École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 3- Nicholaus, ep.

3- Nicholaus, ep.

sd, 6 XII

In festo beati Nicholai.

3.N

Nota quod Methodius patriarcha cuidam primicerio Theodoro nomine scripsit ortum et1 vitam sancti Nicholai, argolico stilo. Johannes vero diaconus, vocans se servum sancti Januarii, ad preces fratris Athanasii, predicta transtulit in latinum et addidit. Å .

3.1 Lectio prima.

Nicholaus ex illustri prosapia ortus * civis fuit Patre urbis Licie provincie.

Parentes vero ejus, magis celestis quam terrene dignitatis gloriam appetentes + cum in primeve juventutis flore hunc solum genuissent filium * cunctis se voluptatibus abdicarunt. Et hunc solum non tantum divitiarum quantum et morum flagitabant heredem. Horum igitur vota Deus ab alto prospectans * haud petitioni eorum defuit. Cum enim matris adhuc lacte aleretur + cepit in ebdomada quarta et sexta feria semel bibere mammas * et hac vice contentus ' tota die sic permanebat.

  • < BHL 6105

3.2 Lectio secunda.

Puerilibus igitur annis simpliciter domi transactis + non lasciviam amplexus est mundi * sed nunc parentum comitatus vestigiis ' nunc solus ecclesiarum terebat limina. Et quod ibi de scripturis advertebat + armariolo condebat pectoris. Ubi autem utroque parente orbatus est * sepius illud ante mentis oculos ducebat : « Nisi qui renuntiaverit omnibus que possidet * non potest meus esse discipulus. » Et cum anhelaret [189c] ad perficiendum + formido cepit titillare mentem ejus * ne favoris percelleret aura ' quicquid pro Christo facere disponebat.

3.3 Lectio tercia.

Accidit igitur ' ut quidam convicaneus ejus locuples ' ad tantam deveniret inopiam + ut tres virgines quas habebat filias fornicari constitueret * ut earum infami commertio infelicem ageret vitam. Quod ubi sanctus comperit + decrevit ex suis abundantiis eorum supplere inopiam * ne puelle nobilibus orte natalibus ' lupanari macularentur infamia.

Cujusdam ergo noctis hora sumens non modicum aurum ' perrexit ad domum viri * et per fenestram clam intro projecit ' clamque discessit.

Mane facto, cum homo aurum reperisset + quanto gestivit gaudio, siquis nosse velit * ex obortis lacrimis advertere potest.

3.4 Lectio quarta.

Celebratis igitur ex more primogenite nuptiis * Nicholaus haud multo post simile peregit opus.

Paucis etiam evolutis diebus * cultor Trinitatis ' equale duum jactavit talentum. Cujus sonitu excitatus homo * statim egressus fugientem Nicholaum agnovit per umbras. Moxque humi prostratus * osculari satagebat pedes ejus. Quod sanctus prohibuit fieri * sed exegit ab eo ' ne hujus rei indicaret actorem.

3.5 Lectio quinta.

Cum autem Mirrea metropolis orbata esset suo antistite * convenerunt episcopi cum clericis ' ut illi ecclesie providerent. Intererat autem quidam magne auctoritatis * ad cujus intuitum omnium pendebat sententia. Hic ergo * jejuniis' et precibus hortatus est insistere. Cunctis ergo orantibus * hic vocem de celo audivit dicentem ' ut egrediens ante portas ecclesie staret + et quem primum hora matutinali venire conspiceret * ipsum consecraret. Adjunxitque * quod Nicholaus vocaretur. Tunc ille coepiscopis hanc insinuavit revelationem. Cum ergo valvas basilice observaret ' matutinali hora * ante omnes se agebat Nicholaus. Tunc, injecta manu, apprehendit eum * sciscitatusque est dicens : « Quale nomen habes ? » Et ille : « Nicholaus », inquit.

3.6 Lectio sexta.

Mox introgressus proclamavit : « En adest ' de quo vestra flagitavit caritas. » Quo viso * omnes certatim laudabant Salvatoris magnalia. Quid multis morer ? Licet plurimum renitens repugnaverit * intronizatus pontificalem accepit infulam.

Pontificali igitur cathedra sublimatus * eandem morum gravitatem quam prius ' eandemque sectabatur humilitatem. Creber in oratione vigilabat * corpus attenuabat jejuniis. Mulierum consortia, licet ab ipso pueritie sue evo exhorruerit * tamen ex hoc quasi quandam pestem fugiebat.

3.7 Lectio septima.

In suscipiendis hominibus, humilem * in loquendo, efficacem ' se prebebat. Alacer erat in exhortando * severus in corripiendo. Viduarum ac pupillorum ' et orphanorum sic negocia curabat * ac si propria essent. Rapinam execrabatur potentium * et arguebat violentos. Et siquem quolibet casu affectum cernebat ' mirabiliter reficiebat * mirabiliusque consolabatur. Crescebat cotidie fama bonitatis ejus. Hinc potens ' hinc impotens * illum nominabat. Gaudebat populus de tali patrono * letabantur heroes de tanto pontifice + qui ita se auctoritate et gratia plenum exhibebat * ut omnium curam gereret ' et episcopi dignitatem non amitteret.

3.8a Lectio octava.

Cum autem omnium carismatum virtute corroboraretur ' et nichil sibi, sed totum Dei gratie attribueret * cepit ita choruscare miraculis ' ut non tantum sui ' sed et alieni quibuslibet oppressi angustiis ' invocato nomine ejus ' statim sentirent levamen.

3.8N

Nota quod hucusque2 sumptum est de translatione supradicta ' sequentia prosequitur supradictus Johannes. Å .3

3.8a'

Quis digne posset explicare qualiter ejus meritis debilibus cunctis redditur sospitas + qualiter ex marmore tumuli ejus sacrum desudat oleum ' quod reconditur ad diversorum languorum proficuam unctionem ?

  • BHL 6107

3.8b

Cum igitur miraculis atque virtutibus floreret * decidit in egritudinem + et cepit indesi(g)nenter psallere ' et deprecari Dominum ' ut sanctos angelos dirigeret ad eum * quatinus susciperent ipsius spiritum.

  • BHL 6155

3.9 Lectio nona.

Cum autem oraret * vidit ad se venientes angelos + inclinatoque capite signo crucis se armavit ' ac se in terram prostravit4 * et tricesimum psalmum incepit ' dicens : « In te, Domine, speravi. » [Ps. 30, 1] Et cum dixisset « in manus tuas commendo spiritum meum ' redemisti me, Domine Deus veritatis » [Ps. 30, 6] * tradidit preciosissimam animam in manus sanctorum angelorum ' qui ei apparuerant. Factum est autem ' cum migraret ' ut apud terrestres audiretur celestis cantilene melodia * ut et sic de tanti pastoris absentia consolarentur. Dormivit autem anno trecentesimo .IX. a passione Domini.


1 et] add. int. l.
2 hucusque] hujusque.
3 Nota... Å .] in marg.
4 in terram prostravit] prostravit in terram a.c.