129- Mauricius et ejus socii, mm.
In festo beati Mauricii ac sociorum ejus.
Eucharius archiepiscopus Lugdunensis. Å .
129.1 Lectio prima.
Dyocletianus cum aliquas provincias perturbari perspiceret + ad consortium imperii olim sibi commilitonem Maximianum Cesarem fecit * eumque contra Amandum et Helianum, qui in baganda arma comoverant, ad Gallias destinavit + et cum eo legionem Thebeam, ex illis Thebis que sunt in Egypto, ex orientalibus militibus, ire precepit * que legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros habebat. Hi milites christiane religionis ritum susceperant a Jerosolimitane urbis episcopo, nomine Zabdo. Ad urbem vero Romanam attingentes ' eandem fidem apud beatum Marcellinum Urbis pontificem confirmantes * elegerunt ' ut ante gladiis interirent ' quam sacram Christi fidem violarent.
- < BHL 5741/5745
129.2 Lectio secunda.
Recepti igitur a Dyocletiano * jubentur ut post Maximianum itinere quo ceperant Gallias tenderent. Transcensis igitur Alpibus ' Maximianus Octodorum venit * ibique jussit ut per aras demonibus consecratas jurarent ' coequalibus sibi animis contra bagandarum turbas esse pugnandum ' christianos vero ab omnibus persequendos. Quod cum pervenit ad noticiam Thebaide legionis + ad locum cui Agaunum nomen est ' properavit * ut octo milium spacio ab Octodoro separata ' necessitatem committendi sacrilegii preteriret.
129.3 Lectio tercia.
Maximianus ergo dum ad juramenta superius memorata cunctos cogeret ' agnovit pretergressam legionem * satellites mittit ' ut eam revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius ' signifer Exuperius ' Candidus senator * qui ita commilitonibus preerant ut amore potius quam terrore obedienda preciperent. Viri autem isti in rebus bellicis strenui ' virtute nobiles ' sed fide nobiliores + erga imperatorem fortitudine ' erga Christum devotione certabant * evangelici vero precepti sub armis custodes ' reddebant que Dei erant Deo ' et que Cesaris Cesari.
129.4 Lectio quarta.
Requirunt itaque quid Cesar mandasset * dictum est quod juberet omnes libare sacrificia. Tunc hi miti affatu dederunt responsum ad bellum preparatam legionis esse virtutem * ad committenda vero sacrilegia ' Octodorum non redire. Tunc Cesar succensus furore dixit : « Jungitur despectui meo celestis injuria * et mecum religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles * non solum michi, sed etiam diis meis me posse dare vindictam ! Jam fidissimorum meorum turba festinet ' et decimum quemque morti funesta sors prebeat. »
129.5 Lectio quinta.
Post hanc vocem ad legionem properatur * crudelia precepta reserantur. Traduntur neci * quos ordo repperit numerandi. Leti cervices prebent * solaque inter eos erat de gloriose mortis acceleratione contentio. Perfecto scelere * ut legio redeat jubetur. Tunc Mauritius primicerius paululum a satellitibus regis segregatus convocat legionem * et hac oratione ipsam alloquitur : « Gratulor virtuti vestre, commilitones optimi * quod amore religionis nullam vobis preceptum Cesaris attulit formidinem. »
129.6 Lectio sexta.
Addens quoque Mauritius ' dixit : « Gaudentibus quodam modo animis, tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vi-[218a]-distis. Hactenus exempla sacra inserta codicibus legebamus * jam nunc quos sequi debeamus aspeximus. Sit nobis virilis animus * fides inviolata permaneat. Jam cerno ante tribunal Christi stantes * eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit. Fortissimi commilitones olim ' nunc devotas animas subdamus preciosissime passioni * illa nostra gloria est ' que eternitatem beatam vite hujus brevitate mercatur. »
129.7 Lectio septima.
Addidit quoque dicens : « Omnes una voce hoc responsum satellitibus demus : Milites quidem tui, Cesar, sumus + et ad defensionem rei publice arma suscepimus * tuisque obtemperaremus preceptis ' nisi demonum cultus vitaremus. Non inquiras longius latitantes christianos * nos omnes christianos esse cognosce. » Hec vir sanctus dixerat + legionis probatur assensio * et Cesari per satellites nunciatur. Precepit ille * ut iterum decimum crudelitatis ordo consumat. Ad legionem properatur et crudelia precepta peraguntur * reliquis ut redeant jubetur.
129.8 Lectio octava.
Tunc Exsuperius1 circumstantes oratione confirmat * et addit : « Vadat funestus satelles * et hec regi nuntiet : Milites sumus imperator tui * sed tamen servitutem Dei libere confitemur. Tibi militiam debemus * illi innocentiam. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus * ut actorem nostrum negemus. Occide * prosterne. Hec nobis jocundiora sunt * dum te cum sacrilegiis tuis contempnimus ' et ad regna celestia properamus. » Flagrabat tunc in beatissimis viris martyrii ardor. Hec autem Cesar cum audisset ' et obstinatos in fide Christi cerneret animos virorum * una sententia interfici imperat legionem ' nullumque relinqui. Ceduntur itaque passim gladiis. Sicque interfecta est plane illa angelica legio * que cum angelorum legionibus jam collaudat Deum Sabbaoth in celis.
129.9 Lectio nona.
Peracta cede * ad epulandum turba consedit. Interea veteranus quidam christianus ' nomine Victor ' qui nec legionis ejusdem fuit, neque miles ' ad locum ' itineris neccessitate deductus est * et requirere cepit quenam causa esset ' quod inter tot corpora interemptorum possent epulari. Dictumque est ei * quod illa legio ' christiane legis studio ' cultum numinum contempsisset. Tunc Victor exclamavit : « Heu me, qui ad hanc etatem perveni * et cum hac legione militare non merui ! » Hec eo loquente ' subito percussoris obtruncatur insania * ceterisque martyribus in eo loco est conjunctus. Hec autem nobis tantum de ista multitudine comperta sunt nomina + id est Mauritii ' Exuperii ' Candidi ' Innocentii ' atque Victoris * cetera vero nobis incognita ' in libro vite sunt scripta.