École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 106- Bartholomeus, ap.

106- Bartholomeus, ap.

sd, 24 VIII

In festo beati Bartholomei apostoli.

Ex gestis ejus. Å .

106.1 Lectio prima.

Indie tres esse ab hystoriographis asseruntur. Prima est que ad Ethiopiam mittit + secunda que ad Medos * tertia que finem facit.1 In hanc ingressus Bartholomeus * in templo Astaroth quasi peregrinus manere cepit. Unde factum est ' ut eo ibi manente nulla responsa daret Astaroth * nullique poterat subvenire languentium ' quibus plenum erat templum. Perrexerunt ergo in aliam civitatem ' ubi colebatur Berith * et ceperunt inquirere ' quare Deus eorum non daret eis responsum. Respondens Berith * dixit : « Deus vester religatus cathenis igneis ' sic tenetur ' ut necque suspirare audeat * ex illa hora qua illic apostolus Bartholomeus ingressus est. »

  • < BHL 1002

106.2 Lectio secunda.

Dicunt illi : « Et quis est iste Bartholomeus ? » Respondit demon : « Amicus est Dei omnipotentis. » Dicunt ei : « Dic nobis signa ejus * ut possimus eum invenire inter tot milia hominum. » Respondit demon : « Induitur pallio albo * per singulos angulos gemmas purpureas habente. Viginti sex anni sunt quod nunquam sordidantur vestimenta ejus * nunquam veterascunt. Centies flexis genibus per diem + centies per noctem * orat Deum. Sandalia ejus * per viginti et sex annos nunquam veterascunt. Vox ejus quasi tuba. Semper eodem vultu ' eodem animo * hylaris et letus permanet. Omnia previdet * omnem linguam loquitur ' et intelligit. Angeli Dei famulantur ei * et nuntiant omnia. Si vult ' ostendet se vobis * si non vult ' non poteritis eum videre. » Et hec dicens conticuit.

106.3 Lectio tercia.

Revertentes ceperunt circuire ' et inquirere hospitia * et per duos dies non invenerunt eum. Factum est autem * ut quidam plenus demonyo clamaret ' et diceret : « Apostole Dei Bartholomee * incendunt me orationes tue. » Tunc apostolus dixit ei : « Obmutesce * et exi ab eo ! » Et statim liberatus est homo. Nuntiatum est autem Polemio regi provincie ejusdem. Et misit * et rogavit apostolum dicens : « Filia mea male vexatur * peto ut liberes eam. » Ex[s]urgens autem * perrexit cum eo. At ubi vidit eam cathenis constrictam ' jussit eam solvi * et ultra non potuit eam vexare demon.

106.4 Lectio quarta.

Tunc rex oneravit camelos argento et auro ' gemmis et vestibus * et cepit querere apostolum. Et non invenit eum * et reportata sunt omnia. In aurora autem diei futuri apparuit apostolus solus cum solo rege ' clauso ostio * et dixit ei : « Ut quid me quesivisti cum auro et argento ? Ego nichil terrenum ' nil carnale ' desidero. Sed scire te volo ' quia Filius Dei dignatus per uterum Virginis nasci ' victor Dyaboli ' misit nos in omnes provincias ' ut expellamus ministros ejus ' qui per templa habitant * et homines qui eos colunt ' de potestate ejus qui victus est ' auferamus. Inde est quod demonem qui vobis dabat responsa * ab angelis ejus qui me misit ' religatum obtineo.

106.5 Lectio quinta.

Si vis ergo probare ita esse + jubebo illi et egredietur statuam * et faciam eum confiteri hoc ipsum. » Dicit ei rex : « Crastino parati erunt pontifices sacrificare * et ego superveniam ut videam hoc mirabile. » Altera igitur die sacrificantibus eis * cepit clamare demon : « Cessare, miseri, sacrificare michi * ne pejora patiamini quam ego qui cathenis igneis religatus sum ab angelis Jesu Christi. » Et addidit : « Princeps noster mittit nos ad homines ' ut ledamus primo carnem [212d] eorum * quoniam in animabus potestatem habere non possumus ' nisi sacrificaverint. At ubi pro salute corporis nobis sacrificaverint ' cessamus eos ledere * quoniam in animabus eorum incipimus habere potestatem. »

106.6 Lectio sexta.

Tunc dixit apostolus ad plebem : « Ecce quem deum putabatis * ecce quem putabatis2 curare vos. Audite nunc verum Deum * creatorem vestrum qui in Celis habitat. Et si vultis ut omnes hi sanitatem recipiant * deponite ydolum hoc ' et confringite + et templum hoc Christi nomini consecrabo * et vos omnes Christi baptismate purificabo. » Tunc jussu regis miserunt funes * sed simulachrum non poterant evertere. Tunc apostolus dixit eis : « Solvite omnia vincula. » Dixit autem ad demonem : « Exi de simulachro * et confringe illud.3 » At ille statim egrediens * comminuit non solum ipsum ' sed etiam omnia ubicumque erant in templo. Tunc omnes clamare ceperunt : « Unus Deus omnipotens * quem predicat Bartholomeus. »

106.7 Lectio septima.

Tunc expandens Bartholomeus manus ad Deum * dixit : « Peto, Domine * ut omnis hec multitudo salvetur. » Cumque finita oratione omnes respondissent amen * apparuit angelus Domini splendidus. Et per quatuor angulos templi circumvolans * digito in quadratis saxis sculpens signum crucis ' dixit : « Hec dicit Dominus. Sicut omnes vos mundavi ab infirmitate vestra * ita mundavi hoc templum ab omni sorde ' et habitatore ejus. » Tunc ostendit eis angelus ingentem Ethyopem * nigriorem fuligine. Et cum exsolvisset eum * ille ululatum emittens ' evolavit ' et nusquam comparuit. Angelus autem evolavit ad celum.

106.8 Lectio octava.

Tunc rex Polemius cum uxore et filiis ' ac omni populo qui ad ejus regnum pertinebant ' baptizatus est * et deposito dyademate ' cepit apostolum non deserere. Cum autem templorum pontifices Astiagi regi fratri ejus hec flentes refererent * indignatus ille misit armatos ' ut ubicunque inventus fuisset apostolus ' vinctum illum perducerent. Quod cum fecissent * dicit ad eum : « Sicut fecisti fratrem meum derelinquere deum suum * ita ego faciam te deum tuum derelinquere. » Dicit ei apostolus : « Ego deum quem colebat frater tuus religatum ostendi * tu si poteris hoc facere Deo meo ' poteris me ad sacrificium provocare. Hec cum diceret * nuntiatum est regi ' quod deus ejus Waldach cecidisset minutatim.

106.9a Lectio nona.

Tunc rex fecit fustibus cedi apostolum * cesum autem decollari. Venientes autem populi innumerabiles qui per eum crediderant ' construxerunt ei basilicam * et in ea posuerunt corpus ejus. Rex autem Astiages et pontifices arrepti a demonio * venerunt ad tumulum. Et confitentes apostolatum ejus * sic mortui sunt. Polemius autem * universo populo acclamante ' ordinatus est episcopus.

106.9b

Sanctus Theodorus abbas et doctor. T .4

Legitur autem in quibusdam antiquioribus gestis hujus apostoli * quod ipse primum predicavit ' in Licaonia ' postmodum in India, ad ultimum in Albano ' urbe scilicet majoris Armenie. Ubi primo excoriatus ab impiis, tandem capite plexus * ibidem sepultus est. Cum autem post obitum clareret miraculis + infideles sacrum corpus ejus, cum archa lapidea in qua erat, projecerunt in mare * sed virtute divina venit in partes Sicilie ' in insulam que vocatur Lipparis. Ubi revelatione divina facta episcopo Ostiensi, qui tunc erat ibi * magnifice receptus est et collocatus.

  • cf. BHL 1004

106.9c

Ex gestis translationis. T .5

Fertur autem quod postmodum translatus sit apud Beneventum ' et inde Romam * licet Beneventani asserant ' quod apud eos adhuc corpus sacrum habeatur.

  • cf. BHL 1011/1011d ?

1 coma + littera notabilior.
2 putabatis] add. in marg.
3 punctus versus + littera notabilior.
4 in marg.
5 in marg.