École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 74- Petrus et Paulus

74- Petrus et Paulus

D inf. oct.

Leo papa in sermone « Omnium ». Å .

Dominica infra octavas.

74.1 Lectio prima.

Hodierna festivitas speciali Urbis exultatione veneranda est * ut ubi precipuorum apostolorum glorificatus est exitus ' sit leticie principatus. Isti enim sunt viri per quos tibi evangelium Christi, Roma, resplendenduit + et que eras magistra erroris * facta es discipula veritatis.

Isti sunt sancti patres tui ' verique pastores + qui te regnis celestibus inserandam ' multo felicius condiderunt * quam illi quorum studio prima menium tuorum fundamenta locata sunt. E quibus is qui tibi nomen dedit * fraterna te cede fedavit.

  • Leo papa, Tractatus 82, CCSL 138A, l. 4-23, p. 508-509.
  • AF II 46, PD II 46
  • CPL 1657

74.2 Lectio secunda.

Isti sunt qui te in hanc gloriam provexerunt ' ut sis civitas sacerdotalis et regia [cf. Ap. 1, 6] + per sanctam beati Petri sedem ' caput totius orbis effecta * latius presidens religione divina ' quam dominatione terrena. Minus est enim quod tibi bellicus labor subdidit * quam quod pax christiana subjecit. Deus namque bonus omnipotens '

ut inenarrabilis gratie per totum mundum diffunderetur effectus ' Romanum regnum preparavit * ut cito pervios haberet populos predicatio generalis ' quos unius teneret regimen civitatis.

  • ibid. l. 23-31 et 40-55, p. 509-511.

74.3 Lectio tercia.

Hec autem civitas cum pene omnibus dominaretur gentibus * omnium gentium serviebat erroribus.

Beatissimus igitur Petrus apostolici princeps ordinis ' ad arcem Romam destinatur imperii * ut lux veritatis efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet. Cujus autem nationis homines in hac tunc urbe non essent + aut que usquam gens ignoraret quod Roma didicisset ? Hic conculcande philosophie opiniones + hic dissolvende erant terrene sapientie vanitates * hic confutandus demonum cultus.

  • ibid. l. 56-60 et 68-82, p. 511-512.

74.4 Lectio quarta.

Ad hanc ergo urbem, beatissime Petre, venire non metueris +

nec mundi dominam times Romam * qui in Cayphe domo expaveras sacerdotis ancillam.

Ad hanc coapostolus tuus Paulus ' gentium magister occurrens * eo tibi consociatus est tempore ' quo omnis innocentia ' omnis pudor ' omnisque libertas ' sub Neronis laborat imperio. Cujus furor '

primus nomini christiano atrocitatem persecutionis intulit * quasi per sanctorum neces ' gratia Dei posset extingui.

  • ibid. l. 88-89, p. 512, 95-96, p. 513, 127-131, p. 515 et 137-139, p. 516.

74.5 Lectio quinta.

Verum non minuitur persecutionibus Ecclesia ' sed augetur * dum grana que singula cadunt ' multiplicata nascuntur. Unde duo ista preclara divini seminis germina ' in quantam sobolem pulularint * beatorum martyrum milia protestantur + que apostolicorum emula triumphorum ' Urbem purpuratis longe lateque rutilantibus populis ambierunt * et quasi ex multarum honore gemmatum confecto uno dyademate ' coronarunt.

  • ibid. l. 149-160, p. 516-517.

74.6 Lectio sexta.

Universaliter quidem in omnium sanctorum commemoratione letandum est * sed in horum excellentia patrum ' merito est exultantius gloriandum + quos gratia Dei in tantum apicem provexit * ut eos in corpore cui caput Christus est [cf. Col. 1, 18] ' quasi geminum constitueret lumen [203d] oculorum. De quorum virtutibus que omnes loquendi superant facultates ' nichil diversum ' nichil debemus sentire discretum * quia illos et electio pares ' et labor similes ' et finis fecit equales.

  • ibid. l. 162-171, p. 517.

74.R

Tres alie lectiones summantur de omelia dominicali.