*20- S14 a « Deus omnium »
Sabbato quarto decimo.
Fulbertus episcopus Carnotensis, in sermone « Approbate
consuetudinis »
. Å .
*20.1 Lectio prima.
Tali tanteque persone cujus hodie memoriam agimus ' quid ad honoris cumulum potuit accedere majus eo quod Dei filium Virgo concepit ' Virgo mater edidit ? Eo quippe dignitate venerabilis facta est ipsis quoque sanctorum ordinibus angelorum * quod opere manifesto declaravit ille magnus atque fortis archangelus Gabriel ' qui eam antequam mater Dei fieret ' quia futuram noverat ' tanta veneratione salutando prevenit. Hac eadem dignitate facta est etiam imperiosa secundum caritatem erga superos ' ac super inferos per districtionem * unde plurima scripta exemplorum sunt argumenta ' de quibus ad presens utcumque singula sufficiat memorare.
- Fulbertus Carnotensis, s 4, PL 141, c. 323Aa.
*20.2 Lectio secunda.
Hec est que olim in auxilium magni patris Basilii misit sanctum angelum * et mortuum suscitavit ' qui male vivendo1 ipsum pessumdedit persecutorem ejus Julianum apostatam. Et hec hystoria notissima est. Illa etiam te, o peccator quondam Theophyle, penitentem et se suppliciter invocantem * ab ipsis Diaboli faucibus potenter eripuit.
Talibus ergo approbatur ' quia Domini mater ubique imperiosa est ' ubique magnifica * cui terre pronum est sanctos angelos in ministerium mittere ' et ad beneplacitum suum infernorum pacta cessare.
- ibid. c. 323B et 324A.
*20.3 Lectio tercia.
His quoque et aliis infiniti numeri beneficiis ' que vel scripta sunt vel passim jugi sentiuntur effectu ' notissimum est quod et justis et peccatoribus fideliter invocantibus se ' presto est * et nunquam eis opitulari desistit. Veniant igitur ad eam justi cum Basilio laudantes et benedicentes * effectum celerem suis sanctis desideriis sine dubio percepturi ! Veniant peccatores cum Theophilo ' tundentes rea pectora cum interno fletu * ipsi quoque, si vere peniteant ' optatam veniam adepturi. De quorum numero tibi assistentibus nobis, ut subvenire jam et auxiliari digneris, imploramus ' o preelecta ac sancta ' o venerabilis et imperiosa ' o clemens et propitia Domina nostra * quo possimus recuperare et habere perpetuam gratiam filii tui Jesu Christi Domini nostri ' qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat, unus Deus in eternum ' amen.
- ibid. c. 324AB.