*19- S13 a « Deus omnium »
Sabbato tertio decimo.
*19.N
Ex sermone « Nativitatis gloriose. »
Quem aliqui attribuunt
Bede, aliqui Ambrosio. Å .
*19.1 Lectio prima.
Commemorationem virginis precipue venerantes, dilectissimi * quantis Dei plena muneribus ' quam reverenda angelicis potestatibus ' quantis sit etiam ab omnibus sanctis extollenda honoribus ' quantisque ab universa Ecclesia frequentanda laudibus ' prout possumus consideremus. Sed etsi rerum universitas singulis distincta speciebus ' in beate Dei genitricis Marie laudem magnis succlamet vocibus * tamen dignitatem ejus intelligentibus ' surditas hoc vel silentium apparebit. Quid igitur agendum est nobis memoriam ejus venerantibus + qui ejus laudem digne extollere nequimus ?
- Bernierus Humolariensis, ed. J.M. Canal sub nomine Fulberti Carnotensis, RTAM 30 (1963), l. 314-323, p. 82.
- CPP 174 et 4118
*19.2 Lectio secunda.
Agnita, carissimi, nostri conatus inefficacia ' ejus sunt postulanda suffragia ' ejusque imploranda pietatis viscera * ut per ejus sanctissima merita nobis divina repropitiante clementia ' humilitatis ejus mereamur sequi vestigia. Humilitas hujus in tanto virtutis culmine excrevit * ut quod Eve temeritas fecit impossibile ' hujus mitissima lenitate fieret perfacile. Illa superbiente ' homini illuc ituro Celum clauditur + hujus humilitate divina se preveniente gratia ' sicut ante secula prefinitum est * ut ad nos Dominus veniat ' juxta optantis vaticinia prophete ' Celum disrumpitur.
- ibid. l. 323-331, p. 82.
*19.3 Lectio tercia.
Humilitatis quoque Marie digne tantum posse dicitur * quam Dominum respexisse '
ejusque Spiritum in Deo salutari suo exultasse ' gratanter ipsa fatetur. Respexit Dominus,
[Luc. 2, 48-49] Sunt quidem hec que in ea fecit Dominus magna + sed talia quibus non facile
sint reperienda majora * nec horum temere maxima sint dicenda. Illa de superbia culpam
non confitente ' expulsionem meruit paradysi + hec se ancillam Domini confessa ' Deum
gignere meruit, qui nos post hujus peregrinationem exilii transferat ad celestis
palatia regni * quod beatissima genitrice Maria interveniente prestare dignetur ' qui
cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat, Deus per omnia secula seculorum amen.inquit
, humilitatem meam * [228b]
et fecit in me
magna.
- ibid. l. 331-342, p. 82-83.