149- Martinus, [D] infra oct.
149.1 Lectio.1
Item dum in vico quodam templum antiquissimum diruisset + et arborem pinum, que fano erat proxima, esset agressus excidere * antistes loci illius ceteraque gentilium turba cepit obsistere. Et cum idem illi qui, dum templum everteretur ' imperante Domino, quieverant ' succidi arborem non patiebantur + cepit eos sedulo commonere nichil esse religionis in stipite * et illam succidi oportere ' quia esset Demoni dedicata. Tunc unus ex his, qui erat audacior ceteris ' « Si habes, inquit, aliquam de deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam + nosmetipsi succidimus hanc arborem ' tu ruentem excipe * ut si tecum est tuuus, ut dicis, dominus ' evadas. »
- ibid. 13, 1-3, p. 280.
149.2 Lectio.2
Tunc ille intrepide confisus in Domino * facturum se pollicetur. Hic vero ad istiusmodi conditionem ' omnis illa gentilium turba consentit * facilemque arboris sue habuere jacturam ' si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent. Itaque cum unam in partem pinus illa esset inclivis ' ut non esset dubium quam in partem succisa corrueret * eo loco vinctus statuitur pro arbitrio rusticorum ' quo arborem esse casuram nemo dubitabat. Succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio leticiaque ceperunt. Aderat eminus turba mirantium * jamque paulatim ruitura pinus ' et ruinam suam casura minari ceperat.
- ibid. 13, 4-6, p. 280.
149.3 Lectio.3
Pallebant eminus monachi * et spem omnem perdiderant ' solam Martini mortem expectantes. At ille confisus in Domino ' jam super se ruenti ' elevat obviam manum * signum salutis opponit. Tunc vero turbinis modo retroactam putares + diversam in partem ruit * adeo ut rusticos qui tuto in loco steterant ' pene prostraverit. Tunc vero in celum clamore sublato * gentiles stupere miraculo ' monachi flere pre gaudio ceperunt. Nemoque fere ex illa multitudine gentilium fuit * qui non in Dominum Jesum, relicto impietatis errore, crediderit.
- ibid. 13, 7-9, p. 280 et 282.
149.4 Lectio.4
In vico autem cui Leprosum nomen est ' cum idem templum opulentissimum superstitione religionis voluisset ' evertere + restitit ei multitudo gentium * adeo ut non absque injuria sit repulsus. Itaque secessit ad proxima loca + ubi per triduum cilicio tectus et cinere ' jejunans semper atque orans, precabatur ad Dominum * ut, quia templum illud evertere humana manu non potuisset ' virtus illud divina dirueret.
- ibid. 14, 3-4, p. 284.
149.5 Lectio.5
Tunc subito ei duo angeli hastati atque scutati, instar militie celestis, se obtulerunt + dicentes missos se a Domino ' ut rusticam multitudinem fugarent ' presidiumque Martino ferrent * ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret. Rediret ergo * et opus ceptum devotus impleret. Ita regressus ad vicum et inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus ' dum profanam edem usque ad fundamenta dirueret * aras omnes atque simulachra redegit in pulverem. Quo viso rustici ' cum se intelligerent divino nutu ob[s]tupefactos atque perterritos ' ne episcopo repugnarent + omnes fere in Jesum Dominum crediderunt * clamantes palam et confitentes Deum Martini ' colendum ' idola negligenda, que sibi adesse non possent.
- ibid. 14, 5-7, p. 284.
149.6 Lectio.6
In pago quoque Eduarum, dum templum everteret * furens gentilium rusticorum in eum irruit multitudo. Cumque unus, audacior ceteris, stricto eum gladio peteret * rejecto pallio, nudum cervicem percussori prebuit. Nec cunctatus est ferire gentilis. Sed cum dexteram altius extulisset + resupinus ruit * consternatusque divino metu veniam precebatur. Nec dissimile fuit illud huic. Cum eum idola destruentem ' cultro quidam ferire voluisset * in ipso ictu, ferrum ei de manibus excussum non comparuit.
- ibid. 15, 1-3, p. 284 et 286.