139- Festivitas omnium sanctorum
In festo omnium sanctorum.
Sermo Rabani. Å .
139.1 Lectio prima.
Legimus in Ecclesiasticis Hystoriis ' quod sanctus Bonefacius a Foca Cesare impetraverit donari Ecclesie Christi templum Rome ' quod ab antiquis Pantheon vocabatur * quia hoc quasi simulachrum omnium videretur esse deorum. In hoc igitur eliminata omni spurcicia ' fecit ecclesiam sancte Dei genitricis Marie ' atque omnium martyrum Christi + ut exclusa multitudine demonum ' multitudo ibi sanctorum in memoria haberetur * et plebs universa in capite kalendarum novembrium ' sicut in die natalis Domini ' ad ecclesiam in honore omnium sanctorum consecratam conveniret. Crescente igitur religione christiana ' decretum est * ut in ecclesiis Dei, per orbem terrarum, honor et memoria ' omnium sanctorum, in die qua prediximus, haberetur + ut quicquid humana fragilitas per ignorantiam ' vel negligentiam ' seu per occupationem rei secularis ' in sollemnitatibus sanctorum minus plene peregisset * in hac sancta observatione solveretur. Nunc ergo, fratres karissimi ' in omnium primordiis sanctorum laudare et glorificare condecet eum qui cunctos condidit sanctos + cujus majestas nec incipit nec desinit *
ex quo omnia ' per quem omnia ' in quo omnia. Ipsi honor et gloria * in secula seculorum amen.
- Ps. Beda, H III, 71, ed. J.E. Cross, in Traditio 33 (1977), l. 1-21, p. 105-106 et l. 33-36, p. 107.
- PLS IV, c. 2232, CPP 4046a
139.2N Lectionem de virginibus.
139.2 Lectio secunda.
Beata Dei genetrix et semper virgo Maria ' templum Domini ' sacrarium Spiritus Sancti ' virgo ante partum ' virgo post partum * presentis sollemnitate diei expers nullo modo credenda est. Hec est enim que Dei populum faciendo ' monebat spernere perituri luxus seculi ' ac lenocinia mortalis vite declinare * carnis quoque pudiciciam cum virginitatis honore ' intra cordis hospitia observare. Docebatque eam ' omnium virtutum reginam ' fructusque esse salutis perpetue * sociamque hanc esse angelorum suis affirmabat exemplis. Unde et innumerabilis utriusque sexus multitudo ejus secuta est vestigia * relictis nuptiarum copulis.
- ibid. l. 165-173, p. 117-118.
139.3 Lectio tercia.
Principium ac finis omnis creature * superna celorum regna ' spiritibus angelicis ' ad laudem et gloriam atque honorem sui nominis ac majestatis ' in perpetuum miro ordine collocavit. Novem autem esse angelorum ordines ad Dei judicia ac ministeria complenda ' testante Sacro Eloquio cognovimus * quorum principatus atque potestates ' subtiliter ac mirabiliter Dei omnipotentis nutu distinguntur.
Talibusque a primordio incipientis vite beatorum spirituum distinctionibus * superna celorum regna a Deo conditore in perpetuum mirabiliter collocata subsistunt. Hic omnibus, fratres karis[s]imi ' tam decoris ' ac Deo dilectis angelorum agminibus * hujus diei sollemnitatem credimus esse consecratam.
- ibid. l. 37-44, p. 107-108 et l. 53-57, p. 109-110.
139.4 Lectio quarta.
Sollemnitas hec non solum angelorum spiritibus ' verum sanctis omnibus, qui ab exordio mundi creati sunt, dedicata consistit * [221b] quorum primi fuerunt patriarche ' patres prophetarum et apostolorum. Hi Deo digni inventi sunt * fide preclari ' hospitalitate precipui + astuti in sensu ' sapientes in opere ' rebus secularibus locupletes * reparatores orbis ' justicia insignes + longanimes in spe ' obedientes in preceptis * creduli in promissionibus ' susceptores angelorum effecti + facie ad faciem Deum videntes ' in consilio prudentes * in prelio victoriosi ' statum mundi regentes ' sceptrum regni obtinentes + quorum imperii posteritas non cessavit * quousque Christus ex eorum germine natus in mundo apparuit. Hos sequitur electio prophetarum cum quibus locutus est Deus * et ostendit illis secreta sua. Quorum alii in utero ' alii in pueritia ' alii in juventute ' alii in senectute sanctificati inventi sunt * fide pleni ' devotione summi ' industria sollertes ' excellenti ingenio prediti ' in exercitatione discipline instructi ' in sancta meditatione assidui ' metuque mortis intrepidi ' verberantes tyrannos ' peccata populi plangentes * multisque signis effulsere.
Hos sequitur Johannes Baptista * qui eodem angelo quo Christus denunciante conceptus ' in exordio baptimastis primatum tenuit.
- ibid. l. 62-85, p. 110-112 et l. 99-101, p. 113.
139.5 Lectio quinta.
Sequitur duodenus apostolorum numerus + quos ad componendum nove fidei
fundamentum ' erigendumque tenere statum Ecclesie ' providentia divina, ex omnibus
quos capiebat mundus, elegit * ut in omnem terram exiret sonus eorum. Hi vere viti '
id est Christo ' tanquam palmites adhesere * et eorum fructus in sempiternum
permanens non marcescit. Hi sunt quibus locutus est Dominus dicens : Vos estis lux mundi + et non potest civitas abscondi supra montem posita *
ne(c)que accendunt lucernam et ponunt eam sub modio.
[Mat. 5, 14-16] Et iterum : Jam non dicam vos servos,
[Jo. 15, 15] Et quodcunque ligare voluissent super terram, ligatum esse in Celis
promisit * et eos sessuros super sedes duodecim et secum judicaturos orbem terre '
predixit.sed
amicos * quia quecunque audivi a patre
meo, nota feci vobis.
- ibid. l. 106-122, p. 113-114.
139.6 Lectio sexta.
Apostolis subjectum est triumphale martyrum nomen * qui per diversa tormentorum genera ' Christi passionem imitabantur. Alii namque ferro perempti ' alii flammis exusti * alii flagris verberati ' alii vectibus perforat + alii cruciati patibulo ' alii pelagi periculo * alii vivi decoriati ' alii vinculis mancipati + alii linguis privati ' alii1 lapidibus obruti ' alii frigore afflicti ' alii fame cruciati * alii vero truncatis manibus sive ceteris membris cesis ' spectaculum contumelie in populis nudi ' propter nomen Domini portaverunt. Hi sunt triumphatores et amici Dei * qui contempnentes sceleratorum jussa principum modo coronantur ' et accipiunt palmas laborum.
- ibid. l. 124-132, p. 115.
139.7 Lectio septima.
Christi quoque sacerdotibus atque doctoribus sive confessoribus ' hujus festivitatem diei non ignotam esse credimus * qui corda fidelium ymbribus irrigarunt celestibus' ut proferre immarcescibilem ' bonorum operum fructum possent. Hi talenta sibi credita cum usura sine fraude amplificare procuraverunt * quia bonum quod didicere ' subjectorum mentibus ' arguendo ' obsecrando ' increpando ' inserere nitebantur. Horum mens lucidissima ' manus vero plene mundicia sunt * eo quod sacrosancta misteria celebrantes ' hostiam vivam Deo, semetipsos, offerre sine macula pravi operis non desistant. Et licet persecutorum non sensissent gladium * tamen per vite meritum ' martirio non privantur.
- ibid. l. 150-163, p. 116-117.
139.8 Lectio octava.2
Virgines quoque sacre * ab hujus diei sollemnitate non sunt separate. He sunt enim * que, spreta liberorum propagine ' sponso qui in Celis est ' perenni mente ' actu ' habitu ' et gestu ' se applicare maluerunt. He sunt que orationibus instantes ' jejuniis adherentes ' vigilias sacras amantes ' elemosinas sectantes ' pauperes recreantes ' nudos vestientes ' infirmos visitantes ' in tribulatione gaudentes ' in verbis calumnie vel contumelie patientes ' in augmento sue perfectionis humiles * in damno rerum temporalium Deo gratias agebant. His omnibus ' et his similibus pro desiderio Regni celestis ' et propter spem eterne remunerationis ' ardentissimo amore indesinenter3 atque libenter insistentes * Deo soli vitam finire gaudebant.
- ibid. l. 173-181, p. 118-119.
139.9 Lectio nona.
Nos ergo, fratres ' tantorum patrocinia intercessorum tota mentis intentione queramus * ut per temporalia festa que gerimus eorum ' meritis intervenientibus, ad eterna pervenire valeamus. Transeunt cuncta * que temporaliter festive celebrantur. Curate, qui his sollemnitatibus interestis * ne ab eterna sollemnitate separemini. Quid enim prodest interesse festis hominum + si deesse contingat festis angelorum ? Sancti isti florentem mundum mentis despectu calcaverunt + nam cum in seipso mundus floreret * jam in eorum cordibus arue-[221c]-rat. Ecce jam in seipso mundus aruit * et adhuc in nostris cordibus florescit.
Pensate, fratres ' quam nulla sunt que temporaliter currunt + et ad eos de quibus loquimur toto corde tendamus * ut cum ipsis ' in eterna secula gaudere mereamur ' per eum qui vivit in secula seculorum, amen.
- ibid. l. 191-203, p. 119-120 et l. 208-214, p. 121.