*34- Officium quotidianum defunctorum
In officio defunctorum cotidianoa
*34.1 Lectio prima. Job VII, f.1
Parce michi, Domine * nichil enim sunt dies mei. Quid est homo quia magnificas eum + aut quid apponis erga eum cor tuum ? Visitas eum diluculo * et subito probas illum. Usquequo non parcis michi + nec dimittis me ut glutiam salivam meam ? Peccavi. Quid faciam tibi, o custos hominum ? Quare posuisti me in contrarium tibi + et factus sum michimetipsi gravis ? Cur non tollis peccatum meum + et quare non aufers iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormiam * et si mane me quesieris non subsistam.
- Job, 7, 16-21.
*34.2 Lectio secunda. X, a.2
Tedet animam meam vite mee * dimittam adversum me eloquium meum. Loquar in amaritudine anime mee * dicam Deo. Noli me condemnare. Indica michi * cur me ita judices. Nunquid bonum tibi videtur ' si calumnieris ' et opprimas me opus manuum tuarum + et consilium impiorum adjuves ? Nunquid oculi carnei tibi sunt * aut sicut videt homo ' et tu videbis ? Nunquid sicut dies hominis dies tui ' et anni tui sicut humana sunt tempora + ut queras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris ? Et scias quia nichil impium fecerim * cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
- Job, 10, 1-7.
*34.3 Lectio tercia. eodem, c.3
Manus tue, Domine, fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu + et sic repente precipitas me ? Memento, queso, quod sicut lutum feceris me * et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me ' et sicut caseum me coagulasti ? Pelle et carnibus vesti[s]ti me * ossibus et nervis compegisti me. Vitam et misericordiam tribuistimichi * et visitatio tua custodivit spiritum meum.
- Job 10, 8-12.
*34.4 Lectio quarta. XIII, e.4
Responde michi.5 Quantas habeo iniquitates et peccata ? Scelera mea et delicta ostende michi. Cur faciem tuam abscondis + et arbitraris me inimicum tuum ? Contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam * et stipulam siccam persequeris. Scribis enim contra me amaritudines * et consumere me vis peccatis adolescentie mee. Posuisti in nervo pedem meum + et observasti omnes semites meas * et vestigia pedum meorum considerasti. Qui quasi putredo consumendus sum * et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
- Job, 13, 22-28.
*34.5 Lectio quinta. XIIII, a.6
Homo natus de muliere brevi vivens tempore * repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur ' et fugit velut umbra * et numquam in eodem statu permanet. Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos + et adducere eum tecum in judicium ? Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? Nonne tu qui solus es ? Breves dies hominis sunt * numerus mensium ejus apud te est. Constituisti terminos ejus * qui preteriri non poterunt. Recede paululum ab eo ut quiescat * donec optata veniat sicut mercennarii dies ejus.
- Job, 14, 1-6.
*34.6 Lectio sexta. eodem, d.7
Quis michi hoc tribuat ut in inferno protegas me ' et abscondas me donec pertranseat furor tuus + et constituas michi tempus in quo recorderis mei ? Putasne mortuus homo rursus vivat ? Cunctis diebus quibus nunc milito * expecto donec veniat immutatio mea. Vocabis me ? Et ego respondebo tibi. Operi manuum tuarum porriges dexteram. Tu quidem gressus meos dinumerasti * sed parce peccatis meis.
- Job, 14, 13-16.
*34.7 Lectio septima. XVII, a.8
Spiritus meus attenuabitur + dies mei breviabuntur * et solum michi super est sepulchrum. Non peccavi * et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine ' et pone me juxta te * et cujusvis manus pugnet contra me.
Dies mei transierunt * cogitationes mee dissipate sunt ' torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem * et rursum post tenebras spero lucem. Si sustinuero ' infernus domus mea est * et in tenebris stravi lectulum meum. Putredini dixi ' « pater meus es » * « mater mea et soror mea » ' vermibus. Ubi est ergo nunc prestolatio mea ' et patientia mea ?
Tu es Domine Deus meus.
- Job, 17, 1-3 et 11-15.
*34.8 Lectio octava. [230c] XIX, f.9
Pelli mee, consumptis carnibus, adhesit os meum * et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini mei saltem, vos, amici mei * quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus + et carnibus meis saturamini ? Quis michi tribuat ' ut scribantur sermones mei ? Quis michi det ut exarentur in libro stilo ferreo ' et plumbi lamina + vel certe sculpantur in silice ? Scio enim quod redemptor meus vivit + et in novissimo die de terra surrecturus sum * et rursum circumdabor pelle mea ' et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse + et oculi mei conspecturi sunt * et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meo.
- Job, 19, 20-27.
*34.9 Lectio nona. X, g.10
Quare de vulva eduxisti me ? Qui utinam consumptus essem * ne oculus me videret. Fuissem quasi non essem * de utero translatus ad tumulum. Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? Dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum * antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam ' et opertam mortis caligine. Terram miserie et tenebrarum + ubi umbra mortis et nullus ordo * sed sempiternus horror inhabitans.
- Job, 10, 18-22.