99- Assumptio.
Infra octavas. In una feria.
99.1 Lectio prima.
Idem in eodem. Å .1
Si queritur post ascensionem Domini quid egerit beata Virgo * certum est quia Virgo sancta permansit + quam sane angelus Gabriel ac si celestis paranymphus intactam custodivit * et Johannes evangelista virgo Virginem servavit ' suisque deservivit obsequiis. Non quod chorus apostolorum eam deseruerit, inter quos intrans et exiens familiarius contulit de Christi incarnatione * et tanto verius ' quanto plenius ab initio per Spiritum Sanctum cuncta didicerat ' et perspexerat oculis universa. Quam sane ' etsi omnes venerati sunt discipuli eique famulabantur * Johannes tamen amplius et specialius usque in finem vite !
Ceterum ad exemplum humane vite ' conversatio ejus [211b] cum apostolis fuit '
quousque dispergerentur * sicut Lucas meminit dicens : Hi omnes erant cum Maria cum Maria matre Jesu2 et fratribus ejus.
[Act. 1, 14]
- Pascasius Radbertus, De Assumptione ; CCCM 56C, = 14-16, l. 107-122, et = 19, l. 155-163.
- CPL 633, epist. 9.
- CPL 633, PLS II, c. 265
99.2 Lectio secunda.
Ecce, Jesu ascendente, cum quibus vacat in scola virtutum ' et meditatur in lege mandatorum Dei * ut et ipsa sit forma discipline Christi ' et exemplum perfectionis virginibus. Conversatur cum testibus resurrectionis ' et ipsa testis * conversatur cum senatoribus Celi infra curiam Paradisi, sub Spiritus Sancti disciplina et magisterio totius divine majestatis. Invenitur prima inter primas summi Regis cohortes * quarum vita non erat jam de terris, in quibus Christus prelibatur, sed de Celis.
Puto autem quod quicquid cordis est ' quicquid mentis ' quicquid virtutis humane + si totum adhibeas * non sufficiet ut cogitare valeas quanto indesinenter cremabatur ardore pii amoris + quantis movebatur repleta Spiritu Sancto celestium secretorum incitamentis *
dum revolveret animo cuncta ' que audierat, que viderat ' que cognoverat.
- ibid. = 20, l. 164-172, = 83, l. 691-695, et = 82, l. 689-690.
99.3 Lectio tercia.
Novis quippe cotidie inflammabatur desideriorum affectibus + tanto validius, quanto divinis illustrabatur intus visitationibus * quam totam repleverat Spiritus Sancti gratia ' totam incanduerat divinus amor + ita ut in ea nichil esset quod mundanus violaret affectus * sed ardor continuus ' et ebrietas perfusi Amoris. Fortassis ergo ' pre nimio amore ' in loco quo sepultus dicitur ejus Filius ' interdum habitasse eam credimus * quatinus piis pasceretur internus ejus amor obtutibus. Sic namque3 locus medius est hinc inde constitutus * ut adire posset Ascensionis vestigia ' et locum sepulture et Resurrectionis ' seu omnia in quibus passus est loca invisere.
Quamvis enim in Spiritu esset + tamen, dum in carne vixit, carneis movebatur sensibus * et ideo locorum recreabatur visitationibus.
Hodie igitur elevatur super choros angelorum * ut videre possit vultum Salvatoris ' quem concupierat ex toto desiderio cordis.
- ibid. = 83-84, l. 696-709, = 85, l. 715-717, et = 86, l. 728-730.