ecce video ». Å .

40.1 Lectio prima.

Hodie, dilectissimi, velut preciosus auro radianti berillus imprimitur * dum illu(s)cescente1 beati Marci sollemnitate paschale nobis gaudium geminatur. Et apte dum sancta Ecclesia in festis paschalibus perseverat beatus vir feliciter transiit + quia per martirii palmam seculum hoc triste deseruit * et triumphalis glorie titulos ' angelorum choris laureatus invexit.

Fuit autem sicut autentica tradit antiquitas ' levita secundum carnis originem + sacerdos secundum ordinis dignitatem * conversus ad fidem ' Petri in baptismate filius ' atque in divino sermone discipulus. Evangelium in Ytalia magistro nesciente descripsit * descriptum ' ejus judicio obtulit. Qui pium comperiens furtum ' gaudensque suum interpretem tenuisse sincerissimam veritatem + auctoritatis robur tribuit * legendumque universali Ecclesie delegavit.

  • Petrus Damiani, s 14, CCCM 57, l. 1-10, p. 63 et l. 130-138, p. 66.

40.2a Lectio secunda.

Postmodum ad Egiptum transiens ' per Libiam Marmorice ' et Samarie ' fidei semen spersit. Pentapoleos quoque gentilibus * Evangelium predicavit.

Episcopus autem factus ' Alexandrinam fundavit Ecclesiam * eamque magistri sui nomini fideliter dedicavit.

Ideoque sedes illa post Romam secundum obtinet thronum.

  • ibid. l. 138-141, 145-147 et 150-152, p. 66-67.

40.2b

Tantam autem Deus ei predicationis gratiam prerogavit * ut omnes qui tunc ad fidei rudimenta confluerent ' mox per continenciam ac totius sancte conversationis instantiam tanquam ad monastice perfectionis fastigium pervolarent.

Ad quod non modo miraculorum prodigiis non modo predicationis eloquiis * sed eximiis provocabat exemplis.

  • Id., s 15, l. 38-42 et 61-64, p. 76.

40.3a Lectio tercia.

Octavo quoque Neroniani imperii anno * triumphalem martirii palmam obtinuit. Et beatus Petrus septennio supervixit. Factum est autem ut ad Ytaliam deinde sit reversus * ut terra in qua sibi datum est Evangelium ' scribere ' sacras mereretur ejus reliquias possidere.

  • ibid. l. 78-86, p. 77.

40.3b

Beata es, o Alexandria * triumphali hujus sanguine purpurata ! Felix et tu, Italia * corporis hujus thesauro dives effecta ! Sic Oriens per egiptum * Occidens per romanum decoratur imperium. Sit illi gloria * qui sanctos suos mirabiles facit in secula seculorum, amen.

  • Id., s 14, l. 379-384, p. 72-73.

1 illu(s)cescente] illuscescente p.c. ; illucescente a.c., et recte.