111- Augustinus.
111.1 Lectio.1
Et cepit Simplicianus Augustinum exhortari ad humilitatem Christi * recordatus ipsum Victorinum ' quod cum esset Rome ' familiarissime Simplicianus noverat ' quomodo ille ob insigne preclari ministerii statuam in Romano foro meruerat ' et acceperat ' cum esset gentilis + quomodo non erubuerit esse christianus *2 quomodo legebat Sanctam Scripturam ' omnesque christianas litteras investigabat studiosissime + et quomodo dicebat Simpliciano secretius * « Noveris me jam christianum. » Et respondebat Simplicianus : « Non credam * nisi te in Christi ecclesia videro. » Cui ille respondebat irridendo ' dicens : « Ergo parietes faciunt christianos ? » Et sepe hoc dicebat * se jam esse christianum. Et Simplicianus illud sepe respondebat ' et sepe ab illo parietum irrisio repetebatur * nam amicos tunc suos reverebatur offendere.
- (ibid. VIII, 2, p. 177-179)
111.2 Lectio.3
Sed postea quam legendo hausit firmitatem ' amor Christi superavit amorem amicorum * et subito et inopinatus dixit ad Simplicianum : « Eamus in ecclesiam * christianus volo fieri. » At ille non se capiens pre gaudio * perrexit cum illo. Denique ut ventum est ad horam profitende fidei que verbis certis retentisque memoriter ' de loco eminentiori in conspectu populi Rome reddi solet ab eis qui accessuri sunt ad baptismum * oblatum est Victorino a presbiteris ' ut secretius redderet ' sicut verecundissimus erat. Ille vero noluit * sed mirante Roma ' gaudente Ecclesia ' ascendit ' ut redderet.
- (ibid. VIII, 2, p. 179)
111.3 Lectio.4
Omnes sibimet invicem instrepuerunt nomen ejus * « Victorinus ' Victorinus. » Cito sonuerunt * cito siluerunt ' intentione ut audirent eum. Pronunciavit ille fidem veracem preclara fiducia * et rapiebant eum omnes in cor suum ' amando ' et gaudendo.
- (ibid. VIII, 2, p. 180)
Sed ubi hec Simplicianus ' de Victorino ' Augustino narravit + exarsit ille ad imitandum * et cepit suspirare graviter.
- (ibid. VIII, 5, p. 184)