*2- S2 post Oct. Epiphaniae
Sabbato secundo.
*2.1 Lectio prima.
Si sollicitius perscruteris * preter legitimum humane conceptionis usum tres valde mirabiles nascendi species operatam Trinitatem reperies. Prima est ' quod Adam formatus est ex limo + secunda quod mulier formata est de masculo * tertia vero celestis ' quod Christus ex virgine processit. Quid horum non novum + quid non mirabile ? Quod autem hoc mystico conceptu mundum suum visitare dignatus est Dei Filius ' hoc nostre salutis neccessitas flagitabat * nimirum ut celestis tandem generatio repararet quod nativitas terrena perdiderat.
- Ps. Maximus, h 12, PL 57, c. 248C-249A.
- PD I 22
- CPL 220, PLS III, c. 352, CPP 5766a
*2.2 Lectio secunda.
Sed fortassis hunc qui natus predicatur ex femina ' dum vilibus obvolvitur pannis + dum jacere contentus est in presepi ' dum lacrimosis concrepat vagitibus ' dum maternis lactatur uberibus * Deum esse diffidis. Immo per ista, frater, adverte ' eum, ut hominem, infirma pro infirmis pertulisse * et, ut Deum, celestem potentiam exercuisse. Hic namque qui sordentibus pannis circumdatur * regiis a Caldeis muneribus honoratur. Hic qui humilis jacet in presepio * lumine novi sideris choruscat e celo. Hic qui reddit infantie vagitus * vocibus angelici collauditur exercitus.
- ibid. c. 249A.
*2.3a Lectio tercia.
Christus qui femineo nutritur lacte * multa hominum milia parvissimo satiavit pane.
- ibid. c. 249B.
*2.3b
Augustinus in sermone « Salvator noster »
. Å .1
Lacta ergo, mater virgo, cibum nostrum * lacta panem de Celo venientem ' et in
presepio positum velut piorum cibaria jumentorum. Illic enim agnovit bos possessorem suum * et asinus presepe domini sui.
[Is. 1, 3] Lacta eum qui talem fecit te * ut ipse fieret2 in te. Qui tibi et munus fecunditatis attulit conceptus * et
decus virginitatis non abstulit natus. Qui sibi prius quam nasceretur ' et uterum de
quo nasceretur ' et diem quo nasceretur elegit * et ipse condidit quod elegit ' ut
illinc procederet velut sponsus de thalamo suo.
- Augustinus, s dub. 369, PL 39, = 1, c. 1655.
- AF I 9a
- CPL 285, PLS II, c. 403