130- Cosmas et Damianus, mm.
In festo sanctorum Cosme et Damiani.
Ex gestis eorum. Å .
130.1 Lectio prima.
Temporibus Dyocleciani ' et Maximiani, fuit quedam mulier in civitate Egea
venerabilis ac timens Deum, nomine Theodota * religiosissima et sanctissima.
Concepit autem ' et peperit duos filios ' Cosmam ' et Damianum * quos natos nutrivit
in omni studio recte vite ' docens eos sacratissimas litteras. Docti sunt autem per
revelationem Spiritus Sancti scientiam medicine artis + et curabant non solum
homines, sed et omnia animalia * ut adimpleretur prophetica vox ' dicens : « Homines et jumenta salv
[cf. Ps. 35, 7] Et hec facientes * a nullo aliquid accipiebant.as
, Domine. »
- < BHL 1969/1970
130.2 Lectio secunda.
Eo tempore fuit matrona quedam ' que cum censum erga medicos expendisset ' et nichil profecisset * postulabat ut eorum visitationem mereretur. Qui fide ejus explorata * eam curaverunt. Sciens autem hec ' quia a nullo aliquid accipiebant + occulte obtulit sancto Damiano ' non quod cupiditati, sed sanctitati conveniret * et sacramentis terribilibus constrictus suscepit munusculum ' ne spernere videretur nomen Domini. Hoc cum sanctus Cosmas comperisset * precepit ' ne corpus ejus una cum illo sepeliretur. In eadem autem nocte apparuit ei Dominus dicens : « Quare sic locutus es Damiano ' propter munus quod non mercedis gratia ' sed propter nomen meum adjuratus suscepit ? »
130.3 Lectio tercia.
Facta est autem persecutio christianorum in civitate Egea ' sub preside Lysia. Qui audiens quod cultores deorum recedebant ab immolationibus eorum ' his magis consentientes + dirigit quosdam qui eos tenerent * et statim presentantur. Sancti vero stabant hylari vultu. Et dixit preses : « Dicite cujus estis provincie * et que sunt nomina vestra ' vel cujus sitis fortune. » Martyres dixerunt : « Arabie provincie sumus. Nomina autem nostra hec sunt : Ego Cosmas dicor * frater autem meus Damianus. Fortuna autem nostra quid sit * ignoramus. Christiani enim sumus * ex magno genere. Habemus autem et alios fratres * scilicet Anthimum ' Leuntium ' et Eupre-[218b]-pium. » Preses dixit : « Facite eos venire. » Euntes vero adduxerunt eos.
130.4 Lectio quarta.
Tunc videns eos preses ' dixit : « Sacrificate diis. Si vero nolueritis * vos tormentis faciam negare Christum. » Martyres dixerunt : « Tormenta tua non timemus. » Tunc preses precepit * vinctos manibus et pedibus fortiter torqueri. Sancti vero dixerunt : « Convertere, Domine, aliquantulum ' et deprecare super servos tuos + et libera nos1 a laqueo Diaboli ' et filio ejus, Lysia preside * quia in te speramus, Domine. » Hec autem orantes manebant illesi * et dicebant ad presidem : « Si habes crudeliora tormenta ' infer nobis * ut cognoscas quia nichil possunt ' adjuvante nos Christo. » Tunc preses precepit eos in mari precipitari. Ipsi autem gaudentes et psallentes * venerunt ad locum.
130.5 Lectio quinta.
Tunc ministri miserunt eos in mare. Statim autem affuit angelus Domini ' et disrupit vincula eorum * et ejecit eos illesos. Audiens autem hec preses ' jussit eos ad se perduci * et astantibus dixit : « Dicite michi maleficia vestra * et ego sequar vos. » Sancti dixerunt : « Nos maleficia nescimus * sed in nomine Christi maleficiorum virtutem ' ad nichilum ducimus. Si vis ' esto christianus * et videbis Christi virtutem. » Preses dixit : « In nomine dei Appollinis sequar vos. » Et statim advenerunt duo nequissimi spiritus missi ab angelis * et cedebant eum in faciem. Preses vero dum torqueretur * dixit ad sanctos : « Deprecor vos * orate pro me ad Deum vestrum. » Sancti vero oraverunt * et statim demones nusquam comparuerunt.
130.6 Lectio sexta.
Cum autem recessissent demones * dixit preses : « Videte qualiter dii nostri indignati sunt * quia eos derelinquere cogitabamus. » Sancti dixerunt : « Insentate canis + adhuc permanes in incredulitate ? » Tunc proconsul furore repletus * jussit eos in carcerem recipi. Cum autem ducerentur, psallebant * et psallere in carcere non cessabant. Sequenti die jussit eos adduci * et dixit eis : « Adhuc permanetis in insania vestra ? » Sancti dixerunt : « Christiani sumus * et usque in finem pro veritate dimicamus. » Tunc precepit eos mitti in ignem. Illi autem deambulabant in medio sicut in paradiso amenissimo * et psallebant. Orantibus autem illis ' egressa est flamma * et combussit plurimos impiorum. Sancti vero apparuerunt illesi.
130.7 Lectio septima.
Post hec jussit preses suspendi sanctos in eculeo * et torqueri. Stabat autem angelus Domini * qui eos custodiebat illesos. Fatigati sunt autem ministri * et facti quasi mortui. Videns autem hec preses ' jussit eos deponi + et Cosmam et Damianum crucifixos lapidari * Anthimum autem ' et Leontium ' et Euprepium duci in carcerem. Lapides vero virtute Dei repulsi * vulnerabant lapidantes. Tunc jussit preses sanctos eductos de carcere stare juxta cruces * et venire milites qui eos sagittarent. Sagitte vero converse * interfecerunt plurimam multitudinem. Tunc preses perturbatus usque ad mortem * jussit amputari capita eorum. Et psallentes venerunt ad locum * ubi carnifices amputaverunt eorum capita.
130.8 Lectio octava.
Tunc pie mentis homines rapuerunt eorum corpora + et memores verbi quod dixerat sanctus Cosmas ' ne corpora in uno sepelirentur * cogitabant ubi sepelirent eos. Et ecce subito cursus mirabili camelus advenit * humana voce dicens : « Homines Dei, qui multa mirabilia per sanctos percepistis ' non solum autem vos ' sed etiam nos jumenta + adveni nuntiare vobis ' ut non separentur corpora sanctorum * sed in uno loco recondantur. » Et cum audisset multitudo que exequiis famulabatur * laudem dedit Deo + sepelieruntque eos ibi * ubi usque in presentem diem celestia beneficia largiuntur.
130.9 Lectio nona.
Gregorius Turonensis.
Hi sunt duo gemini, Cosmas et Damianus medici * qui postquam effecti sunt christiani ' solo merito virtutis ' et interventu orationum ' depellebant infirmitates languentium. Qui diversis consummati cruciatibus ' in celestibus conjuncti sunt * multaque miracula incolis ostendunt. Nam siquis infirmus ad eorum sepulchrum fide plenus oraverit * statim medicinam sanitatis recipit. Referunt etiam plerique per visum eos languentibus apparere ' et quid faciant indicare * quod cum fecerint ' sani discedunt.
- Gregorius Turonensis, In Gloria martyrum, cap. 97, p. 553, l. 34-35 et p. 554, l. 1-4.
- CPL 1024