École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 115- Decollatio S. Johannis Baptistae

115- Decollatio S. Johannis Baptistae

s, 29 VIII

In festo decollationis beati Johannis Baptiste.

Sermo beati Johannis episcopi. Å .

115.1 Lectio prima.

Hodie nobis, carissimi ' Johannis virtus ' Herodis feritas ' cum refertur + confusa sunt viscera ' corda tremuerunt * caligavit visus ' hebuit intellectus ' aufugit auditus. Aut quid constat in sensibus humanis + quando perdit virtutum magnitudinem ' criminum magnitudo ? Herodes, inquit ' tenuit Johannem. [Mat. 14, 3] Johannes ' scola virtutum ' magisterium vite + sanctitatis forma ' norma justicie ' virginitatis speculum + pudicitie titulus ' castitatis exemplum * penitentie via ' peccatorum venia + fidei disciplina * major homine ' par angelis ' legis summa ' evangelii satio ' apostolorum vox ' silentium prophetarum + lucerna mundi ' precursor judicis ' Christi metator * Domini testis ' totius medius Trinitatis. Et hic tantus datur incestui ' traditur adultere * addicitur saltatrici.

  • Petrus Chrysologus, s 127, CCSL 24B, l. 1-14, p. 782.
  • PD II 71
  • CPL 227 et 930, PLS III, c. 153

115.2 Lectio secunda.

Herodes prophanavit templum + sacerdotium sustulit ' confudit ordinem * temeravit regnum ' corrupit imperium. Quod erat religionis' quod legis ' quod vite ' quod morum ' quod fidei ' quod discipline * perdidit et confudit. Herodes, sicarius in cives ' in nobiles latro ' in socios populator ' in domesticos predo ' plebis interemptor ' occisor filiorum ' in extraneos homicida ' in proprios patricida ' inebrians terram cruore * sanguinem pium in poculo crudelitatis absorbuit.

  • ibid. l. 15-22, p. 783.

115.3 Lectio tercia.

Herodes, inquit, tenuit Johannem * et alligavit eum. [Mat. 14, 3] Qui vincula solverat peccatorum ' peccatoris vinculis alligatur * ut vincta venia ' locum venie non relinquat. Alligavit eum Herodes * et posuit in carcerem. [ibid.] Herodes ' tu adulterium facis + et in carcerem vadit Johannes ? Sic judicas, sedens in loco judicis reus * in loco vindicis ' innocentie persecutor. Rogo ' ubi rerum facies ' ubi forma ' ubi pudor ' ubi existimatio publici cognitoris + ubi Deus ' ubi homo ' ubi fas ' ubi lex ' ubi ipsius jura nature ? Simul omnia sunt, Herodes ' te agente ' te judicante ' te vivente * confusa.

  • ibid. l. 23-31, p. 783-784.

115.4 Lectio quarta.

Tenuit, inquit, Johannem * et alligans ' posuit eum in carcerem. [ibid.] Herodes ' te petit causa + te arguunt vincula ' te carcer accusat * te divulgat producta in publicum pena. Johannes injuriatur + causam custodie qui requirit ' in te invenit quod puniat * in Johanne quod doleat. Johannes orbi notus ' fama et virtute cognitus ' celebratissimus sanctitate ' dum attrahit ad se inquisitores injurie + facit ut tuus cunctis innotescat incestus * agit ut te habeat confusio publica ' quem corrigere non valuit secreta correctio et privata.

  • ibid. l. 32-40, p. 784.

115.5 Lectio quinta.

[214d]

Herodem Johannes monitis ' non accusatione, pulsavit ' ut pote amator castitatis * quem corrigere voluit, non perire. Sed Herodes facibus libidinis ardens ' perire maluit quam redire * et uxorem fratris illicite possidere ' et placere captivis criminum. Innocentie inimicis * odiosa fit semper libertas. Nam virtus contraria vitiosis ' sacrilegis exosa sanctitas * inimica castitas impudicis ' corruptis integritas pena + luxuriosis adversa frugalitas ' crudelibus dura semper misericordia * impiis pietas non ferenda. Probat hoc evangelista * cum dicit : Dicebat Johannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem Philippi fratris tui. [Mat. 14, 4] Ecce unde Johannes offendit * ecce unde Herodes furit.

  • ibid. l. 41-48, p. 784-785.

115.6 Lectio sexta.

Malos qui monet ' offendit * incurrit odium ' qui arguit criminosos. Dicebat Johannes quod erat legis ' quod justicie ' quod salutis * certe quod erat non odii ' sed amoris. Ecce qualem consecutus est ab impio propietate mercedem. Volens, inquit, occidere eum * timuit populum. [Mat. 14, 5] Facile deviat a justicia * qui in causis, non Deum, sed homines formidat. Hinc peccandi differt facultatem ' non auffert voluntatem * et estuat animo ' quousque perficiat ' quod cogitat malum. Solus enim Dei timor est ' qui nocentes corrigit ' fugat crimina ' innocentiam servat * perpetem tribuit facultatem.

  • ibid. l. 49-58, p. 785.

115.7 Lectio septima.

Sed audiamus beatissimi Johannis passionem. Die, inquit, natalis Herodis, saltavit filia Herodiadis in medium1 et placuit Herodi. Et postmodum * premonita puella a matre sua ' « Da michi, inquit, in disco caput Johannis Baptiste. » [Mat. 14, 6-8] Hec est ' hec est illa mulier antiqua malicia * que Adam dejecit de Paradysi deliciis et celestes homines fecit terrenos. Hec humanum genus mersit in infernum * hec vitam abstulit mundo. Hoc malum ' quod homines ducit ad mortem ! Hoc malum fugit Helyas propheta + et cujus lingua clavis facta est Celi * tanquam reus fugit a facie mulieris. Hec invenit verum laborem et pressuram * que nunc occidit Johannem Baptistam.

  • ibid. l. 58-63, p. 785-786.

115.8 Lectio octava.

Tunc contristatus est rex * misitque et decollavit Johannem ' et allatum est caput ejus in disco. [Mat. 14, 9-11] Audistis, fratres * quanta nata sit de voluptate crudelitas ' de libidine impietas. Allatum est caput Johannis in disco * qui salutaria monita dabat incestui. Mensa migrat in caveam * in harenam vertitur domus. Fiunt de pransoribus spiculatores * mutatur furore convivium. Fit cibus cedes * vinum transit in sanguinem. Finis apponitur in natali * in ortu exhibetur occasus. Convivium mutatur in homicidium + organa vertuntur in fumis * tragedie personant seculorum.

  • ibid. l. 63-73, p. 786.

115.9 Lectio nona.

Verum de talibus nos declamare nolumus ' sed clamare + ut festivitatis vestre cauta sint gaudia, epulis vestris intersit Christus ' in facie prandeatur actoris2 * honestate convivii ' natura ipsa que vos producit honoretur. Leticia mense vestre pertingat ad pauperes Christi * famila vestra innocentie tripudiet disciplina. Absit ebrietas ' luxus absistat + fugetur effusio ' saltatricum pestis ' lenocinia cantorum ' voluptatum fomenta ' ventris onera ' naufragium mentis ' cum Herodiadis convivio abscidantur * ut presens gaudium vestrum ad leticiam perveniat sempiternam. Nos enim convenit scire ' quia Johannes de morte sua natus est * et de natali suo Herodes mortuus est.

  • ibid. l. 80-95, p. 787-788.

1 saltavit... medium] add. in marg.
2 actoris] auctoris a.c.