28- Blasius, ep. et m.
In festo beati Blasii episcopi et martiris.
Ex gestis ejus. Å .
28.1 Lectio prima.
Beatus Blasius * mitis ' purus ' innocens ' Deum colens ' verax ' et mansuetus fuit. Quod videntes hi qui in Sebastia ' civitate Capadocie, fideles existebant * elegerunt sibi eum episcopum. Ipse vero pergens in montem Argei ' habitavit ibi in spelunca * et concurrebant ad eum omnes agrestes fere. Et si contigisset dolore teneri qualemvis ex eis * dum imponeret eis manus ' sanate recedebant. Audiens autem hec per venatores qui hec viderant Agricolaus preses * jussit eum tamquam christianum sibi presentari. Videns autem nuntios gavisus est * et dixit : « Memor est mei hodie Dominus. » In hac enim nocte tercio ap[p]aruit michi dicens : « Surge * offer michi hostias ' ut soles. » Cum ergo iret ' convertebat paganorum parvulos per bonam ammonitionem * et oratione miracula faciebat.
- < BHL 1370
28.2 Lectio secunda.
Unde et unicum matris ' ab osse piscis in gutture fixo ' liberavit * et paupercule vidue unicum porcum quem abstulerat lupus ' ad jussionem ejus illesum restituit. Ipso igitur civitatem predictam ingresso ' jussit sibi preses eum adduci * et ait : « Gaude, Blasi * amice deorum ! » At ille : « Non dicas deos * sed demones. » Iratus preses * jussit eum fustibus cedi' et retrudi in carcerem. Vidua vero predicta occidit predictum porcum * et coctum ejus caput ' et pedes ' obtulit martiri. Ille vero gustans * benedixit1 ei. Tunc tyrannus jussit eum secundo presentari. Et videns immutabilem ejus mentem ' jussit eum in ligno suspendi ' et ferreis pectinibus carnes ejus laniari * et depositum iterum in carcerem mitti.
28.3 Lectio tercia.
Tunc septem mulieres timentes Deum ' suscipientes guttas sanguinis2 ejus ' et semetipsas unguentes * jussu tyranni decapitate sunt. Tercio autem eductum de carcere * jussit eum impius mitti in lacum. Ipse vero signavit aquam * et stetit sicut arida. Et sedens in medio * dixit : « Si habetis deos ' ostendite virtutem eorum * et introite huc. » Et ingressi .LXXV. * mox demersi sunt. Angelus autem Domini dixit ei : « Gloriose egredere * suscipe tibi preparatam ad Domino coronam. » Tunc surgens * egressus est. Et apparuit lux magna ante faciem ejus * ut mirarentur omnes. Preses autem dedit in eum sententiam * ut capite truncaretur. Orante autem eo * dixit ei Dominus : “Omnem peticionem tuam adimplebo.” Et hoc dicto * spiculator amputavit caput ejus.