*16- S10 a « Deus omnium »
Sabbato decimo.
Sermo Maximi.
*16.1 Lectio prima.
Videamus, fratres carissimi, qualiter sibi iste due mulieres distent invicem * Eva
videlicet et Maria. Eve auctor mortis per tortuosum serpentem mortis suasit
consilium * econtra beate Marie actor1 vite ' per
Gabrielem archangelum salutis misit auxilium. Eve suasit Diabolus ut comederet cibum
vetitum * Marie nunciavit angelus quod conciperet per obedientiam promissionis filium.
Eva comedens prohibitum pomum et sibi nocuit et viro * beata Maria concipiens nobis
datum filium ' et feminis profuit et viris. Eva in animo furto rapere visa est
divinitatis essentiam * attestante sancte Trinitatis eloquio : Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis.
[Gen. 3, 22] Maria humilem se confitetur Domini ancillam. Ait enim ad angelum : Ecce ancilla Domini * fiat michi secundum verbum tuum.
[Luc. 1, 38]
- Ps. Ildefonsus, s dub. 12, PL 96, c. 279D-280A.
- CPL 1257, PLS IV, c. 2286, CPP 5268a
*16.2 Lectio secunda.
Maria per obedientiam humilitatis obumbratur a virtute altissime Divinitatis * Eva
per corruptionem concipiens et in dolore pariens ' sub viri potestate fuit. Maria per
ministerium Spiritus Sancti ' fide concipiens ' gaudio pariens fuit * et reges et
principes ovantes ' ejus cupiunt subici potestati. Eva de paradyso ad exilium
mittitur * Maria de exilio hujus seculi levatur in Celum. Eva timens pro peccato
absconditur inter ligna paradysi * Maria vero gaudens pro partu circumdatur cetibus
angelorum celestis militie dicentium cum gaudio ' gloria in excelsis Deo ' et in terra pax hominibus bone voluntatis.
[Luc. 2, 14] Eva posteros ex sua carne nascentes transmisit ad inferos * benedicta Maria ex
sua prole natos dirigit ad Celos. Ex carne Eve nati dicuntur filii hominum * ex beate
Marie filio renati dicuntur filii Dei. Ut quid ulterius immorer protrahendo plurima ?
Eva obfuit * Maria profuit.
- ibid. c. 280AB.
*16.3 Lectio tercia.
Sileat nunc a feminis per beatam Mariam Eve mortifere male suadibilis sibilus * quia jam sumus omnes redempti per gloriose Marie Virginis filium. Cadat et improperium Eve * quia universi sumus leti per partum sancte Virginis Marie. Exultet et letetur christianorum caterva * quia vita2 quam destruxerat Eva ' reparatur per beatam Mariam.
Fusis ergo precibus, fratres karissimi, cuncti communiter Dominum deprecemur + ut qui sancte Marie Virginis dignatus est propter redemptionem nostram habitare uterum ' et qui eam super astra Celi ac super virginum choros fecit regnare in celestibus * ipse nos ejus meritis susfragantibus ' jubeat fieri in sanctorum aggregatione participes + ut non inveniat in animabus nostris ille sevus Accusator quod puniat * sed ejus immensa pietas nos misericorditer pertrahat ad coronam ' qui vivit et regnat in secula seculorum amen.
- ibid. c. 280BD.