5- Thomas, ap.
In festo beati Thome apostoli.
Ysidorus in libro de ortu, vita vel obitu et cetera, ut infraa.
5.1 Lectio prima.
Thomas discipulus Christi Didimus nominatus ' et juxta latinam linguam Christi geminus ac similis Salvatori * audiendo incredulus ' videndo fidelis fuit. Hic Evangelium predicavit ' Parthis ' Medis ' Persis Hirranisque ' et Bracianis1 * et intrans orientalem plagam ' et interna gentium penetrans ' ibi predicationem suam usque ad titu-[190a]-lum sue passionis perduxit. Hic lanceis transfixus occubuit in Calamina Indie civitate * ubi et sepultus est in honore.
- Isidorus Hispalensis, De ortu..., cap. 73, p. 209-211.
- CPL 1191
5.2a Lectio secunda.
Beda super Marcum.
Hic est Thomas qui interpretatur abissus ' vel geminus * quod grece dicitur Didimus. Que utraque interpretatio * bene congruit ejus statui. Didimus enim recte vocatur * propter dubium cor ' in fide resurrectionis dominice. Abyssus quoque dici potuit * cum altitudinem dominice virtutis ' resurrectione celebrata ' fide certa penetravit.
- Beda Venerabilis, In Marcum, I, CCSL 120, l. 1369-1374, p. 472.
- CPL 1355
5.2b
Gaufridus Carnotensis episcopus. Å .2
In hoc autem quod dubitans palpasse Domini vulnera legitur * primum quidem fides edificatur + cujus nobis et veritas simul innotescit probatione discipuli * et utilitas commendatione Domini. Nobis siquidem * explorator ille tam curiosus ' factus est testis fidelis. Nos illa nichilominus respicit sententia Salvatoris * beati qui non viderunt et crediderunt.
- Non inventum estb.
5.3 Lectio tercia.
Denique nos eadem lectio simul instruit ignorantes * et sollicitat dissimulantes + et consolatur pusillanimes * et arguit indignantes. Non enim credendus est iste pre ceteris minoris meriti fuisse * ut ipse solus judicaretur indignus Domini visione. Sed non eum vidit * quia non erat cum aliis quando venit. Quid dicis, amator singularitatis ? Communia loca ' communia opera ' communes orationes ' communem victum ' communes observantias quid fastidis ? Christus rex noster ' in medio terre salutem nostram operatus est ' Christus mortuus est * ut Dei filios in unum congregaret. Christus nascens * locum in diversorio non habuit. Christus moriens * duobus aliis hincinde crucifixis ' medius fuit. Christus resurgens * in medio discipulorum stetit.
5.4 Lectio quarta.
Sectemur ergo communem vitam + diligamus communem regulam ' instituta communa * et majorum emulemur exempla. Non simus ex his qui separant semetipsos * animales ' spiritum non habentes ' Dominum non videntes. Alioquin * quisquis es qui causaris ' quod omnes qui in circuitu tuo sunt visitans, a te transeat Dominus + considera * et invenies, nisi fallor ' te non esse cum ceteris ' qui non eum vides cum ceteris. Non te Spiritus vite sequitur a ceterorum unanimitate divisum * magis quam anima, membrum quod a ceteris sit precisum. Non te sequitur Christus in tua dispersione * qui non consuevit nisi colligere. Ergo dispersi caveant * dispersores paveant.
5.5 Lectio quinta.
Post dies octo
[cf. Jo. 20, 26] Christus nempe est qui semper de suorum pace et unitate letatur * et in pace
factus est locus ejus. * erat
Thomas cum eis. Venit Jesus * et ait
:
« Pax vobis. »Dicit
[cf. Jo. 20, 27] Ecce deprehensus es, o apostole ! Cuncta tibi replicantur a Domino * que
pridie locutus fueras, velut de absente. Heu michi, Domine * tanquam non sint oculis
tuis omnia nuda et aperta ' meos ab illis infideliter ' et insipienter avertens '
indigna cogito ' vana loquor ' operor prava ! Quam beatus, Domine, qui sub
testimonio tuo semper agit ' loquitur ' meditatur ' et vivit * immo vero qui sub tuo
testimonio se vivere semper attendit.ergo Dominus
Thome : « Affer manum tuam * et mitte in latus
meum. »
5.6 Lectio sexta.
Eyu, quid dixisti, Thoma ' « nisi videro non credam »
[cf. Jo. 20, 25] + quasi tota mundi fabrica, te non credente, non salvaretur * vel angelorum
curia turbaretur * vel Filio Patris confessio negaretur * vel aliud intolerabile
quippiam timeretur ? « Mitte, inquit, manum * et cognosce loca clavorum. » Ac si
diceret : « Quando quidem sic animum offirmasti ut aliter omnino credere renuas *
mitte manum ' ut vel sic credas. » Quid autem mirum + si mira devotione mox
exclamavit ' « Dominus meus et Deus meus ? »
[Jo. 20, 28] Non enim erat jam quod de ejus divinitate ' quod de veritate resurrectionis
aliquatenus hesitaret * quem nec arcerent claustra ' nec laterent secreta.
5.7a Lectio septima secundum Johannem, XX, f.3
In illo tempore * Thomas, unus ex duodecim, qui dicitur Didimus * non erat cum eis ' quando venit Jesus. Et reliqua.
- Jo. 20, 24.
5.7b
Omelia beati Gregorii pape. Å .
Iste unus discipulus defuit + reversus, quod gestum est audivit * audita credere noluit. Venit iterum Dominus * et non credenti discipulo4 latus palpendum prebuit + manus ostendit * et ostensa suorum cicatrice vulnerum ' infidelitatis illius vulnus sanavit. Quid, fratres carissimi ' quid inter hec animadvertitis ? Hoc non casu * sed divina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo divina clementia + ut discipulus dubitans ' dum in magistro suo vulnera palparet carnis * in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thome5 infidelitas ad fidem ' quam fides credentium discipulorum profuit + quia dum ille ad fidem palpando reducitur * nostra mens, omni dubitatione postposita ' in fide solidatur.
- Gregorius Magnus, H II, 26, PL 76, 1201BC.
- PD II 15
- CPL 1711
5.8 Lectio octava.
Sic quippe discipulum post resurrectionem suam dubitare permisit + nec tamen in
dubitatione deseruit * sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit '
qui tamen ad ejus nuptias non pervenit. Nam ita factus est discipulus, dubitans ' et
palpans, testis vere resurrectionis * sicut sponsus matris ' fuerat custos
integerrime virginitatis. Palpavit autem * et exclamavit : « Dominus meus * Et Deus meus ! »
[Jo. 20, 28] Dicit ei Jesus : « Quia vidisti me * credidisti. »
[Jo. 20, 29] Cum Paulus apostolus dicat ' « est enim fides sperandarum substantia
rerum ' argumentum non apparentium »
[Hebr. 2, 1] +
profecto liquet * quia fides illarum rerum argumentum est ' que apparere non
possunt. Que enim sunt apparentia * fidem non habunt ' sed agnitionem.
- ibid. 1201C-1202A.
5.9 Lectio nona.
[190b]
Dum ergo vidit Thomas ' dum palpavit + cur ei dicitur ' « Quia vidisti, me
credidisti ? »
Sed aliud vidit * atque aliud credidit. A mortali namque
homine * Divinitas videri non potest. Hominem igitur vidit * et Deum confessus est '
dicens : « Dominus meus * et Deus meus ! »
Videndo ergo credidit * qui
considerando verum hominem ' hunc Deum quem videre non poterat ' exclamavit.
Letificat autem valde * quod sequitur : Beati * qui non viderunt et crediderunt.
[Jo. 20, 29] Qua nimirum sententia nos specialiter signati sumus * qui eum quem carne non
vidimus ' mente retinemus. Nos signati sumus * si fidem nostram operibus sequimur.
Ille et enim vere credit * qui exercet orando quod credit.
- ibid. 1202AB.