*9- S3 a « Deus omnium »
Sabbato tercio.
Idem in eodem. Å .
*9.1 Lectio prima.
Beata et gloriosa virgo Maria, quamvis dudum incomparabilis esset universis que sub celo sunt virginibus ' ut decenter posset in se suscipere Divinitatis admixtionem, salva utraque natura * tamen cum gratia repletur ' cum Spiritu Sancto perfunditur ' cum virtute Altissimi obumbratur + fit preciosior meritis celsis ' sublimior fastigiis ' pulchrior sanctitate ' gloriosior suorum prerogativis meritorum * ita ut nullis jam usibus sit ipsa eademque mancipanda ' nisi divinis. Tantam ac talem virginem tamque preclaram venerari multum convenit ' et ultra angelicam quodam modo dignitatem ' quantum fas est cum gaudio laudibus dignissime efferri.
Etenim, si mirabilis est angelorum virtus et firmitas perpetuitatis + mirabilior tamen est virtus in Maria ' quam obumbravit virtus Altissimi * ut ultra omnem virtutem sit angelicam quod factum est in ea ' et admirabile cunctis seculis sacramentum.
- Pascasius Radbertus, de Assumptione, CCCM 56C, = 42-43, l. 333-343, p. 127, et = 94, l. 800-803, p. 152.
- CPL 633, PLS II, c. 265
*9.2 Lectio secunda.
Per hoc igitur etiam angelis exinde major prestatur gratia * cum instaurantur omnia ab eo quem venerantur ' et adorant super se Christum, regem Dominum natum ex eadem Virgine. Hinc et Maria cunctis tanto venerabilior * quanto et gratiosior. Et quanto virtute Altissimi extollitur ad sublimia * tanto [227a] clarior resultat in gloria. Plena siquidem gratia ' plena Deo ' plena virtutibus + quomodo non possideret pleniter gloriam claritatis eterne ' quam plenissime accepit ut Salvatoris mater1 fieret ?
Celebrate, anime caste, Virginis diem * que celestem nobis vitam in terris ostendit.
Amate quam colitis * et colite quam amatis. Tunc autem eam vere colitis et amatis * si imitari velitis de toto corde quam laudatis.
Habetis in ea magisteria probitatis expressa * quid primum eligere ' quid respuere ' quid sequi debeatis.
- ibid. = 94-95, l. 803-811, p. 152-153 ; = 98, l. 838-839, p. 154 ; = 99, l. 846-848, p. 154-155 ; et = 100, l. 863-864, p. 155.
*9.3 Lectio tercia.
Prima Marie virtus est fundamentum omnium virtutum et custos ' humilitas ipsa de qua
gloriatur dicens ' quia respexit humilitatem ancille sue * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnis
generationes.
[Luc. 1, 48] Primum discendi incitamentum ' nobilitas est magistri ' deinde merces laboris *
merces autem laboris optimi ' fructus beatitudinis. Quid autem nobilius matre Domini +
quid splendidius ea, quam splendor elegit paterne glorie ? Quid castius ea, que corpus
Christi sine contagio corporis generavit ? Et tamen in ea solam humilitatem respexisse
Dominum profitetur.
Et ideo si placet talis ac tanta Virgo + placeat et opus virtutis ejus ' cujus vita ' omnium disciplina est ' cujus mores instituta sunt omnium Ecclesiarum * que precellit cunctis ' supereminet universis. Propterea quecumque anima sibi ab ea optat premium ' et implorat auxilium ' debet imitari exemplum +
et ut ymaginem reformet integritatis * faciem imprimere debet in sculptura Spiritus
Sancti. Quoniam hec est ortus conclusus ' fons signatus ' puteus aquarum viventium
[Cant. 4, 12 et 15] + ad quam nulli potuerunt doli irrumpere ' neque prevaluit fraus Inimici * sed
permansit sancta mente ac corpore ' multis donorum privilegiis sublimata.
- ibid. = 102-103, l. 865-873, p. 155-156 ; = 105, l. 892-897, p. 157 ; et = 107, l. 906-912, p. 158.