École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 55- Barnabas ap., ETP

55- Barnabas ap., ETP

sd, 11 VI

In festo beati Barnabe apostoli.

55.N

Nota quod ille qui compilavit legendam hanc extraxit de Actibus usque ad locum istum, sed ab isto loco dicit se transtulisse de greco in latinum ex dictis hujus Johannis. Å .

Videtur autem actor1 iste habere stilum eum quem habet ille qui composuit legendam Mathie, qui dicitur fuisse Beda.

55.1 Lectio prima.

Ego Johannes qui et Marcus ' discipulus Pauli et Barnabe * baptizatus sum per eos in loco2 qui dicitur Yconium. Post baptismum vero vidi in visione virum splendidum * qui dixit michi : « Constans esto, Johannes * quoniam amodo non Johannes, sed Marchus, id est excelsus, vocaberis. » Cernendo itaque obstupui + et evigilans procidi ad pedes Barnabe * et illi omnia que cognovi professus sum. Interea Paulus non erat ibi. Postquam vero audivit * dixit : « Et michi similiter apparuit Christus * dicens :3 « [Constans esto, Barnaba]4 quoniam pro sancta devotione premia eterna percipies. Attamen convoca Johannem ministrum tuum * quoniam et ipse similiter vidit quedam mysteria. »

  • < BHL 983 (= BHL 985, pars III)

55.2 Lectio secunda.

Cum autem post hec essemus Antiochie * angelica visio facta est Paulo dicens : « Celerius propera Jerusalem * quoniam quidam fratres prestolantur adventum tuum. » Quod cum Barnabe panderet * ait Barnabas : « Fiat voluntas Domini. Tantum obsecro, intercede pro me. Nam propero Ciprum + ibique finem compleo vite * faciem tuam, pro dolor, amplius non visurus. » Hec dicens cecidit ad pedes ejus * et flevit diu amare. Cui Paulus conpatiens + « noli, inquit, merere * nam apparuit michi Dominus hac nocte dicens : Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum * quoniam illic preparata est gratia ad illuminationem multorum ' et percifiendum martirium. »

55.3 Lectio tercia.

Tunc positis genibus orantes et osculantes nos invicem ' vale fecimus * et navigantes venimus in civitatem que vocatur Anemoria. In hac invenimus viros justos * quamvis ethnicos ' tamen sagacitate pollentes. Hos sagaciter nos interrogare animadvertens Barnabas * sagaciter eis respondere studuit. Audientes autem ejus verba * a(n)ttoniti et compuncti sunt corde. Et baptizavit eos + induitque eos vestibus sancte religionis * admonens ' ut permanerent in gratia Dei.

55.4 Lectio quarta.

Navigantes autem inde ' pervenimus Cyprum * ibique invenimus Tymonem et Aristionem famulos Domini. Tymon autem urebatur febribus. Cui cum manus imposuisset Barnabas ' et sacrum Evangelium * statim febris fugata est. Et doctrina namque apostolorum ' Barnabas Evangelium sancti Mathei secum ferebat + et ubicumque inveniebat infirmos, ponebat super illos * et continuo sanabantur.

55.5 Lectio quinta.

Exeuntes autem inde ' invenimus Erapium * quem Paulus ordinaverat episcopum ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio magno suscepit. Postea invenimus Rodonem * quamvis ethnicum ' tamen justum et benignum. Huic cum apostolus fidem exponeret baptizatus est * et secutus est nos. His ita gestis ' obvium habuimus impium Judeum * quem olim Paulus lumine privaverat ad tempus. Hic malitia commotus * prohibuit nos introire in Paphum.

55.6 Lectio sexta.

Proinde revertentes * venimus in locum in quo ethnici viri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum vidisset Barnabas, indignatus est super tale facinus * maledixitque templum. Statimque pars corruit * magnaque contritio ex ethnicis facta est. Introeuntibus itaque nobis in Salaminam * invenimus synagogam Judeorum. Quam apostolus exhortari cepit * et per Evangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum compersisset Barien * seditione facta ' fecit eum comprehendi. Et querebant eum tradere consuli civitatis * affligentes eum multis suppliciis.

55.7 Lectio septima.

De hinc cum jam quassatum penis ducerent ad judicandum * accidit ut deveniret in eandem insulam quidam vir magnus de progenie imperatoris. Comperientes autem Judei adventum ejus + verentes ne illum eriperet * ligantes funem in collo ejus ' nocturno tempore dilaceratum ' a synagoga pertraxerunt foris portam. Post hec autem circumeuntes * illum igne crudeliter cremaverunt. Sicque beatus apostolus pro Christi amore adustus * migravit ad gaudia sempiterna.

55.8 Lectio octava.

Impii autem Judei non saciati de nece ejus + zelo diu concitati ' tulerunt sacratissimum corpus ejus * et in locello plumbeo recludentes ' in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Johannes qui et Marchus ' una cum Tymone ' et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud * et collocavimus in cripta que olim fuerat habitatio Jebuseorum ' tercio idus junii ' hoc est undecima die ipsius mensis.

55.9N

Nota quod ab isto loco non sunt verba Johannis, set illius qui compilavit legendam.

55.9 Lectio nona.

Propter hanc itaque collocationem plurimis annorum curriculis venerabile corpus illud latuit * nec inveniri a christicolis potuit. Sed Deus omnipotens non patitur occultari gloriam sanctorum suorum. Unde tempore Zenonis imperatoris et Gelasii pape ' eodem apostolo revelante ' inventum est corpus illud atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum ' ad honorem et gloriam Domini nostri Jesu Christi + qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum, amen.


1 actor] auctor a.c.
2 in loco] rep. a.c.
3 punctus versus + littera notabilior.
4 Barnaba] ante quoniam supple Constans esto, Barnaba, quam principalem propositionem scriba omisisse videtur (cf. Sanctuarium Mombritii, t. I p. 133 l. 36).