École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 78- Praxedis, v.

78- Praxedis, v.

tl, 21 VII

In festo sancte Praxedis virginis.

78.1 Lectio prima.

Relatio Pastoris de sancta Praxede virgine. Å .1

Virgo venerabilis Praxedis cum esset afflicta propter transitum germane Potentiane * multi nobiles christiani veniebant ' et consolabantur eam ' cum sancto Pio episcopo. Eodem tempore rogavit ipsa beatum Pium episcopum ' ut in termis Novati que jam in usu non erant ' ecclesia edificaretur * quia edificium magnum et spatiosum in eisdem videbatur esse. Quod et placuit sancto Pio episcopo. Et edificavit ecclesiam termas Novati in nomine beate Praxedis virginis * accepta potestate in urbe Roma.

  • < BHL 6920/6920c

78.2 Lectio secunda.

Post annos duos ' et dies decem et octo ' facta est persecutio magna christianorum ' ita ut traherentur ad ydolorum culturam * et multi martirio coronati sunt. Virgo autem Praxedis fervens spiritu ' multos christianos occultavit in eodem titulo * quos et cibo pascebat ' et verbo Sancti Spiritus. Tunc divulgatum est Anthonino imperatori * quod conventus fieret in titulo Praxedis. Qui mittens tenuit multos + inter quos etiam tenuit Siminitrium presbiterum ' cum aliis viginti duobus * quos sine interrogatione gladio puniri precepit in eodem titulo.

78.3 Lectio tercia.

Horum corpora noctu beata Praxedis collegit * et sepelivit in cimiterio Priscille ' sub die septimo kalendarum juniarum. Tunc afflictione constricta beata Praxedis ingemuit * et oravit ad Dominum ut transiret ex hoc mundo. Cujus orationes et lacrime * ad dominum Jesum Christum pervenerunt. Peractis igitur triginta quatuor diebus ' post necem sanctorum supradictorum et coronam * migravit ad Dominum virgo sacra ' duodecimo kalendas augustas. Cujus corpus ego Pastor presbiter sepelivi juxta patrem suum in cimiterio Priscille ' via salaria * ubi hodie florent orationes sanctorum.


1 in marg.