École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 138- Simon et Judas, app.

138- Simon et Judas, app.

sd, 28 X

In festo apostolorum Simonis et Jude.1

138.N

Nota quod legendam istam, sicut in fine ejusdem habetur, scripsit Abdias2, episcopus Babilonie, ab istis apostolis ordinatus, hebreo sermone, sed a quodam Abdie3 discipulo, Tropo nomine, in grecum translata est, et in latinum ab Affricano.4

Et attende quod Eusebius, in Ecclesiastica Hystoria, et Ysodorus, in Libro de obitu apostolorum, dicunt quod iste Symon fuit episcopus Jerusalem post Jacobum, et cum esset .C.XX. annorum sub Trajano consummavit martirium.5 Dicit etiam idem Eusebius in eodem libro quod iste Symon accepit principatum predicationis in Egypto, et jacet in Posphoro. Iste autem Judas secundum eumdem predicavit in Mesopotamia et in interioribus Ponti, et sepultus est in Nerico, Armenie urbe ;6 et videntur aliqua horum esse contraria isti hystorie que communiter in Ecclesia legitur, licet de contrarietate sepulture non sit curandum, quia frequenter corpora sanctorum sunt translata. Apostoli etiam licet in uno loco primo predicaverint,7 postea tamen ad multa loca discurrerunt.

138.1 Lectio prima.

Symon Chananeus ' et Judas Zelotes ' apostoli ' cum regionem Persidis essent ingressi * invenerunt ibi duos magos ' Zaroen ' [220d] et Arphaxat ' qui a facie sancti Mathei de Ethiopia fugerant. Occurrit autem eis prefectus Waradach dux regis Babiloniorum Xersis * qui contra Indos, qui fines Persidis invaserant, susceperat bellum. Erant autem in ejus comitatu Arioli ' qui per singulas mansiones sacrificantes demoniis ' dabant responsa * sed illa die nullum potuere dare responsum. Perrexerunt itaque ad phanum vicine civitatis * illuc consulentes demonia. Demon autem dixit : « Dii qui vobiscum comittantur ' non possunt dare responsum * quia apostoli Dei ibi sunt Symon et Judas.

  • < BHL 7749/7751

138.2 Lectio secunda.

Tunc Waradach fecit eos inquiri. Et cum invenisset * cepit ab eis inquirere unde essent ' aut quid aut quare venissent. Cui Symon : «  Si genus queris ' Hebrei sumus + si conditionem ' servi sumus Jesu Christi * si causam ' salutis vestre causa venimus. » Cui Waradach : « Nunc ad prelium vado * cum revertar de his audiam. » Dicit ei Judas : « Modo magis congruum est ' te cognoscere illum * cujus ope possis victor existere. » Dixit ei Waradach : « Audio deos nostros non esse ausos * coram vobis dare responsum. Predicite vos nobis exitus belli. » Dicit ei Symon : « Ut agnoscas errorem horum * damus illis potestatem respondendi tibi. » Ad hanc vocem ceperunt phanatici arripi ' et dicere grande bellum futurum esse * et Waradach timuit. Dicunt ei apostoli : « Cesset timor tuus. Crastina die venient quos misisti cum legatis Indorum + terras invasas ' restitutas nunciabunt + et pacis pactum stabilibunt. »

138.3 Lectio tercia.

Pontifices dixerunt : « Domine dux ' noli credere hominibus istis * qui talia loqu[u]ntur, ut non teneantur quasi exploratores. » Respondit dux : « Ego jubebo illos custodiri ' et etiam vos * ut rerum exitus doceat qui debeant honorari ' qui vero condemnari. » In crastino venerunt nuntii * et nuntiaverunt omnia sicut apostoli fuerant prosecuti. Tunc iratus dux ' jussit ignem copiosum accendi * ut ibi pontifices precipitarentur. Apostoli autem prostraverunt se * duci dicentes : « Obsecramus * ne efficiamur causa interitus eorum. »

Dixit eis dux : « Vel hoc permittite * ut omnia bona eorum vobis tradantur. » At illi omnia respuerunt.

138.4 Lectio quarta.

Tunc dux applicavit apostolos ad regem ' dicens : « Audi me, rex. Isti dii sunt * latentes in effigie hominum. Nam hi quos habemus deos ' timent eos * et omnia que predixerunt sunt adimpleta + et precibus egerunt, ut pontifices nichil paterentur mali ' qui istos pati elaboraverunt * et facultates eorum contempnunt dicentes ' quia possessio nostra in Celis est. » Audientes hec magi quando dux regi intimabat * dixerunt : « Isti homines maligni sunt. » Dixit eis dux : « Si ausi estis habere cum eis conflictum ? » Responderunt magi : « Vis videre potentiam nostram ? Jube astare hic aliquos eloquentissimos. Et si ausi fuerint nobis presentibus loqui * probabis nos esse imperitissimos. » Tunc omnes advocati presto facti sunt. Et cum magi locuti essent ' omnis illa congregatio muta facta est * et expavit cor regis.

138.5 Lectio quinta.

Cum vero dux narrasset apostolis omnia * dixerunt apostoli : « Jube advocatos ad nos venire. » Quod cum factum fuisset * videntes advocati ' homines vilissima veste indutos ' quasi in despectu ' eorum ceperunt habere personas. Facto tamen silentio * sic eos alloquitur Judas : « Sepissime inter scrinia aurea ' vilia quedam habentur inclusa * et intra vilissimas capsas sunt gemmarum monilia preciosa reposita. Non ergo offendat8 aspectus vestros iste noster habitus vilis * intus enim latent que eternam vos facient gloriam invenire. Promittite vos ab ydolorum cultura recedere + et signum Crucis faciemus in frontibus vestris * et si non confutaveritis magos ' credite nos fallaces. »

138.6 Lectio sexta.

Tunc advocati prostraverunt se dicentes : « Facite ut non possint nobis magi aliqua impedimenta inferre * et sit super nos ira Dei ' si ultra ydolis crediderimus. » Tunc oraverunt apostoli * et signaverunt eos in frontibus ' et abierunt. Ingressis autem illis cum duce ad regem + adsunt et magi ' volentes facere quod fecerant ' et nulla poterant ratione * sed multitudinem serpentum fecerunt. Tunc dicunt omnes : « Domine rex, voca apostolos. » Et cursim miserunt. Venientes vero * oratione facta ' dixerunt serpentibus : « Redite ad loca vestra. » Et abierunt. Magi autem permanentes in perfidia sua ' fugientes ab apostolis * per totam Persidem simulacrorum cultores hortabantur ' ut apostolis inimicitias excitarent.

138.7 Lectio septima.

Tunc apostoli a rege et duce rogati morabantur in Babilonia ' facientes mirabilia multa * et habebant discipulos multos. Factum est autem * ut filia cujusdam ditissimi parturiens ' periclitaret. Interro-[221a]-gata autem a parentibus ' unum ex discipulis diaconum Euphronissum impetebat * qui tentus a parentibus urgebatur. Audientes autem apostoli * venerunt et dixerunt : « Quando natus est puer ? » Responderunt : « Hodie. » Dixerunt apostoli : « Producite infantem * et diaconum quem accusatis. » Cumque in presenti essent * dicunt ad infantem : « In nomine Jesu Christi * dic si iste diaconus presumpsit hanc iniquitatem. » Infans ait : « Hic diaconus * nunquam inquinavit carnem suam. » Insistebant autem parentes * ut persona interrogaretur. Qui dixerunt : « Nos innocentes absolvere decet * nocentes prodere non decet. »

138.8 Lectio octava.

Uno igitur anno et mensibus tribus commorati sunt in Babilonia * et plusquam sexaginta milia baptizati sunt. Baptizato prius rege cum universis dignitatibus suis + ordinaverunt in civitate episcopum, nomine Abdiam, qui cum ipsis venerat a Judea * et profecti sunt. Venerunt autem9 ad Saunir civitatem magnam. In qua cum mansissent apud discipulum suum ejusdem civitatis virum, nomine Sennem * ecce pontifices cum populo innumerabili clamantes ad Sennem : « Produc ad nos inimicos deorum nostrorum. » Interea tenentur apostoli * et ducuntur ad templum solis.

138.9 Lectio nona.

Compellebantur igitur adorare simulachra. Cumque ad eorum invocationem, vidente omni populo ' duo Ethiopes nigri egressi de simulacris ea confregissent * irruentes pontifices in apostolos interfecerunt eos. Ipsa autem hora facta sunt fulgura * ita ut templum scinderetur a summo fastigio usque ad fundamentum. Magi vero qui tunc aderant ibidem ' ictu chorruscationis adusti * in carbonem versi sunt. Post mense autem sex, misit rex Xerses et corpora apostolorum cum ingenti honore ad suam transtulit civitatem * in qua construxit eis basilicam ' per tres annos consummans eam in die natalis eorum.


1 in marg post transpositionem.
2 Abdias] Abduas a.c.
3 Abdie] ab die a.c.
4 punctus versus + littera notabilior, p.c. ut videtur.
5 punctus versus + littera notabilior, p.c. ut videtur.
6 punctus versus + littera notabilior, p.c. ut videtur.
7 punctus elevatus + littera notabilior.
8 offendat] add. in marg.
9 autem] add. in marg.