46- S. Johannes, ante Portam latinam
In festo sancti Johannis ante Portam Latinam.
46.1a Lectio prima.
Secundum Johannem, capitulo ultimo.1
In illo tempore * dixit Jesus Petro : « Sequere me ». Conversus Petrus ' vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem * qui et recubuit in Cena super pectus ejus ' et dixit : « Domine, qui est qui tradet te. » Et reliqua.
- Jo. 21, 19-20.
46.1b
Omelia venerabilis Bede presbiter. Å .
Quia audierat beatus Petrus per passionem crucis se clarificaturum esse Deum *
voluit etiam de fratre et condiscipulo cognoscere ' qua esset ipse morte ' perpetuam
transiturus ad vitam. Dicit ei Jesus : « Sic2 eum volo manere * donec veniam. Quid ad
te ? Tu me sequere. »
[Jo. 21, 22] Non, inquit, per passionem martirii eum volo consummari + sed absque
violentia persecutoris ' diem expectare novissimum * quando ipse veniens eum in
eterne beatitudinis mansionem recipiam. Et quid hoc ad te ? Tu tantum crucis
patibulum subeundo * mea te3 vestigia sequi
debere memento. Et quidem hanc responsionem Domini ' fratres tunc temporis ita
tractabant * quasi Johannes nunquam esset moriturus. Quod non ita esse intelligendum
ipse Johannes admonere curavit + qui cum premisisset exisse sermonem istum inter
fratres ' quia discipulus ille non moritur * sollerter adjecit ' atque ait : Et non dixit dixit ei Jesus « non moritur » * sed « sic eum volo manere donec
veniam ' quid ad te. »
[Jo. 21, 23]
- Beda Venerabilis, H I 9, CCSL 122, l. 96-112, p. 62-63.
- PD I 33
- CPL 1367
46.2 Lectio secunda.
Non ergo putandum quia discipulus ille non sit mortuus in carne * quia nec Dominus
hoc de ipso futurum predixit. Et psalmista ait : Quis est homo qui vivit + et non videbit mortem ?
[Ps. 88, 49] Sed ita potius intelligendum est * quod ceteris discipulis Christi passionem
consummatis ' ipse in pace [198c] Ecclesie ' adventum vocationis expectaverit. Et
hoc est quod ait Dominus ' sic eum volo manere donec veniam
+ non quia non et
ipse multos antea labores pro Domino ' pressurasque malorum toleraverit * sed quia
ultimum in pace senium finierit ' ut pote Ecclesiis Christi per Asyam quam regebat
longe jam lateque fundatis. Nam et in Actibus apostolorum cum ceteris apostolis
flagellatus invenitur ' quando ibant gaudentes a conspectu concilii '
quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati
[Act. 5,
41] * et a Domitiano Cesare in ferventis olei dolium missus ' in
Ecclesiastica narratur hystoria + ex quo tamen divina se protegente gratia ' tam
intactus exivit * quam fuerat a corruptione concupiscentie carnalis extraneus. Nec
multo post ab eodem principe propter insuperabilem evangelizandi constantiam in
Pathmos insulam est exilio relegatus * ubi humano licet destitutus solatio ' divine
tamen visionis meruit et allocutionis crebra consolatione relevari.
- ibid. l. 112-132, p. 63.
46.3 Lectio tercia.
Denique ibidem Apocalipsim quam ei Dominus de statu Ecclesie presentis vel future revelavit * manu sua conscripsit. Unde constat promissionem sic manendi donec veniret Dominus ' non eo pertinere quod sine labore certaminis victurus esset in mundo * sed illo potius quod sine dolore passionis transiturus esset e mundo. Sicut enim in Patrum litteris invenimus + cum longo confectus senio sciret imminere diem recessus sui * convocatis discipulis suis post monita exhorationum ' ac missarum celebrationem ' ultimum eis vale fecit. Deinde descendens in defossum sepulture sue locum ' facta oratione appositus est ad patres suos * tam liber a dolore mortis ' quam a corruptione carnis invenitur alienus. Atque ita completa est veridica Salvatoris sententia * quia sic eum voluerit manere donec ipse veniret.
- ibid. l. 132-145, p. 63-64.