100- Assumptio
In alia feria, infra octavas.
100.1 Lectio prima.
Idem in eodem. Å .1
In ascensione beate Dei genetricis admirans Spiritus Sanctus * ait : Que est ista que ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus ?
[Cant. 3, 6] * quia gracilis et delicata + quia divinis extenuata disciplinis * et
concremata intus incendio pii amoris. Et
bene quasi
virgula fumiUt virgula,
Nimirum quia multis repleta erat virtutum odoribus * unde ex ea
fragrabat suavissimus odor ' etiam spiritibus angelicis. Ascendebat autem de deserto
presentis seculi * virga de radice Jesse olim exorta. Sed mirabantur electorum anime
pre gaudio * quenam esset ' que etiam meritorum virtutibus angelorum vinceret
dignitatem.inquit
, fumi ex
aromatibus.
- ibid. = 46, l. 360-370.
- CPL 633, PLS II, c. 265
100.2 Lectio secunda.
De hac iterum idem Spiritus Sanctus : Que est ista,
[ Cant. 6, 9] Admiratur autem Spiritus Sanctus * quia omnes de ascensu hujus admirantes
facit ' quod, quasi novi diluculi aurora rutilans ascensu suo,2 resplendebat ' multis freta ' et vallata sanctorum agminibus.
Unde dicitur inquit
, que ascendit
quasi aurora consurgens +
pulchra ut luna ' electa ut sol ' terribilis ut castrorum acies ordinata ? »terribilis ut castrorum acies
' hinc
inde sanctorum angelorum fulta presidiis. admodum
ordinata Pulchra ut luna.
Immo pulchrior
quam luna * quia jam sine defectu sui choruscat ' celestibus illustrata fulgoribus.
Electa ut sol
' fulgore virtutum * quia ipse elegit eam sol justicie, ut
nasceretur ex ea.
- ibid. = 47, l. 371-383.
100.3 Lectio tercia.
Ad hujus exequias angeli famulabantur ' quantum fas est credere * et universe Celorum gratulabantur curie. Nec mirum + quia honor maternus ' ejus est qui natus est ex ea * quem omnis Celorum ordo veneratur. Legimus quam sepe ad funera quorumlibet sanctorum angelos advenisse ' obsequia prestitisse ' necnon et animas electorum ad Celos cum ymnis et laudibus detulisse * insuper et adhuc viventes ' ibidem miri odoris fragrantiam diutius persensisse. Quanto magis credendum est ' hodierna die militiam Celorum cum suis agminibus festive obviam advenisse genitrici Dei ' eamque ingenti lumine circumfulsisse + et usque ad thronum sibi ante mundi constitutionem paratum ' cum laudibus et canticis spiritualibus perduxisse ?
- ibid. = 48-50, l. 384-405.