105- Bernardus, ab.
In festo beati Bernardi abbatis.
Alanus Autisiodorensis, Ecclesie sacerdos. T .
105.1 Lectio prima.
Bernardus Fontanis oppido Burgundie ' patre Tecilino milite ' matre Adelaide ' claris quidem dignitate seculi ' sed dignioribus pietate christiane religionis * oriundus fuit. Cujus mater non tam viro quam Deo genuit sex mares + futuros monachos * unam feminam futuram sanctimonialem. Hos autem heremo magis quam curie nutriebat * grossioribus cibis et communibus pascens eos ' et instituens ' quasi continuo ad heremum transmittendos. Bernardus autem tercius in ordine filiorum ' a pueritia litteris traditus ' gratia plenus ' pollens ingenio * in rebus secularibus jam futuram perfectionem velut naturaliter inchoabat.
- cf. BHL 1232
105.2 Lectio secunda.
Erat enim simplicissimus in secularibus ' amans habitare secum ' publicum fugitans ' mire cogitativus ' parentibus obediens ' subditus omnibus ' benignus et gratus + domi simplex ' et quietus ' foris rarus ' ultra quam credi possit verecundus ' nunquam multum loqui amans * et Deo devotus ' puram sibi conscientiam conservabat. Cum1 ergo defuncta matre ' Bernardus quasi sui viris esse inciperet ' et ei in omnibus secularis prosperitas arrideret + Diabolus proposito castitatis ejus invidere cepit * et multos ei laqueos temptationis opposuit.
105.3 Lectio tercia.
Cum hic aliquando quandam feminam curiosus aspexisset + continuo de seipso erubescens ' in stagnum gelidum collo tenus insilivit * et tam diu ibi mansit ' donec pene exsanguis effectus ' per gratiam Dei a calore carnalis concupiscentie totus refriguit. Circa illud tempus * instinctu Dyaboli in lectum dormientis puella nuda se injecit. Quam ille sentiens ' cum omni pece et silentio partem ei lectuli quam occupaverat cessit * et convertens se in latus alterum obdormivit. Misera illa aliquandiu jacuit + et cum ille immotus persisteret ' erubuit * et horrore perfusa surgens aufugit.
105.4 Lectio quarta.
Cum iterum in domo cujusdam matrone cum sociis hospitaretur * nocte accessit ad eum mulier. Quam ille sentiens * statim clamavit :2 « Latrones ! » Ad hanc vocem fugit mulier * familia consurgit + lucerna accenditur * latro queritur ' sed non invenitur. Ad lectum unusquisque redit + sed illa quod ceperat usque tertio iteravit * et sic semper repulsa ' vix tandem cessavit. Cumque sequenti die in via interrogassent eum socii qui essent latrones ' quos totiens somniavit + « Veraciter, inquit, aderat latro * qui michi castitatem nitebatur auferre ' irreparabilem thesaurum. »
105.5 Lectio quinta.
Perpendens itaque non esse tutum cohabitare serpenti * cogitavit latere in ordine Cysterciensi ' et maxime ad effugium vanitatis. Quod cum fratres ejus cognovissent ' et eum retinere modis omnibus attemptarent + tantam gratiam dedit ei Dominus ' ut non solum ipse a conversione non retardaretur * sed etiam ipsos fratres et multos alios ad conversionem Domino lucraretur. Annum igitur .XXIIm. agens * cum tringinta sociis Cistercium ingreditur + et ibi statim in tantum carnales concupiscentias adnullavit * ut totus absortus in Spiritum ' nullis ut homo sensibus corporeis uteretur.
105.6 Lectio sexta.
Cum anno peracto hic de cella novitiorum exiret * ignoravit si domus haberet testudinem. In capite Ecclesie ubi tres erant * unam tantum putavit inesse fenestram. Vix etiam sapore aliquid discernebat. Nam et sagimen crudum per errorem pro butiro sibi oblatum multis diebus comedit * et oleum pro aqua multotiens bibit. Solam aquam sibi sapere dicebat * quia fauces et guttur ei refrigerabat.
105.7 Lectio septima.
Post aliquantum3 temporis cum abbas Cistercii mitteret fratres apud Claramvallem * Bernardum illis prefecit abbatem ' licet juniorem et infirmiorem ' et exterioris occupationis prorsus expertem. Ubi ita diu vixerunt * quod pulmentum sepius ex foliis fagi conficiebant ' et panem de ordeo ' et milio et vicia comedebant. Tanta autem erat ei sollicitudo de salute omnium * ut erga omnes maternum gerere videretur affectum. Cum autem frequenter in principiis scolarium Parisius predicaret * tot scolares ad religionem suam trahebat ' ut Claramvallem deferrentur in quadrig(r)is. Pater etiam ipsius qui solus domi remanserat ' illuc ivit * et vitam in bona senectute finivit.
105.8 Lectio octava.
Soror ejus in seculo nupta ' in deliciis periclitans * fratres [212c] suos visitavit. Cumque venisset ad portam cum comitatu ' et apparatur superbo * vir Dei eam detestans tanquam rete Dyaboli ad capiendas animas ' nullatenus adquievit exire ad eam. Quod illa audiens ' et compuncta vehementer * cum etiam a fratre suo portario stercus involutum vocaretur + tota in lacrimis resoluta ' « etsi, inquit, peccatrix sum * tamen pro talibus mortuus est Christus. Etsi despicit frater meus carnem meam * non despiciat servus Dei animam meam. Veniat ' precipiat * quicquid preceperit facere sum parata. » Ad hoc pactum ivit ad eam cum fratribus suis. Et primo verbo ei omnem mundi gloriam interdixit + et formam vite matris sue ei indicens ' sic eam convertit ' quod secundo anno vir ejus virtute4 et perseverantia animi ejus victus ' liberam eam dimisit * et illa reliquum vite sue in omni sanctitate cum sanctimonialibus duxit.
105.9 Lectio nona.
Sanctus autem Bernardus tanta abstinentia ' labore ' et vigiliis ' corpus suum detrivit * ut gravissima et continua egritudine languens ' licet sibi vim vehementer inferret ' conventum sufferre non posset. Unde ipse se graviter accusabat * sacrilegii arguens ' quod servitio Dei et fratrum suorum corpus suum indiscreto fervore inutile reddidisset. Cilicium quidem portavit * quamdiu occultum esse potuit. Semper orans ' aut legens ' aut scribens ' aut meditans ' aut fratres in verbo edificans * post multa miracula et exempla virtutum completis annis vite ejus sexaginta tribus ' anno Domini .M.C.LIII. migravit ad Dominum.