École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 122- Nativitas, BMV, F[5] infra oct.

122- Nativitas, BMV, F[5] infra oct.

In alia feria.

122.1 Lectio prima.

122.N

Ex sermone « Fratres cum aliquid »1 qui alicubi intitulatur Augustini, alibi Jeronimi.2

Hec est igitur sancta et venerabilis virgo Maria mater Domini nostri Jesu Christi secundum carnem ' ex semine Abrahe orta, de tribu Juda * virga de radice Jesse [Is. 11, 1] et stirpe David. Filia Jerusalem ' stella maris * ancilla Christi. Regina gentium ' domina regum +3 sponsa Domini * mater Christi. Hec est Conditoris templum ' Spiritus Sancti sacrarium + et velut speciosa columba * pulchra ut luna ' electa ut sol. [Cant. 6, 9] Signaculum fidei * reparatio Eve. Introitus vite ' janua Celi + decus mulierum * caput virginum. Ortus conclusus ' fons signatus * puteus aquarum viventium. [cf. Cant. 4, 12 et 15] Hec multiplicatur ut cedrus Libani + florens ut palma [cf. Ps. 91, 13] * velut oliva fructifera in domo Domini. [cf. Ps. 51, 10]

  • Ps. Ildefonsus, sermo dub. 4, PL 96, c. 258B.
  • CPL 1257, CPP 2303 et 5020

122.2 Lectio secunda.4

Virgo sancta ' virgo prudens * et una ex numero prudentium virginum. Virgo pulcherrima ' virgo pudica + corpore decora * animo fulgida. Hec est fide perspicua ' mente preclara * amore virginitatis devota. Ad obediendum parata + in ministerio sibi credito cauta ' in5 persecutione pacifica * in passione Christi mente compassa. Hec est a prophetis Dei predicta ' et a philosophis sanctis prescita + ab archangelo salutata * a Spiritu Sancto fecundata atque ab eodem obumbrata. Seminis virilis ignara * prole Filii fecunda. Virgo innupta * ex filio leta. Fide concipiens * gaudio pariens. Virgo ante partum * virgo post partum.

  • ibid. c. 258BC.

122.3 Lectio tercia.6

Hec quem mundus totus non capit * Virgo sacratissima ' sancto alvo inclusit. Qui mundum pugillo tenet ' eum beatissima Virgo pannis involvit * atque in presepe reclinavit. Et qui presentia majestatis sue in celis sanctos angelos pascit * Virgo hunc sacratis uberibus in terris aluit. Insuper ad cujus arbitrium totus orbis terrarum regitur * hujus gloriose Virginis arbitrio ' conditor mundi infans nutritur. Et sub cujus defensione proteguntur regna terrarum * cum ipso preciosa virgo Maria fugit in [216b] Egyptum.

  • ibid. c. 258C.

1 Fratres cum aliquid] cum linea subducta in ms.
2 In alia... Jeronimi] in marg.
3 punctus + littera notabilior a.c., punctus flexus p.c.
4 in marg.
5 in] et in a.c.
6 in marg.